Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1720년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

eo qui tamen Legatos a Bajaaetbe, Turearum Imperatore, ad se missis, & in Provinciam appulsos, statim regredi, & Gallia excedere, nihil sibi cum Christiani nominis hostibus commune esse, animo plane Christianissimo professus; nec ipsum

Zemem videre voluit, quod Mahometanae legis cultor esset. Mansit autem Zmnes in Gallia, detentus in quadam Equitum Arce , sui nomen Burgonovo,

usque ad annum MCCCCLxxx Ix. quo anno Romam

ad Innocentium VIII. Pontificem Maximum ductus ,

sub illius, & Alexandri UL Pontificam in honesta

custodia vixit, Bajazethe ad ejus sustentationem quadraginta ducatorum millia iannuatim mittente. Tandem Zemes e Romana custodia dimissus,Terracinam perductus est, ubi veneno ei propinato extinctus est anno MCCCCxCv. Mortuo Zeme , majoribus turbis agitatum est Turcarum Imperium. Bes Eethes siquidem Turcarum Imperator, frater Zemis, tres filios habuit, Acbmerem, Corcutem,& Selimum , qui impotenti regnandi ambitione abrepta, civile bellum,ac seditiones accenderunt. filium natu maximum anno MoxI. sibi succetarem destinarat Bajazetbes II. At Selimus tertio loco genitus, caeteris audacior arripere conatus est Imperium,

sed commisso praelio victus a patre,Μidgen aufugit, Oppidum versus Varnam situm. Non tamen desepondit animum, sed anno sequenti , seu MDXII. 3nlaetari, qui duritiem & seritatem Achmetis , majoris natu filiorum Bajazethis, ferre haud poterant, di in Selimum magis propendebant, quod statribus ἡsuis vigilantior ad bella gerenda videretur, Baja Rerbem Imperium abdicare, & Selimo filio rerum

42쪽

ratus Bajaetethes, cum Didymoticum, Thraciae urbem, in qua natus erat, se 1e reciperet, jussu filii sui Selimi, veneno in itinere sublatus est, ut testatue Leainclavius in Pandectis Historia Turcica . Nec hoc parricidiali scelere contentus Sesimus , statim tria, Asiam transgressus, fratres suos iacchmetem, & Cor-eutem de medio sustulit, illorumque, quos in sua potestate habuit, filiorum fauces elidi jussit. Saeviit

quoque in amicos fratrum, & in eos, quos ipse sibi ante Imperium proximos , cona unctissimosque habuerat ; veritus ne aliquando ab his impeteretur, quibus animi sui motus perspectos exploratosque esse probe noverat. Sed de Selimo, Turcarum Imperatore, plura dicemus in Colloquio primo in Historiam Saeculi decimi sexti, in quo obiit, seu die

xx II. mensis Septembris anni MDxx.

D. Extinctum Christianorum in Oriente Imperium, totque a ferocissima Turcarum gente illatae Christianae Religioni clades, apertius, quam vellem, probant, deploratissimum fuisse Saeculo decimoquinto Ecclesia orientalis statum,nec possum quin vehementer doleam miseram Christianorum sortem , qui eo Saeculo Barbarorum tyrannidem subire coacti, dura nunc servitute oppressi ingemiscinat . Ne igitur diutius ante oculos versetur haec acerba, nimiumque funesta Ecclesiae Orientalis calamitas, expone, quaeso nunc, quo loco fuerint Saeculo decimo quinto res Ecclesiae sub Imperatoribus Occidentis, eorumque seriem ac gesta describe.M. Imperabat in Occidente sub finem Saeculi decimi quarti insilius Caroli cujus mentionem fecimus in Colloquio Ι. in Historiam saecul, XM. & XIV. Sed cum hic Imperator gulae,

43쪽

inertiae, crapulae, libidini, omnique turpitudini sese

dederet, eamque ob causam variis carceribus detentus , nec mores mutaret; tandem , ne sub ipso corrueret Imperium, & labefactaretur Ecclesia,fuit

