De caussa efficiente dissertatio Andreæ Spagnii Florentini e Societate Jesu

발행: 1764년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

te superiori decidat in inferiorem , imitetur ictum & sonum lapidis , ipsumque etiam tubum distringat, si per succussionem paullo vehementiorem illi addatur vis aliqua supra illam, quam decidendo ex tam modica altitudine per gravitatem acquirit; Parenim, 2 etiam major reipsa esse debet enectus aquae illius decidentis , quin inveniat resiitentiam aeris , illi, quem ederet Iapis aequalis cum ipsa ponderis . Ex quo intelligitur quam provide Deus circumduxerit terrae aereum fluidum , quod impetum restinguat guttarum aquae pluviae , ct globulorum nivis aut grandinis , quem talem acquirerent ex prolapsu a tanta Coeli altit

dine , ut totos nos certe comminuerent.

sa . Hinc tertio admissa sententia Neuvioni de Luce, quae sit fluidum continuo emanans a corporibus Iucidis ut Sole, de qua sententia alibi ci dico, patet, quam longe superet cogitationes nostras tenuitas earum particularum , dum ex una parte tam incredibili celeritate dissunduntur a corpore lucido , ut illarum successiva propagatio sensibilis non accidat, nisi assumpta enormi aliqua distanttia, qualis est Solem inter, S Terram ; α

ex alia parte, dum sisper nos cadunt, mulcent quidem , non vero opprimunt, aut conterunt , aut transfodiunt, quem ad modum certe facerent, nisi ineffabilem tenuitatem haberent; Nam in hac sententia Velocitas particularum lucis tanta est, ut superet I 6- om. vicibus & amplius illam , quam habet explosus a tormento bellico globus, per quam sexcentos pedes percurrat intra unum minutum secundum ; Etenim intra sp tium circiter septem minutorum lux percurret leucarum milliones triginta duos, vel triginta tres , quanta circiter est distantia Solis a nobis terricolis, ut primus omnium Dominicus Cassini anno i 6 s. observationibus dubitans collegit , ct deinde Roemerus , & post ipsum Bradleyus certo statuerunt, quam distantiam globus explosus a tormento bellico non dimetiretur, nisi spatio annorum viginti quinque in bypothesi, quod perpetuo conservaret eam celeritatem , quam primo habet. Habita igitur tanta hac celeritate , ut aestimetur, quam longe superet cogitationes nostras ipsius tenuitas ; observetur cum Vorutatre et , quod si una ex particulis lucis constaret materia, quae esset ad globum ferreum unius librae, ut r. ad 2 s6O OOO OOO - . Produceret eumdem effectum, ac globus ille explosus tormen

312쪽

to 6 DE CAUSSA EFFICIENTE

to bellico , cum se milibra pulveris pyrii; Celeritas enim illius particulae, quando iam pervenisset ad superficiem terrae, inito calculo per numeros, qui ex omissione aliorum calculum reddunt magis expeditum , invenitia esse ad celeritatem globi illius

PROPOSITIO LII

sIS. Unquam est actio unius corporis naturalis in aliud sine istius reactione QPropolitio est contra Peripateticos qui similem propositio nem , quam veteres loquendo pariter de corporibus , exprime bant dicendo, Omne agenrogeudo repatitur, ipsi, ut Hurtadus limitarunt ad illa corpora , in quibus materiae elset ejuidem spe Ciei, vel nata non essent ad perficiendum alia corpora . Sic qui Coelorum materia diversa per illos erat a materia aliarum re rum , tribuerunt Coelis quidem actionem in res alias corporeas νnon tamen istis in Coelos . Sic quia lux per iIIos. nata erat ad perfectionem aeris, volebant illam agere in aera, non tamen quicquam ab ipso pati. Quae sententiae & rationes nullae jam esse intelliguntur , posita falsitate Physices Peripateticae ias 36. Propositio jam probatur . Primo, ideo unum corpus na turale , quot movetur, est agens in aliud corpus naturale sibi

obvium, quod quiescat; quia hoc q. 3a9. iners est, ct im

penetrabile , & sibi obvium ; nam , utpote iners non potest essu gere alterius ictum , neque perseverare in statu , in quo est, constra actionem externam , ictum scilicet eumdem , qui ad muta tionem illud determinet: utpote vero impenetrabile , non P' test permittere, ut tantillum loci a se occupati occupetur ab alio Corpore naturali, nisi exinde removeatur 2 quam tandem rem O tionem , utpote alteri obvium patitur a corpore in se irruente; sed etiam respectu alterius corporis idem corpus agens est iners, impenetrabile , illique obvium : ergo etiam alterum corpus erit agenx respectu eiusdem corporis in se agentis: ergo actioni unius rei pondet actio alterius , quae reactio dicitur .. fg T. Secundo probatur ex experimentis . Suspendatur Immobili sustentaculo funis cujus extremitati adnectatur pondus , illudque tamdiu augeatur , ut tandem funis disrumpatur . Dum funis disrumpitur , dummodo hoc ob perfectionem ejusdem funis non accidat circae extremum sustentacula coniunctum , ob ser-M Huliad. Philoso. disp.ν. Phys. sec.xI. pag. mibi Diqiligod by Cooste

313쪽

PARS Q U ARTA. 3 7

servatur pars sustentaculo conjuncta sursum resilire: sed sursum non resiliret, nisi mutuo tum sustentaculum , tum pars funis superior agerent in suspensum pondus , sicuti pars funis inferior agit in superiora et ergo agunt mutuo in se haec corpora . bimiliter observatur in occursu unius corporis in aliud mutatio utriusque q. ) . sed mutatio in corpore , quod respectu alterius quiescebat, dicitur effectus actionis corporis , quod in illud impingit et ergo etiam mutatio in corpore impingente est

ectetus reactionis illius, in quod impingit COROLLARIUM.f38. F T Ubi est imperus uesus corporis in aliud , ibi est resistentia : & viceversa ubi est resistentia, ibi

est impetus. Probatur,. quia impetus nomine venit actio corporis 4mpingentis in aliud, quod vel nullo modo moveatur , vel minus moveatur, vel secundum quodammodo locum occupet in D stris cogitationibus circa corpora sibi invicem occurrentia , quando utraque moveantur aequali celeritate: Resistentiae vero nomine venit reactio corporis , in quod aliud impingit: sed ubi est actio corporis , ibi est reactio q. et s. , di viceversa : ergo ubi est impetus, ibi est resistentia, & viceversa . Major continet

notiones impetus, ct resistentiae communes . Nam observavit jam Nevutonus i) , exercitium potentiae agendi corporis Dat ratis sub diverso respectu dici resistentiam , ct impetum, &- vulgus resistentiam quiescentibus, impetum se moventibus tribuere .s39. Obiiciunt Peripatetici . Impetus nomine venit entitas quaedam naturae permanentis , producta in corpore a causa movente , quae est deinde causa 4mmediata motus ejusdem corporis : ergo assiimpta notio impetus non potest dici communis. Respondeo, dist. antecedens: Impetus nomine venit enti ias producta in Physica Peripe tetica, quae minus verosimilis dein monstratur q. 234. , concedo antecedens: in vera Physica, ct in communi vulgi idea , nego antecedens , R consequentiam;

314쪽

DE CAUSSA EFFICIENΤE PROPOSITIO LIII.

s o. Λ Ctio & reactio inter corpora naturalia sunt semper L A. aequales inter se; & in partes sibi mutuo Opis

positas.

Propositio est contra Peripateticos , qui etiam in iis corporibus, in quibus admittebant ex dictis mutuam acti

nem , negabant tamen actionem unius esse semper contrariam

actioni alterius . Origo husmodi opinionis est ex eo, quod actio

ab ipsis attributae corporibus esset productio alicujus entitatis seu qualitatis , ut caloris , humiditatis , ct similium; hinc dicebant, aliquando non respondere actioni unius corporis reactionem alterius revera contrariam, ut cum calidum agebat in aquam, i Ilam calefaciendo, quin ipsum ab aqua aliud pateretur, quam humectationem . Quae omnia falso manifesta iunt, utpote lalsis innixa principiis. - s 3. Prima interea pars sic primo probatur . Aetioni unius Corporis in aliud ita respondet reactio q. sas. , ut ad essentiam actionis pertineat ipsa essentia reactionis , quandoquidem actio

nequit esse, nec concipi sine eo , in quo consistit reactio : ergo reactio non potest eme minor actione , aliter daretur aliqua actio, excessus nempe ille, quo ex hypothesi actio su raret reactionem , cui excessui non responderet reactio: sed neque reactio potest esse major: Nam, quae reactio dicitur habita comparatione ad actionem alterius prius menti propositam, est actio, si ipsa prius consideretur, & reactio est illa, quae antea actio dicebatur: adeoque si reactio esset maior actione, commutatis nominibus, quae ex modo cogitandi nostro q. sa8. dependent, iterum di- Cendum esset reactionem esse minorem actione , quod fieri ex modo dictis non potest: ergo actio & reactio inter corpora uatu ralia sunt semper aequales inter se. S a. Secundo probatur ex experimentis, quae circa congres sus& reflexiones corporum sunt. Quippe constat, duo corporatu eamdem partem se moventia, sed unum altero celerius , itast vicissim immutare, ut quantum additur motui illius , quod ιentius antea progrediebatur per actionem celerioris, tantum subtrahatur motui alterius, quod celerius antea procedebat, per reactionem tardioris, ita ut collecta in unam summain singulo Tum corporum quantitate motus, eadem ex dictis q. 3so.

illa reperiatur post illorum inter se congressum, ac erat antea,

315쪽

habita ratione ad attritum , & ad resistentiam medii, in quo experimentum capiatur . .

Similiter, si duo corpora per oppositas directiones obviam

sibi veniant, utrumque i Ilorum amittit aequalem tui motus par tem, adeoque actiones illorum mutuae produnt se aequales, ita ut quae ante occursum subtracta quantitate motus unius corporis a quantitate motus alterius habebatur motuum differentia, ea dem perseveret etiam post illorum occursum .s43. Sunt aliae etiam observationes, quae ad idem evince

dum institutae sunt. Sint duae naves similis figurae , molis, & voluminis , quae libere innatent aquis, in quarum altera stet bomo, qui per funem aliam trahat: Primo quidem mutua actio utriusque navis se prodit in mutuo ipsarum accessu: deinde vero earumdem actiones sibi esse mutuo aequales, evidens fit; nam diviso hilariam intervallo, quod inter praedictas naves intercedat, in puncto ipsius bisectionis concurrunt naves illae, ibique tandem quiescunt, neutra alterius vim superante . Quod si inaequalis molis, sed similis figurae ac voluminis naves statuantur , similia terque trahantur, illa quae gravior est , tanto minus spatii pe currit eodem tempore ac altera, quantus praecise est ipsius in materia excessias , qui innotescit per pondus , ita ut concurrant invicem sibi opportune , ubi partes spatii a singulis percursae sunt reciproce, ut ipsarum moles . Quare finge pondus unius navis duplum, quadruplum , vel infinitum esse in comparatione Ponderis alterius, illa occurret minus gravi in parte intervalli,)uod ante illarum motum inter utrasque intercedebat, subdupla, ubtripla , subquadrupla . vel infinitesima . Quapropter spatium duplum, triplum, quadruplum , vel infinitum relate ad ali Tius spatium percurret navis minus gravis , prout ipsius massa hanc vel illam obtinet rationem, comparata ad massam alterius . Eadem phaenomena per frusta magnetis & ferri sumpta in ea inter se ponderum ratione, quae cuique libeat, & ope suberis aquae innatanti facilius oculis subiici Ioannes Maria de Turre ci post Nevulonum testatur. Atque hoc perbelle utique accidit, ut aequabitas actionis , S rea tonis appareat in omni casu , siquidem , cum motus corporum illorum sint effectus mutuae illarum inter se actionis , tunc opportune aequales sunt enectus isti, a eaque & actiones in corporibus diversae massae, cum eae in ea ratione , in qua sunt ipsarum massae, reciprocant spatium, quod

eodem c Turre. Physic. rea. num.xa . pag. II

316쪽

31o DE CAUSSA EFFICIENTE

eodem tempore percurrant . Aestimatur enim motus cor norum , quae eodem temporc moventur, ut extra controuram

est O: CX massa uniuscussusque corporis multiplicata per Ttium a se decursum . Itaque aequalis erit, ut patet, motus corinporis dupli vel tripli yel infiniti relate ad molem alterius corpo-

: infinitesimam , aequalis inquam

alterius motui , si partem unam tantummodo intervalli, vel partem in fiuitesimam percurrat, dum aliud in data ratione minus grave corpus , duas interea, tres, vel 4nfinitas intervalli ibi ius partes percurrat ..s44. Calus, in quo corpus unum 4nfinitae esset massae relate ad aliud, tunc haberetur , quando homo verbi gratia in navi stans

sensibiliter accederet ad scopulum , quo ex reactione scopuli ipsius, adeoque terrae totius, quae cum ipso maxime Cohaeret, trahitur, dum interea scopulus ne hilum quidem ad navim ac cederet , quae aptum trahit; quippe, cum terra tota ad navim comparata , sit ceu quid an sinitum , motus illius scopuli, adeoque tersae , aequalis erit motui navis, si infinitesimam , adeoque intensibilem .penitus partem illius spatii, quod navis percurrit, apsa percurrat - 1 μ' s4s. Ad umbrant observationes istae essectus mutuae attractionis , quam a terrae hujusce nostrae singuIis partibus in sin uias

exerceri, jure sibi persuadent Physici post Nevulonum ζ qui hoc nitide exposuit a) di probavit. Qua posita intelligi facile potest, verissimum esse, quodvis grave decidens ex aliquo alto loco in terram, trahi a tota terrae mole, & smul propter reactionem actioni aequaliter respondentem , trahere ad se eamdem terrae molem integram , quin tamen quicquam haec revera Commmoveatur a lapidis trahentis actione, di ipse contra praeceps ex terrae reactione deorsum Tuat. Nam cum Keillio st) fac lapidem decidentem esse unius pedis cubici, erit spatium ab ipso deincursum in principio sui motus, tempore unius minuti, quindecim circiter pedes; tantum enim spatii ex observationibus constat decurri a gravi eo modo decidente: At tota terrae moles auxia aliquorum dimensiones constat tercentis pedum cubico-Tum trillionibus r ergo erit quantitas materiae totius terrae ad

leea. a. s. cum omnia. pag. aQ.

317쪽

quantitatem materiae unius pedis cubici , ut 3oo ooo ocio OO OOO CUO OOO, ad 3,: ergo , cum aequalitas actionis &reactionis tunc liabeatur , quando spatia percursa sunt in reciproca ratione mobilium , debet spatium ae tota terra percursum , dum is . pedes a lapide percurruntur , esse illud, quod exprimitur a fractione, cujus numerator sit I s , denominator autem num

est quantitas tantae exiguitatis , ut ipsam vincat imaginatio

nem nostram ω.

s 6.. Secunda iam propositionis pars sic primo probatur. Non potest esse actio unius corporis in aliud, & consequenter reactio q. sas. , quando illa non possint mutuo se urgere

q. 4io. : atqui non possunt mutuo. sα urgere ea corpora, quae vel quieta ad invicem sunt, ver eamdem ad easdem partes tendentiam habent: ergo neque esse. inter illa potest actio & re

et iobsed habita inter corpora tendentia opposita, sequuntur actio& reactio in partes pariter oppositas ergo actio & reactio inter

corpora sunt. in partes Oppositas ;.s47. . Secundo probatur ab experimentis . Quae supra g. s 37. adducia sunt, huc etiam faciunt. Sed apertius proposuionein evincit, quod accidit in iis corporibus, quae in locum determinatum tendentia impingant in se mutuo , sed obliquoe, hoc est Iabia secundum rectam perpendicularem ipsorum superficiebus ςMinor enim est mutatio in singulorum motibus ex mutua ipsorum inter se actione, ac sit cum eadem corpora non oblique , sed directe , hoc est secundum rectam perpendicularem ipsorum superficiei mutuo se percutiant .. Quanda enim directe se percutiunt , quia directio motus cujuscunqtie corporis omnino opposita est directioni alterius , actio etiam unius corporis opposi ta est omnino reactioni alterius . At quando oblique se percutiunt, quia directiones, illorum motuum non omnino , sed ex parte solum iniet se oppositae sunt, . cum partim sint inter se parallelae, partim oppositae , actiones etiam illorum corporum inter se non omnino oppositae sunt , & qua ex parte non opponuntur inter se, nullae etiam sunt. Proinde essectus mutationis ineorporum obliqua percussione minor est , ac in directa, &talis , quilex data corporum directione ac celeritate inveniri ac praedici possit, cum inveniri possit , qualis futura in illis sit actio &Mactio ut in Mechanica exponitur, considerando motum oppO

situ uti

318쪽

gia DE CAUSSA EFFICIENTE

situm mutatum, motum vero parallelum manentem , quae methodus vocatur resOIulio motus.s 8. Confirmatur haec pars utilibus observat ionibus in remigio, volatu , & natatu . Remiges aquam aliqua celeritate rem rum palmulis percutientes, conantur illam puppim verius pro pellere , at aqua reactionem in contrarias partes exercens facit, ut navisa remo tamquam a vecte ipsi aquae innitenti promove tur , & quo plures erunt dato tempore actiones remorum , vel propter illorum numerum , vel propter illorum frequentiorem agitationem , eo etiam velocius navis promovetur. Per eamdem theoriam provenire avium volatum viderunt etiam Poetae, qui volatum ipsum nuncuparunt remigium alarum . Idem dici etiam

debet de natatu, in quo animal manibus pedibusque, vel pinnis aquam in posticam partem protrudens, experitur se ab aquae ipsius reactione in anticam partem facile promoveri. Illustrem applicationem principii hujus de corporum actione& reactione in partes oppositas fecit Daniel Berno ullius in sua

Hydrodynamica exponens modum , quo sine velis & remis quis possit navigare. Modus consistit in eo, quod lateribus navis apten tur canales , e quibus continuo aqua puppim versus erumpat, quod ope antliarum facile praestari potest . Mare vel flumen puppim versus continuo percumum ab aqua Iabente reaget in oppositam partem, navimque sibi conjunctam impellet. Quod Ber- noullius meditatus fuerat, tentasse se felici cum successu pro tetur Franciscus Jacquier i , jure observans inventionem hanc utilem ella posse saltem ad convertendas naves in praeliis navali-hus deficiente vento, vel ad superandos breves traiectus in m lesta aquarum tranquillitate .s49. Primo obiiciunt aliqui apud Wolfium α . Si actioni

aequalis est reactio, & quidem in partes invicem oppositas, ut si equus lapidem funi alligatum trahens, aequaliter a lapide re trahitur , quod est unum ex exemplis a Georgio Cheyne 3 post Neuvionum in hac re allatis, non deberet sequi motus ullus equi trahentis lapidem : atqui hoc est evidenter falsum : ergo. Respondeo, nego antecedens, iii quo latet falsa suppomtio , actionem equi, cui respondet par lapidis reactio , esse t tam illam actionem seu vim, quam exerit, per quam ipse & curn ipsb Iapis movetur , quod est falsum ; nam ex tota illa equi

actio

319쪽

actione pars dumtaxat assignanda est ad aequalitatem cum reacti ne lapidis , eaque est , Per quam quodammodo extinguitur resistentia Iapidis: pars autem reliqua est illa , per quam equus procedit . Veritas responsionis oculis ipsis subiicitur , si dum equus incedit secum lapidem funi connexum transportans, funis ex improvisis resecetur; observabitur enim velocius statim equum se movere, nec posse se continere a subito hoc velocitatis augmento , & pronus etiam aliquando cadet; propterea quod desiciente ex improviso reactione lapidis tota actio , quam equus exercebat, refunditur in hunc solum effectum , motum sui. sua re si totius illius actionis pars maxima erat illa , quam equus impendebat in vincenda resistentia lapidis, necesse est tota mole corporis procumbat , nisi musculi laedum ipsius tam agiles snt, ut glomerare gressus convenienter vaIeant ad tale actionis augmentum , per quod moveri dumtaxat ille debet.

Similis est responsio ad illos, qui ex aequalitate actionis .& reactionis inter corpora saltem inanimata, ut inter magia tem & ferrum putant debere inferri, ut neutrum ex illis corpori-hus contra aliud moveretur ; Hoc enim accidere nequit, nisi quando accidat virtutem attractivam unius corporis esse parem vel virtuti attractivae alterius, vel si hoc tali virtute non poti tur esse saltem parem hujus massae; tunc enim profecto nullus habebitur motus, quandoquidem datur non solum actio aequalis reactioni, sed vis etiam unius aequalis vi alterius: at si vel parum vis una excedat alteram, iam dabitur illorum mutuus motus cum celeritate singulis convenienti. sso. Secundo obiicitur . Dum corpus gravius aqua intra ipsam demergitur, agit contra aquam . Sed si aqua aequaliterreageret, non posset demergi: ergo . Respondeo, distinguo majorem . Corpus quod demergitur agit contra aquam per suam illam materiae partem , quae aequa lis est materiae contentae in pari volumine aquae , seu ut aiunt in

mole antagonista, concedo majorem : agit contra aquam per totam suam materiam, nego majorem , di minorem . Igitur cave dum est ne per abusum terminorum vocetur actio corporis in

aquam totus ille ipsius conatus tendendi deorsum : Nam actio non est dicenda illa ipsius conatus pars, quae pertinet ad exces sum materiae corporis supra illam molis antagonistae fluidi, quom niam ubi non est subjectum, in quod materia corporis agat, ne

esse idem potest ipsius actio, quemadmodum accidit in casu Oypo relate ad excessum materiae corporis, per quem illud. R r e

320쪽

314 DE CAUSS R EFFICIENTE

demergitur . Interea cum ex ea parte, qua jure dicitur corpus agere in aquam detur etiam juxta propositionem aequalis re ino aquae . bene intelligitur, quare corpus immerium in suidum , sensibiliter amittat partem ibi ponderis tanto majorem, quanto fluidum ponderosius est, ut generaliter pondus amissum sit in ea ratione reciproce , in qua est pondus corporis ad ni lena antagonistam fluidi, quemadmodum fusius Authores, ut

Joannes Maria de Turre ci) in Hydrostatica declarant.

T EX illa motus corporum naturalium dicens iuxta 1 a Neuvionum ca Auloni eontraria semper es , O

aqualis reactio, sive eorporum duorum actiones in se mutuo semper sunt aquales, is partes eontrarias diriguntur, Certa est .

Nam ea complectitur duas ultimas propositiones jam demonstratas . Multa de hac lege dixerunt aliqui interpretantes Neuvionum , nesidio tamen , an omnes illius sensum plane intellexerint , ut videre est apud Uincentium Riceati 3 qui aliquorum interpretationes refert sessa. Porro etsi a priori ex cognita corporis naturalis indole , eius scilicet inertia ,. ct impenetrabili extensione , inferri lex

ista potuerit , sicut supra q. sas. s o. & s46. factum est , &scu ii credere quis posset contigisse Christophoro Wrenno , Joan si Wallisio , &Christiano Hugenio, si attendat, quae Nev ut nus de illis testatum reliquit, Ex hae lege rvulas eongressuum

Ορ reflexionum duorum eorporum seorsim iuvenisse, eodem ferσtempore eum Societate Regia eommuniense inter se Omsino eonis rantes, quibus similia leguntur in Achis Societatis Anglicanae s . attamen nescio, an potius ea primum cognita fuerit a posteriori ex ipsis experimentis .. Certe lex praedicta perexperimenta congressuum & reflexionum duorum corporum extrae omnem dubitationis aleam positae deinde est. Atque experimenta haec ad Comprobandam. hujusmodi legem narrat modo suo satis. conciso

Nev v tonus 6 , quo ipsemet modo instituerit, re expectatiorum sponderint, quod iam pridem fecerant Wrennus, ct Rooscius ram Regia. Societate, ut constat ex ejus actis , di postea

SEARCH

MENU NAVIGATION