Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

Epistola III. 239 non relinquat; jejunium negligunt; cum

eo tamen, ut quot dies abstinentiae morbi Vis eXemerat, totidem postea valentes reponant. At cum Versantur in hostico, A instantis pugnae metus urget, ne fame comitecti cum hoste confligant, monentur jej nium in aliud tempus proserre. Quod si Cunctentur, tum Imperator ipse palam de medio die inspectante exercitu cibum sumit, ut eXemplo ejuS provocati omnes idem faciant. Cum vero caetero tempore anni, religio eos a vini potu abstineat, nec sine scelere eo uti polunt; tum Vero id conprimis servant cunctis jejunii diebus, ut nemo tam profanus aut dissolutus reperiatur, qui non vel odorem ipsum vini fugiat , nedum bibere non vereatur. At cur tantopere Mahumetes suis sectatoribus vini potu interdiaerit, saepius mihi caussam scia1citanti memini quandoque hanc narrari s Bulam. Incidisse Mahumeti iter ad amia Cum ; in eo itinere sub meridiem divertis- έe ad hospitem, apud quem nuptiale comvivium frequentabatur; a quo imitatum Cum reliquis accubuisse: inprimis vero admiratum fuisse summam convivarum hil ritatem , plurima non fictae benevolentiae ima , dextrarum conjunctiones , CO-Ple s , oscula; tum quaesita ex hospite caussa didicisse, vinum hos habitus animorum

252쪽

24O Aug. bequii morum facere: atque illum abeuntem, propterea benedixisse ei liquori, quo tanta cli

ritate homines jungerentur. Caeterum redeunti postridie,' idem suggresso tectum,

longe aliam rerum faciem occurrisse, atrocis ubique pugnae Vestigia, sanguine tetro solum infectum, disjecta membra, hic brachium , ibi pedem, aliosque alibi jacentes

truncos artuS: percunctantem vero unde

tantum mali 7 audivisse, conviVas quOS pridie viderat, postquam se vino ingurgitavissent, actos in rabiem in mutuam perniciem saevisse & magnam patrasse caedem. Qua de caussa mutata sententia Mahumetem vini usum eXecratum, eoque suis in perpetuum interdixisse. Ergo illis in castris tranquilla omnia, & summo silentio composita, cum alias tum maXime trigessimae ut si1c dicam tempore. Tantum castrensis disciplina &summa severitas per manus a majoribuS tr

dita possunt. Nullum scelus neque flagiatium inultum relinquum Turcae. Supplicia sunt muneris dignitatisque privatio, bonorum publicatio, fustuarium, mors, frequentissimum tamen fustuarium, a quo non sunt immunes ne Gianizari quidem, tametsi a summo supplicio vindicentur. Leviora admissa fultis castigat, graViora e auctoratio, militiaeve mutatio, quod genuS graVius morte ducunt, quae fere sequi solet.

253쪽

lisola III. 24 Isolet. Nam exuti Giamgarorum insignibus,

relegantur ad longinqua eXtremorum finium praesidia, ubi contempti & inglorii

vitam ducunt: aut si rei atrocitas gravius exemplum postulat, quaesita caussa morte illic afficiuntur. Nec tamen ut Garizari moriuntur, sed ut gregarii milites. Est vero comprimis admirabilis Turcarum in a Cipienda castigatione patientia, in suris, in solis, in natibus, saepe ultra centum plagas excipiunt: ut plures cornei fustes nomnmquam confringantur, & illo identidem sit opus, cedo alterum. Ac tametsi in promptu sint remedia, fit tamen aliquando ut plures librae vitiatae carnis ε locis illis comtusis ferro circumcidendae sint. Nihilomunus adire eum cujus jussu caesi sint, & m num deosculari, & gratiaS agere coguntur,& lictori pro singulis Verberibus certam mercedem solvere. Nam fustem quidem illi quo castigantur, sacrum habent, nec dubitant primum caelo delapsum credere, non minus quam Romani sua ancilia. Η addunt, ne tantae acerbitatis nullum solatium sit, partes eas quas fustis contigerit, post hanc vitam immunes fore ab eXpiatricis flammae saevitia. Cum dico ea castra rixa & turbis vacua fuisse, unae mihi excipiendae sunt, quas mei homines eXcitarunt. Vrocesserant pauci ex aliarum extra castra,

a . . a secum

254쪽

242 Aug. Busbequii secundum littus, sine GianiZaris, assumptis tantum secum aliquot Italis religionem Turcicam professis : quorum hominum cum in aliis rebus Variae sunt Opportunitates , tum praecipue in redimendis captivis; siquidem accedunt ad eos in quorum potestate sunt, fingunt, sibi vel consanguineos vel affines certe populareS, propterea C

lamitate eorum commotOS rogare ut accepto pretio eos manumittant, vel sibi ad dicant, domini non graVatim assentiuntur. Quod si Christianus id postulet, recusent, aut multo pluriS vendant. Cum

ergo mei cita ut dixi) prodiissent, incidunt

in Gianiraros, qui se in mari natando abluerant, sine capitis insignibus, linteis tantum tegminibus temere injectis. Glanigari in meos ut in Christianos probra jaciunt. Nam Turcae non modo licere putant contumeliosius appellare Christianos, & comvitiis incessere, verum etiam pietatis loco ducunt , ut ignominiae pudore adducti religionem , propter quam ita audiant, cum meliore scilicet mutent. Mei lacessuti respondent, & convitia regerinat: d nique a Verbis Venitur . ad manus, almvantibus meos quos diat Italis. Cujus certaminis exitus fuit, ut desideraret unus ex Gimigaris . linteum capitis involucrum

nescio quo abjectum. Sanizari abeunt ad suum

255쪽

Epistola III. 243 suum praesectum, & damni injuria dati meos

nam quo se recepissent observarant) deferunt. Εdicit praefectus, ut meum intem pretem , qui Veditationi interfuerat, arcessant. Illi sedentem prae foribus corripiunt, me superne eX porticu despectante. ' Mihi vero videri indignum hominem meum sime meo coqsensu eo abripi, unde nisi verbe- ribus oueratum nam caussam jam intellexeram ) spes non esset rediturum. Etenim ditioni Turcicae subjectus erat. Descendo, injectaque manu jubeo ut dimittant, 'di mittunt quidem, sed multo gravius apud praefectum suum conqueruntur. Is intem1Oquitur, in*lures eant, hominesque illos ex Christianis factos Turcas, eos Italos quos dixi, ad se trahant; sic tamen ut mihi neque domui in qua divertebam, vim faciant. Αὐsunt denuo magno cum strepitu, consistunt in via, hominesque illos magnis clamoria

hus & minis deposcunt. Sed illi jam quod

futurum erat providentes, trajecerant Constantinopolim. Diu res acta est magno hinc inde jurgio. Demum Chiaussiis quo tum utebar sene capulari, metu trepidus me inscio aliquot aureos eis Obtrusit, Veluti pretium amissi lintei. Sic rixae facta est pausa. Quod eo libentius commemoro, quod per hanc occasionem ex ore ipsius Ruitani cognovi, quae esset principis de Gianiraris sen-4 a tentia.

256쪽

244 Augerit Busbequii

tentia. Siquidem accepto hujus tumultus nuncio hominem ad me misit, qui suis Verbis moneret, ut caussam Omnem contentionis cum illis pessimis hominibus praeciderem. An ignorarem bellum esse, quo te pore ipsi regnarent, sic ut ne Suleimamus quidem eorum potens esset, & sibi ab eis male metueret 7 Quod non temere RustinoeXciderat, aegritudinis domini sui probe gnaro. Nihil enim magis formidabat princeps , quam ne quod perfidiae ulcus in Gi

niavis lateret, quod erumperet, cum remedio locus non esset. Sic est prosecto. Sunt proprii & continui eXercitus magnae utilitates : sed sunt etiam nisi bonis Utionibus obviam itum sit, non levia incommoda, illud inprimis quod assidue desectionis metus solulicitos habeat Imperatores; & sit in potestate militum, ut regna tranSserant quo Ve- . lint. Quarum rerum magna eXtant eXe

pla , sed tamen viae sunt multae quibus O curri potest. Venit ad me in ea castra Altibertus de Ubiis, vir honestus & bonis literis non leviter imbutus, patria ni fallor erssordiensis. Attulit a Caesare ad hunc principem dona, scyphos aliquot inaur tos, cum horologio astabre elaborato, quod elephantis dorso turris instar vehebatur, item pecuniae aliquid, quod inter Bassas dia videretur. Quae Suleimannus in castris in

257쪽

lisola III. a sconspectu exercitus a me sibi Offerri voluit, quo contestatior esset amicitia , quam sibi cum Caesare intercedere , . & nihil a Christianis armorum impendere credi Volebat. Redeo unde diverti ad Bajagetem , qui a pugna Iconiensi se receperat Amasiam adluam praesecturam, tanquam ibi jam quieturus si pater permitteret. Dolori suo j Venilique cupiditati fuerat obsequutus ita 'deinceps se comparaturus Videbatur, ut paternae voluntati satisfaceret. Neque cestabat per literas x idoneos homines antiamum patris eXplorare, neque se Suleimannus alienum a reconciliatione praeferebat. Haud gravatim initio nuncios admittebat, legebat literas, neque respondebat inclementer ut tota castra rumor perVaderet,

patri cum filio conventurum, Veniam d tum iri aetatis infirmitati, modo reliqui temporis officia constarent. Sed haec Baiasarum consilio a prudente sene simulabat tur, dum veluti clausum indagine Baj Zetem vivum in suam potestatem redigeret. Nam metus erat, ne falute desperata, tanto impetu in Ρersarum regis fines quod unicum ei perfugium ) rueret, ut praefectorum custodiam & diligentiam a teverteret: quos quidem continuis numciis Suleimannus admonebat , ita exitus omnes in Ρersiam servarent, ne qua Ba-

258쪽

Ω4s Aug. sudequiijageti ad fugam rima pateret. Interea qui in manus ejus inciderant , studii & favoris in Bajagetem suspecti, per tormenta intem rogati clam tollebantur e medio : in his etiam quidam, quos BajaZetes miserat ut se purgarent. Regnum hoc tempore obtunet in Persia sub quo nomine continetur

quicquid gentium inter mare Caspium &nnum Ρersicum cum parte aliqua majoris Armeniae) incolit tametsi Suleimannus multa bello abstraxerit: Babyloniam ipsam, Mesopotamiam & partem Mediae) regnum inquam hodie in Persia obtinet Sanlianas,

dominaturque, cum eo quo dixi spatio, tum etiam ulterioribus regionibus usque ad ditionem principis quem Hom um Patia fata Turcae Vocant. Hujus patrem in campis Chalderontis vicit olim magno praelio Selimus. Res Ρerssica ab eo tempore inclinare coepit , insultante acerrimo Imperatore Suleimanno, segniter & lente defendente Thama, patre magnitudine animi

longe inferiore. Qui quidem nunc otio& inerti vitae deditus , regiae parietibus inclusus inter pellicum greges consenescere dicitur, variis earum delinimentis se oblectans , & plerumque sortibus in res futuras inquirens, eXima justitiae j risque administrandi cura. Qui neglectus magnum .ad maleficia & latrocinia atque

259쪽

Epistola III. 247omne licentiae genus per ejus Imperii gentes campum aperit. Itaque qui minus opibus valent, passim a potentioribus omni genere injuriarum opprimuntur; nec ullum in ejus aequitate, innocentiae praesidium viget. Νihilominus apud eos populos ejus auctoritas sanctitatisque opinio in tam tum , ut beatos credant qui regiae ejus postes osculo contigerunt, & aqua qua In nus abluerit, ad Varia morborum genera abutantur. Sunt ei complures liberi, in quibus unus, cui Hismaeli nomen, non minus avitam indolem quam nomen refert, insigni pulchritudine, Ottomanicae gentis capitalis hostis. Hic cum in lucem ederetur , pugnum cruore plenum utero matris extulisse dicunt, eX quo fama per eas gemtes percrebuit, hominem fore bellicosum, quam ipse admodum adolescens multa Cum Turcarum caede insignique victoria confirmavit. Sed eum pater facta cum Su-Ιeimamao pace, ne concordiae obesset, eX

pacto , in intimam ditionis suae regionem custodia clausum seposuit; qui tamen post obitum patris communi Voto heres taperii destinatur. Veritus ergo Suleimannusne Sanhamas qui nobis sub nomine Sophi notior est magis veterum simult tum quam recentis & coactae PaciS memor, filium si in Persiam se ejecisset, non sine magna

260쪽

a48 Aug. Busbequii magna molitione extorqueri sibi pateretur, ex eoque fortasse longius & dissicile bellum

oriretur, omnem operam dabat, ut priusquam eo perVeniret, Opprimeretur. Meminerat paucis ante annis Helcam Thamae fratrem ad se profugum, suis opibus sustentatum, longum fratri facessivisse negotium , ut non immerito Thamam parem relaturum gratiam suspicaretur, & fortasse quae ei bello eripuerat, per hanc occasionem repetiturum. Quae Suleianni co silia tamets1 magnopere secreta habere tur , tamen Bajagetis amicos non falle-hant ; a quibus subinde monebatur , ne patri crederet, caveret insidias, & qu Cumque ratione posset saluti mature cons Ieret. uod ut faceret BajaZetes, ut saepe

ad magnas res parVae momentum adferunt,

caussam dedisse ferebatur deprehensus in castris quidam ejus mileS eXplorator, mo que julsu taleimanni palam in Crucem actus, eo obtentu quod esset a Bajagete Conductus, postquam ei interminatus esset. ne quem praeterea militem scriberet. Ea veluti tessera B ageti fuit, ne quod Constalium fugae celeritati anteponeret. At Sulei mannus qui jam se consequutum arbitrabatur , ne possiet elabi, & fortassis ut magis falleret, exercitui suo reditum Constantinopolim indixit postridie paschatis. B Me

SEARCH

MENU NAVIGATION