ab Electoribus anno in illesimo quadringentesimo exauctoratus, eique statim suffectus Fridericus, Dux Brunsvicensis, egregius sane Princeps, industrius , di rei militaris peritissimus, qui ea, qua pollebar , fortitudine, labans Imperium erigere ac firmare potuisset, nisi rediens e Comitiis a aldehano Co- . mite fuisset prope Frisiarium occisus, iussu, ut fertur , Archiepiscopi Moguntini. occissi Friderico substitutus est ab Electoribus ubertus, sive Ropertus Bavariae Dux & Comes Palatinus, cognomento Parvus, quod corporis parvi esset, sed magni animi, justitiae cultor, belli pacisque artibus clarus, &Imperialis Majestatis conservandae studiosus. Suam depositionem flocci fecit Wencestius, ac pristinain flagitiosam vitam in suo Bohemiae Regno, quo G τecepit, agere perrexit, ingenti Principatus dedecore, atque Religionis, litterarum, & civilis status maximo detrimento . Quin , & vecors adeo fuit encestius , ut cum Cives Nuremburgenses detrectarent obedire electo Imperatori,nisi prius annueret Issencestius, eique ad assensum suum praebendum viginti aureorum millia offerrent,ipse, re pudiato auro, cesserit jure suo , & tantum ab illis exegerit aliquot optimi vini plaustra. Quo facto ignaviam suam prodidit, docuitque, se pluris convivium , quam Imperium facere . Sed mittamus. encestium, qui post depositionem suam reliquum vitae in Bohemia egit, &,ut inquit cuspinianus,obiit

44쪽

. eidentis secce ilbr ὐpertus totum se contulit ad rein paranda damna , quae Italiae praesertim cestius

intulerat. Urbem, ditionemque Mediolanensem, γIoanni Galeatio,Virtutum Comiti,vendiderat Wencestaus, ipsumque primi Mediolanensiuna Ducis titulo insignierat. Fuit autem iste Ioannes Galeatius, teste S. Antonino, Authore coaevo, 3.part.Chronici, tit. 22. cap. 3. Magnus utique Dominus ,seu potius -rannus in Italia , sicut quicumque alius ex longis temporibus retroactis statura procerus erat , O pu cher aspectu, non mediocriter literatus, eloquentia cla rus, callens ingenio , in in agendis astutus . sagax , adeo ambitione devi tus, ut, Dei timore postposivo,pro ditionibus non parceret, cir veneficiis, ut omnibus dominaretur per rannidem, demtim sex Italia fieret.

Duas uxores habuit successivὸ , quarum primam Aliam

Regis Francia veneno ea tinxit. Secundam uxorem suscepit consobrinam,scilicet filiam Bernabonis avunculi sui sine dispensusione , licit postea obtinuerit. vnuru ex consobrinis suis veneno perire fecit; exinde sub praetextu deviotionis voti sui implendi pergens Maedioli. num,Bernabonem ipsum avunculum . socerum suum sebi paternaliter obviantem capi, O incarcerari mandavit, O veneno vitam finire, ejusque duos filios intersici jussit, alios duos perpetuo exilio relegavit,ut dominio eorum, patris usurpato liberius potiretur . SiψIoannes Galeatius magnis in dies successionibus clarior,totius Italiae Principatum agitabat animo,cuiupraeter Insubres, Bononiam,Senas, Perusiam,Pisas, Umbriae partem, Veronam insuper , & Vicentiat cum aliis civitatibus obtineret, ac Florentinorum

rebus inhiaret, cum quibus continua bella gessit, quae S. . toninas a se visa, tum a Leonar o .

45쪽

Aretino, Historico Florentino, descripta, loco mox a me laudato refert. Ad hanc coercendam 'oannis Galeatii , non Etruriae solum, sed universae Italiae formidabilem potentia, in Italiam a Bonifacio IX. successore urbani M. & a Florentinis invitatus I pertas Imperator , bellum iudixit Ioanni Galeatio, ni omnes civitates de loca Romano Imperio subjecta, quae in Italia occupabat, quamprimum restitueret . Hanc conditionem pacis repudiavit Galeatius , asserens , se illa omnia jure a Uentesiao legitimo Imperatore possidere , eademque adversus ipsum vpertum Imperii invasorem desensurum . In Italiam itaque adversus Ioannem Galeatium,Me cliolanensium Ducem, cum exercitu properavit Α - pertus Imperator, sed ab illo repulsus, in Germa- 'niam, nullo operae pretio facto , rediit. Mortuo paulo post, seu anno MCCCCII. Ioanne Galeatio , multae civitates se a servitute vindicarunt, quarum aliae ad pristinos dominos reciderunt, & inter caeteras Bononia, Perusia, Assisium ad Ecclesiae Romanae subiectionem; in aliorum aliae ditionem venerunt, puta Veronam, & Patavium occuparunt Veneti anno McCCC v. quo Scaligςrorum & Carrariensium dominatus extinctus est. Pisae Florentinorum jugum acceperunt. Alias alii invaserunt, renovatis etiam

Guelsorum & Gibellinorum factionibus , atque ingentibus ubique patratis crudelitatibus, proditionibus, nequitiis, caedibus,direptionibus, caeterisque ejusmodi omnis generis malis, sceleribuSque, quae S.Antoninus loco citato pluribus prosequitur . Bello etiam id temporis Romam lacessivit Ladisiaus , filius Caroli DFrrachini, in quem urbanus VL Regnum Neapolitanum, abdicata eo Regno goanna

46쪽

Regina, transtulerat. Hic, inquam, , s gitiosi patris non minus flagitiosa proles, Romam haud semel occupare conatus est, sed a Ludovico Duce Andegavensi, & filio hujus Ludovici Andium itidem Ducis, quem voanna Regina Neapolitan

a Carolo Dyrrachino oppressa filium adoptaverat, quique contra Carolum DFrraehinum indicto bello in Apulia vita excesserat, victus ac repressus est anno MCcccx I. Sed victoria sua uti nelcivit Luctu eus, & quietis amans, abiecta rerum Halicarum

cura, in Gallias rediit. Quo factum est, ut Ladij laus, qui tunc Regnum Neapolitanum tenebat, animmos resumpserit, soleretque dicere, si hostes e dem ipsa die victoriam prosecuti fuissent, tam se , quam Regnum in eorum potestate futurum, si est ra die non se, sed Regnum; si tertia, nec se, nec Re

gnum, quoniam adversus eorum vim opportuna remedia adhibuisset . Tandem anno McCcCXIII. Ladistius Romam per fracta moenia armatus inu

sit; Ioannem Papam XXm. de Cardinales in fugara compulit, Basilicas sacras expilavit, honestas se minas & sacras Virgines ectaeni suorum libidini

permisit, in multos crudeliter saeviit, ac major molitus , totius Italiae dominatum usurpasset, nisi

impius ac perfidus ille Rex, justo Dei judicio, sce-da , pudendaciue morte anno MCCccx Iri occubuisset. His infestis bellis exagitata ac lacerata est Italia toto tempore Imperii Rinni, qui amissa omni spe haec bella compescendi, de Italia non ultra sollicitus Imperium per decem annos pacific8 admunistravit, obiitque in oppido oppreheim Bavariae anno MCcccx. & Helialbergae sepultus est, ubi Ac

47쪽

28 HISTORIA

Imperator ab Electoribus designatus est 'odocus, Brandeburgi & Moraviae Marchio, Caroli In Imperatoris ex fiatre Ioanne Henrico nepos, dictus Barbatus a prolixa, quam gestabat, barba. Sunt nonis nulli Scriptores, qui asterunt, Io eum misIe electum Imperatorem immediate post depositionem Vencestii, sed dubium non est quin fallantur , cum

Theodorus Niemus Scriptor coetaneus , & Oculatus, in vita 'oannis Papae, & Gobelinus Persona in Cosmo-

dumtaxat electum Imperatorem post obitum Auin perti. Id etiam constat ex ea usdem rodoci Constitutione de resistendo φgiae Majestati, si contra ordinationes Imperii fecerit; data Francosordiae anno MCCCCx. Regni ejus primo; haec autem yodoci Coiistitutio extat inter Constitutiones Imperiales a Goldusto collectas. Verum, iste Iodocus nunquam fuit Imperator coronatus, neque quidquam egit memoria dignum, utpote homo ad res gerendas

ineptissimus. obiit Brunae in Moravia sexto mense post electionem suam . In ejus locum statim ab Electoribus subrogatus est Sigimundus, Imperatoris Caroli In filius, & stater Oencestat, quem propter inertiam exauctoratum esse diximus.

D. Sigimundus in regimine Imperii paremne sese exhibuit 'Meneestio statri suo, cui Principum consensu, ob flagitiosam ejus vitam, summa Imperii dignitas abrogata est lM. Sigimundus,Princeps omni virtute clarus, Imperium optime administravit, sibique omnium subditorum animos sapientia , prudentia , munificentia, justitiae, ac religionis studio devinxit, quos Fencralaus, ejus stater natu major, segnitie di m pura

48쪽

rum turpitudine a se penitus alienaverat. Varia fuit Sigismundi, antequam ad Imperium eveheretur, fortuna. In primis, ex Marchione Brandebu

genii, Rex Poloniae fuit designatus, & post morte naLudovici Hungariae Regis , qui filiam Mariam ipsi cum spe Regni desponderat, Rex Hungariae salutatus est anno MCCCLxxxv I. At, post infelicem Nic politanam Expeditionem, quam copiis Galliarum Regis adiutus contra Bajazetbem Turcarum RegemasmO MCCCxCv I. suscepit Sigismundus, & a Turcis victus e praelio fugere coactus est, in Hungariam , ob rem male gestam, redire non ausus, primo Constantinopolim, inde M odum, & AEgeum Joniumque

Pelagus emensius, in Dalmatiam , & Croatiam v iait, ac demum post duodeviginti mensium abse tiam, amicorum ope , in Hungariam revellas est , non paucis tamen Hungaris in. ipsum conjurantiabus, di secreto agentibus apud cadislsum , qui post mortem Caroli Orrachini patris sui Regnum Neapolitanum tenebat, ut ad Regnum Hungariae accipiendum acceleraret. Sed Ladistius de patris sui miserabili fato absterritus, & varia Hungarorum ingenia suspecta habens; instantibus eorum suati inibus aures praebere cunctatus 'est, donec ab Hungaris, a fide Sigimundi aperte deficientibus, fuisset Rex proclamatus , N. ipse Sigismundus a suis captus in custodiam anno MCccCI. esset detrusus. Tunc Ladiilaus, quasi de Regno Hungariae capellendo securuS,Iadera Dalmatiae urbem Hungarici Regni, Pervenit, ibique consedit,dum quid rerum in Huiis garia ageretur intelligeret, & quo tandem fes veringerent expectaret . Quod sane prudenter fecit. Nam Sigismundus vinculis solutus in Bohemiam fugir,

49쪽

fugit,ibique contractis copiis in Hungariam rediit,

Regnumque Hungaricum recuperavit . Ladistius autem sua spe frustratus, Neapolim regressus est, Prius tamen, ut ajunt, in compensationem sumptuum expeditionis vendita Venetis Iadera, quam illi utbem obtinere maxime cupiebant, pretio cem tum millium florenorum auri. Pacem etiam cum Sigismundo Hungariae Rege inivit Ladistius , eiquo commendavit perfidorum Hungarorum ultionem, quam Sigismundus non statim praestitit, ne extrema

inimici desperatione correpti aliquid obstinatius

molirentur, sed eam suo tempore cumulati illine Perfecit. Electus a Septemviris anno MCCCC x. Imperator Sigismundus, sese strenuum , & ad quaelibet gerenda promptissimum exhibuit, facileque Car las, & Ottones, suos in Imperio decesseres, aequasset, si ad pacis artes, quibus excelluit, parem telicitatem ladidisset; sed sola ei defuit in bello felicitas .

Quippe qui in bello , quod adversus Haereticos Hussitas, Bohemiam liostiliter institantes, suscepit, , a Ioanne Zisca, illorum Duce audacissimo, manuquedi consilio prompto, saepius acie victus fuit, pleraque Oppida ab eodem Duce intercepta, novaque Urbs in praecelsis rupibus, situque munitissimis ,

Thaboris nomine condita, praedarum, & praedonum receptaculum , unde perduelles Hussitae Thaboritarum sibi nomen indiderunt. Verum , Sigismundus quod armorum felicitati defuit, pietate ac religionis studio uberrime compensavit. Suas siquidem omnes curas ad extinguendum funestum Schisma, quo id temporis miserum in modum Occidentalis lacerabatur Ecclesia, contulit. nec solum, ut pacem Ecclesiae redderet, Legatos circumquaque ad Principes

50쪽

cipes Christianos sed etinui Galliam , Hispania ira, Angliam , Italiam adire non dubitavit ipse , ut hocce negotium pro Ecclesiae utilitate tu sceptum ad Optatum exitum perducere posset, quod tandem in Concilio Constantiensi, extincto trium Pontilicatui inhiantium Schismate , feliciter perfectum est. Huic Concilio Constantiensi, nec non Concialio Basileensi interfuit Sigismundus, de in his duobus Conciliis egregiam Ecclesiae navavit operam , effecitque ut Haeretici Bohemi & Hussitat ad saniorem mentem reducti in Ecclesiae fremium revocare tur , sicut latius ostendeuius in Colloquio quarto disserendo de Conciliis , quae saeculo XU. fuerunt celebrata. Sigimundi imperatoris temporibus Ne politanum Regnum diuturno bello laboravit, Λr gonibus, & Gallis de eo obtinendo acriteo inter secie certantibus. Mortuo namque Laesilao, Regi Neapolitano, anno, ut superius diximus, millesimo quaa ingentesimo decimo quarto, yoanna, ejus sOror, Regnum Neapolitauum jure haereditario tenuit, levis, S impudica foemina, quae Iacobo Borbο-nio Marchiae Comiti nupta, eumdem postea iuminum sibi ius in Resno Neapolitano vindicantem fugere coegit in Galliam, ubi mundo nuncium remittens , Regulam S. Francisci professus est . Poth- haec, Martinus-Ponti sex Maximus, Ioannam Re gno Neapolitano abdicavit, omniaque illius Regni jura in Ludovicum III. Andegavensem transtulit. Quod aegre admodum ferens Ioanna in auxilium evocavit Alphonsum Aragoniae, Siciliaeque Regem ,

quocum de adoptione, Regnique successione pacta est . Hinc atrox exarsit bellum Alphonium inter αLudovicum , sed secuta discordia inter roannam Re

SEARCH

MENU NAVIGATION