Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

hisola III. acyrum Τ quando etiam hujus generis fru-chium equidem nihilo minorum magna eL set ubertas Viennae. Juvit Rustanum ex responso intelligere , non me latuisse cavilli sui argutiam. Nunc me tempus Vocat ad res B agetis, de quibus tu inprimis sciare desideras. Meministi haud dubie, que admodum fuerit ante annos aliquot Baj aetes a patre dimissus, ea lege, ne quid

deinceps moveret adVersus fratrem . neu novarum turbarum concitator esset: pacem & amicitiam, ut fraterna necessitudine dignum erat, coleret. Recordaretur

quid sibi recepisset, neque suam senectutem ultra sollicitaret, alioqui non laturum impune. Quae quidem apud animum Bajagetis pondus habuerunt, dum ei vixit

mater, magiS ut ejuS Voluntatem retineret , neque spem quam unicam in ejus erga se indulgentia habebat, corrumperet, quam quod vel fraterna charitate, Vel patris in se benevolentia confideret, utcunque sit, in gratiam matris quiescebat tamen. Verum postquam ea biennio post lato concessit; tanquam nulla spe salutis

reliqua, omnibusque pietatis Vinculis α- solutus, priora consilia resumere & Veteres cum fratre simultates graviuS eXercere coepit. Ac modo insidias ex occulto vitae ejus struere, modo aperte Vim intenin

222쪽

2Io Aug. Busbequiitare , saepe provinciae ejus fines per suos homines incursare nam provincias conmnes obtinebant χ & si quos deprehendere

poterat ejus domesticos, in domini comtumeliam male multare: denique nihil reliqui facere, eorum quibus fraternam eristimationem, quando Vitae nocere non poterat) minui violarique arbitrabatur.

Addictos sibi quosdam habebat Consta

tinopoli, per quos militum praetorianorum animos, quibus poterat artibus alliaciebat. Nec dubitabat, cum res ita se ret , eo ipse transire, atque apud conscios& suae factionis homines latitare. Quarum rerum praesertim ex Selimi literis nihil Suleimamus nesciebat: quibus identidem admonebatur, ut curam haberet suae salutis. Errare eum , nisi istas B agetis nefariorum consiliorum prolusiones , adeXtremum, in caput suum versuras inteuligeret. Nihil pensi habere Bajagetem;

non homines, non Deum curare, modo regnaret. Non minus indomitae cupidulati ejus, patris incolumitatem, quam fi tris intercedere. Ρer suum latus vitam ejus peti, cujus sceleris jamdiu captum sit comissium, modo occasionem quaeri. Vide ret ne prius insidiis circumVentus tener

tur , quam sciri posset aut subveniri. Sibi quidem facile esse B Metis injurias tot

rares

223쪽

Epistola III. III are, sed magnitudine periculi paterni commoveri. Quibus rebus Suleimanni odium

adversus BajaZetem magis ac magis acce

dehatur. Ergo per literas ossicii ipsum

Commonefacit, quanta in eum usus esset

clementia, quid sibi promisisset, vetera

illa in memoriam revocat. Non ire seminper Veniae locum. Fratrem injuriis laces-1ere, sibi molestiam creare desinat. Breve sibi vitae tempus, quo exacto fore Deo C rae quae sit amborum fortuna. Interea deis here eos quiescere , suae & publicae tramquillitati consulere. Sed haec ad Bajagetem frustra erant, ut cujus animo penitus ins dissset, quamvis eXperiri fortunam potiusquam ignavum & torpentem mucroni se iris jugulum subjicere: quam se sortem manere in regno Selimi tam clare providebat, quam ea quae posita sunt ante oculos. Respondebat tamen ad paterna jussa non incommode. Sed facta cum dictis non comgruebant , neque de suscepto consilio qui quam mutabat. Quod ubi vidit Seseima nus, alia ratione agendum, filiosque , se longius amovendos, & inter se majore sp tio disjungendos ratus, indicat sibi placere utrumque intra certam diem decedere de sua praefectura Chiut ae praeerat BajaZetes, Magnesiam regebat Selimus ac B jagetem ire Amasiam, Selimum migrarae

224쪽

2I2 Aug. bequii Iconium. Selimo nihil erat quod imput

retur , integra apud patrem gratia: ne i men caus a maturaretur BajaZeti descendendi ad extrema, si solus praefectura moVer tur , ex aequo habitos Suleimamus videri volebat. Mandatis additum, quo locorum spatio disjunctiores essent, eo animis co junctioribus inter se fore : vicinitatem sa pe obesse concordiae, dum ministrorum 1ervorumque improbitate multa utrinque peccantur, quibus dominorum voluntates eXulcerentur: dicto audientes sint: qui

segnius paruerit, non Vitaturum contumaciae suspicionem. Nihil cinctatur Selimus, ut qui sciret haec magnam partem gratiae suae dari. BajaZetes tergiVersabatur, ac paulum modo progressus substitit. Querebatur vel recenti statris caede damnatam infausti ominis Amasiae praefecturam sibi dari: quamvis potius provinciam boni comsulturum, quam eam ubi propinquorum

miserabiles exitus semper in oculos incuriarant , & funesta memoria animum Vulnerent. ' Hybernare saltem liceret in iis locis aut certe unde fiater decessisset. Suleia mannus nihil audiebat : jam dierum MLquot iter praecesserat Selimus cum copiis, - quas ei pater adjunXerat nam Bajagetis imsidiae metuebantur) BajaZete etiamnum cunctabundo & restitante; cum derepente

225쪽

Epipola III. 2I3 converso itinere regreditur, captoque ci Cultu fratri a tergo apparuit, Prusiadem contra Constantinopolim in littore Asiatico Bithyciae urbem petens, non inscio consilii patre, cui cunctatio BajaZetis non placebat. .id enim sit conciliatis praetori norum animis Prusiadem aut ipsam Constantinopolim petere contendisset 3 quantum svnun3e rerum, quantum sibi & Seltimo periculum Τ in communi metu ibi comssistere Selinum visum tutissimum , unde plurimum mutui praesidii e propinquitate

Ostenderetur. Nondum tantas vires habe-hat Selimus, ut cum fratre quidvis ausuro sine metu manum consereret. Bajagetes ubi Selimum a tergo respexit, & nihil aliud sua mora effectum, quam ut ille certus imperii haeres esset, si quid patri humanitus contugisset, cujus rei pro continua ejus invaletudine, ac tum solito etiam graviore, metus non aberat: dat literas ad patrem, quutius fratrem criminatur, non potuisse eum apertius declarare, quam esset in eum antimo impio & contumace; qui non alia de causa eo iter flexisset, quam ut imperio limsidiaretur, & brevem haberet trajectum, si qualem de morte ejus speraret nuntium a cepisset. Quod si votum ejus longior vita patris moraretur, ipse rem occulto facin

re per suos scelerum ministros transigeret O a parru

226쪽

RI4 Aug. Bisbequii parricidioque imperium interciperet. Nihil. - ominus hunc talem, ut egregia pietate &patris Valde reverentem, gestari in sinu: se contra recte sentientem, & cui nihil in Ie unquam venerit in mentem, qui patris nutus omnes ObserVet, repudiari. cujus summa postulatorum sit, ut omen infelicis profecturae vitet. Inde Vertit ad preces.& patri denuo supplicat, ut sibi de alia praesectura gratificatum velit, vel ea undem rarit stater, Vel alia quacunque modo auspicatiore quam Amasia. Ad haec se reia sponsum e ectaturum eo loco ubi jam constiterit, ne si voti compos fiat, longius sibi regrediendum sit. Quod si nihil

impetraverit, iturum tunc quocumque pater jusserit. De Amasia quod causabatur BajaZetes, non erat de nihilo, quod sic mos ferat Turcarum, ut e minimis rebus maiumarum auguria capiant. Sed aliter accipiebantur a Seseimanno , cui filii l Chrymae non erant ignotae, quem sciebat affectare locum novandis rebus Amasia opportuniorem , longius a Constantinoia poli dissita. Sic B Metes alias ex aliis morae caussas nectens, patris quod poterat voluntatem eludebati Neque cessabat novo milite adlegendo suas copias augere.

armare, pecuniaS facere, Omniaque amParare, quae ad sui defensionem & fiatris

227쪽

lisola III. 2Is oppugnationem pertinerent. Quae Suleumamus ita accipiebat, tanquam sibi ipsi vis pararetur, nihilominuS magnam partem silentio transibat. Νolebat cautus senex incitatum BajaZetem, magis etiam praeciputem agere. Non fugiebat eum ' omnium gentium oculos in hoc filiorum dissidium versos ; studebatque , ut quam minimo Rrepitu, tempore interposito turbae sed rentur. Respondit B ageti leniter , de Laesectura mutari non posse, immotamare ejus rei sententiam. Facturos recte, si ambo proficiscerentur, quo iussi erant; de reliquo bonam spem haberent sibi sore curae, ut Omnia sic administrarentur. ut neutri justae querelae locus relinqueretur. Qui haec mandata ad eum perferret, deligitur Perdiu Bassarum Visiriorum quam tus : cum iisdem vero, ut res sine studio feri videretur ad Selimum destinatur MN emet Visiriorum Bassarum tertius. Datur utrique negotium, ne ante ab eorum latere ad quos missi erant, digrediantur. quam illi tuas provincias attigistent: haud absurdo Suleimanni consilio , ut tales via ros apud filios assiduos ossicii monitores haberet. Quod quidem facile passus est Selimus : non item BajaZetes, qui cum ruere & miscere omnia haberet in animo. nihil alienius a suis inceptis ducebat, quam

O habere

228쪽

2Is Aug. Rubequii habere assixum sibi unum de paternis conasiliariis, qui sua dicta factaque arbitrar tur. Igitur humaniter appellatum, & d nis pro copia cultum, frustra renitentem dimittit; praefatus se velle eo defensore& patrono apud patrem uti: alioqui se

habere neminem, qui suam caussam tueretur. Non futurum se ingratum; neque indecorem clientem. Caeterum referret

patri semper sibi primam futuram mandatorum ejus authoritatem, si per Selimum liceat, cujus injurias & suae 1alutis oppu- Lationem diutius tolerare non posset. ic dimissus Ρertis satis certum reddidit Suleiannum, quae filii mens, quod consilium esset. Tametsi Bajagetes ne nihilachani ea legatione Videretur, se Amasiam ire simulabat. Nihilo secius adversus eum

Seseimannus omnia comparabat. Belle hegum Graeciae cum suo equitatu quamVis

podagra tardum festinare, & Selimo sub- 1idio ire imperat: & reversum h legatione Mehemet Bassam cum fidissimis pra

torianorum eadem de caussa in Asiam mi tit : ipse quoque accinctus eodem properare videri volebat, sed milites praetori ni detrectantes & inviti ad signa conveniebant , fraternum bellum ut sceleris pisnum abominantes. Nam in quem stri

gerent ferrum 3 an non & ipsum imperii

herem

229쪽

hi oti III. 2I heredem 7 posse supersederi hoc bello,

ut minime necessario, nec cogendos B- Ciali sanguine maculare manus, & piaculo se obstringere. Bajagetis conatus necestitate defendi. Quae postquam ad Sulei-mamum perlata sunt, ad suum Mustic quem supremum Turcarum, sacris antistitem haud dubie memineris a quo in re-hus dubiis tanquam a quercu DOGOnea responsa petuntur, resert 3 Quomodo hahendus sit, qui se vivo peeunias & manus Cogat, oppida eXpugnet, imperii quietem turbet. Quid item de iis censeat, qui castra ejus sequantur, & talia conanti auxilio sint: ac postremo de iis qui arma capere recusent, & nihil eum peccare defendant.

Respondit Musti, eum hominem, & qui ejus sectam sequantur, videri quovis supplicio dignos: qui vero contra eum arma ferre detrectarent, tanquam profanos & religionis desertores pro intestabilibus habendos. Hoc responsum in vulgus effertur, atque opera praesecti Chiautarum ad BajaZetem mittitur. Ρaucis post diebus rediit Constantinopolim quidam de corpore Chiautarum , quem a Suleimanno ad Selimum ablegatum BajaZetes intercep rat ; per quem patri nunciabat, sibi cum eo cuncta pietatis ossicia constare ; nulla

contra eum arma mota, neque recusare,

O s quin

230쪽

21 8 Aug. Aiubequii Sin ei in rebus omnibus dicto audiens sit. 'um fratre sibi negotium & de vita cere men: cujus serro si1bi necessario cade dum sit, aut illi suo. Nefas superes utrumque. Hoc dissidium eo vivo finire sibi certum esse : proinde ipsum recti facturum, si se certamini eorum non intemPonat , neque alterutri auxilio sit. Quod si ut serebatur mare trajiciat, ut Seliamo suppetias eat; ne speret se facile in P

testatem redactum iri. Exploratum habe re perfugium. Sed eum non prius transiturum in Asiam, quam ipse incendiis, dibus, ruinis totam deformasset, nihilo mutius, quam aut omerianes, aut alius quivis hostis importunissimus. ' Haec ita renum ciata haud mediocrem Seseimanno curam attulerunt. