Petri Danielis Huetii ... Opuscula duo quorum unum est De optimo genere interpretandi et de claris interpretibus; alterum De origine fabularum Romanensium

발행: 1758년

분량: 371페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

2 DE OPTIMO GENEREris locum dc magistri, ego discipuli atque

auditoris obtinerem. Parebam itaque sapientissimis consiliis, quoad poteram ; nec ab ejus umquam latere, nisi melior aut doctior recedebam, fierique studebam hac con

testata virtute emendatior. Sic enim a natura paratus accesseram, ut dc nimiai quadam ingenii lascivia dissuerem, & juvenilis in me sese efferret incitatio, quorum at terum moderatione sua molliebat, alterum monitis retundebat & praeceptis; sic tamquam silvescentem ramis, ac soliis luxurian tem arborum ars agricolarum coercet. Μe ille ad fucatae doctrinae masistros abeuntem primus reprehendit nec in viam reduxisse contentus, ad fontes ipsos, unde lanae eruditionis praecepta haurirentur, digitum intendit: is incondita hac pueritiae protervi tate a me abstersa , animo rudi & aspero primos urbanitatis sensus instillavit. Huic itaque referre acceptum debeo, si quid umquam consequar in literis; quod certe necdum agnosco, & vix , eo praesertim erepto , sperare. ausim. Ejusmodi autem hortatore addente animos, & caIcar subjiciente, ad magna quaevis aspirare, &fortasse, si huic suppeditasset vita, correpere poteram . Sed proflaeto a tam excellenti indole progressu Saetatis minime erat expectandus: sic enim comparatum est, ut optima quaeque caduca sint & brevia ; deterioribus vero florenti v aevi diuturnitas facile contingat. Nunc Vero ejusmodi destitutus praesidio, quid in moesaeuItatis esse putem , quoad sublimia eniti , nedum valeam pervenire

22쪽

INTERPRETANDI. 3IArcrumo, quae posthac futura es vita ,

quam in mentem venit , Solitudoque. Quamquam ea cogitatio me reficit, te viri

hujus opthni, non corporis solum filo & natalibus, sed morum etiam suavitate, reliqui pque laudibus verε germanum, quasi jacturae

huic resarciendar in patriam revenisse. suam gaudeo, ubi etiam h us generis rei quias

Resare video lNec levis porro spes est, futurum ut nece Gsitudines ab eo susceptas in te recipere, &quasi haereditatem adire velis; teque illius ex ea parte dissimilem neutiquam sere confido, qua te quam simillimum esse deoet. Abs te igitur peto, ut qui fraternae doctrinae

ornamenta & praeclaras animi dotes ita refers , ut eas propria virtutum accesssone cumularis, ejus etiam adversum me benevolentiam, novo florentem incremento & gratia repraesentes. Sed redeo ad fratrem tuum.

Quum pro sua humanitate veniret Ille ad me fere quotidie, & si quid adnotaverat, me Cum communicaret, quidquid vero ipse Commentatus fueram , sibi praelegi vellet; Contigit aliquando, ut me in Bibliotheca

multis circumfusum libris offenderet, quaereretque ecquidnam operae tanto apparatu Conarer: molas me versare respondr, ad

quas invitus fato nescio quo fuissem destinatus , originemque transferre: tum ipse, arropto eo, cui interpretationem illineiam,

libello , perlectisque versibus aliquot, sermonis incuriam demiratus, Hi, opinor, in Λ a quir,

23쪽

4 DE OPTΙΜΟ GENEREquit, primi sunt lucubrationis tuae tibicines, quos vel detrahes, quum solidae columnae advenerint, vel aliquo certe ornatu convesties . Hic ego, quum quid sibi vellet, non satis perspicerem, Quorsum istuc, inquam, Praemonii; nec enim intelligo, cur alteram quasi interpretationem postulet haec interpretatio . Tum ille comiter, ut solebat, Alteram profecto, inquit, a te interpretationem non requiram , unam modo, teque,

ct Origene dignam edas, apta nimirum verborum compositione, & aequabili orationistractu contextam ,& sublimia, ac prope divina tanti viri cogitata pari cum dignitate referentem ', quae sane impolito sermone obscurari, & invenusta stili tenuitate deteri minime decet: neque vero quicquam a te nisi ingenio elaboratum atque industria proficisti velim, cujus laudi ita studeo, quasi ipsa cum mea laude conjuncta sit, tuoque nomine utriusque nostrum contineatur exi-ssimatio. Ego vero, inquam, amo te, qui

ita sentias, sed videm studio nosri pecces , Odikmque libellis

Sedulus importes, quos tamen omnibus acceptos esse cupis: Vereor enim ne perpoliendo, ut praecipis, sermoni huic dans operam, scriptoris fortasse non mali laudem obtineam, boni vero ac fidi interpretis plane amittam; quam tamen, altera hac tantisper omissa, in praesentia potissimtim persequi debeo. Sic enim existimo, quicunque Interpretis suscipit partes , in eo praecipue ipsius eniti debere indu- isti iam, non ut facultatem dicendi, si qua

24쪽

INTERPRETANDI.' . 1 forte praeditus est, exerceat, & oration: suavitate auribus fucum faciat; sed ut autorem, cujus interpretationem molitur, tamquam in speculo& imagine, sic in verbis suis

contuendum exhibeat; astititiumque omnem Ornatum , quasi integumentum, detrahat, vel quasi inductum nativo color pigmentum abstergat. Ad haec Praemontius, Novum mihi illud est, inquit, quod

statuis, neque tamen de eo tecum pugnare

velim , quum ad verisimilitudinem, ut loquar quae sentio, videatur esse propensius :aliud est enim, ut acute distinguis, ornate scribere; aliud accurate interpretari; quod

ante sane in mentem non venerat: at id vereor ut aetatis hujus hominibus approbare possis, apud quos ea fere invaluit autorum convertendi ratio, quam a te mox require ham , dc tu repudiasti . Quoniam igitur omnium prope usum pervagatum morem, &universis fere calculis receptam sententiam Convellere audes, providendum est ne id temere abs te factum videatur. Et vero, si me audies, de optimo genere interpretandἱ quid sentias, tum & argumenta, quibus adduct usita sentias, brevi aliqua disertatione concludes, . res erit hominjbus nostris cum valde jucunda lectu, tum sane vehementer utilis. Postquam enim renatae literae, & a barbarie vindicatae sunt, hoc interpretandi studium viris doctis usque adeo placuisse scimus, ut quum aliquid essent in utriusque linguae facultate consecuti, ad convertendos statim autores industriam suam conserreat; nec quicquam sibi inter

25쪽

6 DE OPTIMO GENERE 1iteratos laudis viderentur adepti,nisi transferendis antiquorum scriptis dolirinae sua specimen edidissent. Quo magis mirari subit, perpaueis ac prope nullis ea de re traditis praeceptis, dum ingenio suo unusquiseque obsequitur, in diversas partes abiisse omnes, ut prope sint interpretandi modi ,

quot extant interpretum nomina. Quamquam ab aliquot annis, ea fer8, ut dixi, o tinuit consuetudo, ut etiam tenui stilo, dc scriptura levi usi autores, uberiore orationis filo, & splendido verborum contextu ab in terpretibus induantur. operaepretium ergo feceris, si incertum hoc studium certis quisbusdam finibus circumscripseris , ordinemque redegeris. Faciam enim vero, inquam,

quando ita jubes: verum quoniam illud est otii, & alia nos hoc tempore impediunt; tu modo ad certam diem promissum hocce,

quasi debitum ne repetas, dabo operam, ut lentum quidem nomen, certum tamen esse

me fatearis. Expectabo, inquit, quae polliceris, emeiamque ut flagitatorem quoque

me non incommodum, at memorem tamenecassiduum sentias. Haec ille. Post aliquot deinde menses, quam haec inter nos fuere constituta, acerba illum, di bonis omnibus luctuosa mors oppressit: At quem virum i quem ego viderim in vita

optumum et

cujus prosecto desiderium ferre nullo modorossem, nisi ea me sustentaret, quae in animo assiduε versatur, vitae cum eo placidissime actae, summoque studiorum ac voluntaxum consensionis memoria & recordatio; ni

26쪽

INTERPRETANDI. Tia ea me spes aleret,suturum ut tu alter nobis Praemontius existas.Id vero quo mihi magis persuasum esse scias,totam hanc quae ejus rogatu &consilio suscepta est, quamque ipse a me reposcere poterat, disputationem ad te pertinere duxi. Habe tibi ergo quodcumque illud est: tu controversiam aequus exi-simator dijudicabis; ego in tuo, fratrisseque tui nomine fatallime acquiescam. Ser. monem hunc omnem de interpretatione Isaaco Casaubono tribuimus; cum propter excellentem viri auctoritatem dc doctrinam, tum quod singularem hae in exercitatione usum videatur olim fuisse consecutus; ipseque adeo propriam explicando huic argumento dissertationem seorsum se testetur esse conscriptam: quam tamen publicae luci, sive eorum ad quos haec cura pertinebat, negligentia, sive casus aliquis invidit. Memoria autem teneo audire me ex Petro Puteano, clarissimo viro,

quum diceret, paucis post diebus quam Polybium Casaubonus edidisset , venisse ad eum in Bibliothecam Regiam, cujus pro

curationi tum praefectus erat, Iacobum Λugiistum Thuamim dc Frontonem Ducaeum. viros magnos dc cum primis eruditos, quosque longo usu di amicitia Casaubono fuisse

conjunctissimos accepimus: tunc autem ,

quum Polybii prudentiam civilem, militaremque scientiam mirifice praedicasset uanus, professusque fuisset palam singularia sibi ab eo subministrari adjumenta, postquam suorum temporum historiam tra- aere literis esset ingressus; Casauboni quo Λ que

27쪽

8 DE OPTIMO GENERE que in excolendo Polybio industriam miri, rnopere Frontonem extulisse: eam vero utrique potissimum placuisse interpretandi rationem, quam hoc opere transferen do tenuimet, ut non facile existimari pos, se crederent, Polybiumne Casau bonus, an Casau bonum Polybius convertisset. Ajebat praeterea Puteanus quaesiisse Frontonem ab eo, quinam ipsit prae reliquis valde probaretur interpretationis modus: quae quum au disset Castu bonus, multa inter eos deopti mo genere interpretandi ultro citroque fui sese agitata. Horum ergo totam de ea. quae

1tione disputationem hoc libro explicaviis Sed quo citius hoc quod suscepi munus pose sim absolvere, Casau bonum ipsum cum aliis

disterentem audiamus.

CAs. Ita est, ut dicitis , Fronto optime, tuque amplissime Thuane, magna est Poly bii laus, ct inter alios omnes, qnicumqti in conscribendis historiis versati sunt, haud scio an maxima. Quod autem addidistis,

gratiae nimirum causa, non frustra nos in eo recensendo & convertendo elaborasse , idqque adversum vos fuisse gratum , jam vero uberrimus mihi constat industriae meae fru- .ctus , qui, mea Vobis ut probarentur , consecutus sum: eoque magis id gaudeo, quod res a me fuerat suscepta dissicillima ; molesiam rem enim & tormento similem esse dixit Tullius, alieno stomacho & non suo

scribere. Ecquemnam porro tenendum in interpretando modum , rationemque persequendam potissimum ducam, id quod a me qdaerebas, Fronto, brevi quadam diatriba

28쪽

1NTERPRETANDI. o exposui, quam una cum nostris in Pobbium commentariis , Deo faciente, sumus editur I.

FR. Illud proseisto cecidit peropportune, quod in eum delapsus sis sermonem, & disesertationis hujus mentionem injeceris ; ma gna enim me perfruendae hujus incessit cupido , postquam spem hanc nobis in tua ad Polybium praefatione secisti: scitis enim

quot jam annos in eodem hoc interpretandi curriculo ipse desudarim. Sed cur dissertationem tuam expectem' age vero quid esse potest hoe in otio aut jucundius, aut utilius, quam a te , Casau bone, omnem hanc de optima interpretandi ratione quaestionem exponi λ C A s. Grave mihi onus a te imponitur Fronto, disticiles enim explicatus habet id argumentum ; neque si quid inscribe ido, idem quoque possumus in dicendo:

eonsultiusque factum esse a te, si quae accurate , cogitataque conscripsimus legere, quam quae tumultuaria ac promta oratione

dicturi sumus, audire maluisses. Vide itaque, vir optime, quo me compellas ,& tecum mihi crimen illud commune futurum cogita, ut si provinciam hanc administrare non potuero, aliqua mea fortasse culpa sit susceptae, tua autem traditae , vel maxima. T M v. Ego vero istud, quod vereris, periculum praestabo; novi enim ingenium tuum, & doctrinam , quae qualia sint, vel parum videris perspexisse , quod minime sibi sit unusquisque notus, vel certe dissimulare. Perge modo, Casau bone, nequaquam me Prosetio, neque Frontonem illum ad hunc te sermonem impulisse poenitebit.

29쪽

2. Parin

3. Inter Preratis

IO DE OPTIMO GENERECAs. Ista quidem vis est, quo nolis, & ubi non sine periculo futurus sis trahi di trudismul. Vestram tamen iniquitatem patiar, quam accusetis sane, si quae ego non possim, a me postulaveritis ; sin studiis vestris obsecutus susceptum negotium feliciter sorte explicavero, meam tamen facilitatem laudetis. Quod in omni ergo disputatione faciendum in principio censeo, ne temere vagetur oratio & excurrat, tota haec in genera quaedam digerenda est interpretandi

ratio: deinde eorum generum, quae ad in stitutum nostrum pertinent, membra quae dam seligenda primum, deinde dispertien, da sunt; reliqua, quae ad rem non faciunt, Praetermittendar tum propria unaquaeque res est definitione declaranda, certaque cir cumscriptione determinanda ac sancienda rpostea, quae contra afferri possunt, dilue dar quibus ita constitutis ad examen. variae variorum revocabuntur interpretationes, ct ad nostram normam exigentur. Λc pri- mum quidem interpretationis nomen perla- t. patet , illoque vulgo comprehenditur, sermo omnis quo fit ut res minime intellecta percipiatur: atque eo, non in aliam solum. modo linguam ex alia conversio, sed & commentarii praeterea, glossematum exposieti nes , scholia, με αβολαὶ, paraphrases, me taphrases, tum Φογλ στος, tum ἁRόγλωττος& reliqua ejusmodi continentur. Ad disciplinarum etiam reconditarum explicatio nem , ad aenigmatum & somniorum enodationem , ad oraculorum explanationem, ad

implicitae quaestionis solutionem, S ad igno

30쪽

INTERPRETANDI. 21tae demum cujuscunque rei declarationem vis nominis hujus porrecta est. Nobis autem in praesentia hoc interpretationis vocabulo significatur duntaxat sermonis alicujus in aLuram linguam conversio'. moeod cum duabus

ferὰ de causis fieri contingat, vel linguae condiscendae ac stili procudendi gratia; quemadmodum tironibus usuvenire solet, cum vernacula Latine, aut Latina Graece, Vertunt, quasi hominibus harum linguarit m peritis sermonem minime intellectum vellent exponere ς vel sermonis vulgo ignorabilis exponendi causa, inde duae species efflorescunt: priorem, quae nihil ad hoc tempus, Praetermittimus: posterior sic a nobis desinitrur, Sermo lingua notiore expres' lfus, sermonem lingua minus nita expressum re serens ac repraesentans: quo sensus tota hac ldisputatione istam interpretationis vocem , usurpabimus . Hujus igitur generis duae it bdem videntur esse formae; altera, quum non auctorem modo, auciorisque verbis subjectam sententiam respicit Interpres, sed vellet toris etiam servit voluptati aut studiis, vel suo ipsius ingenio indulget; altera, quum unius auctoris rationem habet, in eoque Perquam accurate referendo tota ipsius versatur ars & diligentia. Λd priorem hancce formam pertinere videntur ea , quae e poetis Graecis Romani poetae veteres Latinis versi bus expresserunt; cujusmodi sunt quae e XIEschylo, Sophocle ,& Euripide verterunt Ennius, Pacuvius, Accius, & Attilios, quae e Demophilo, Philemone, Diphilo, Epicharmo, Menandro,& Apolliaoro Plautus a

SEARCH

MENU NAVIGATION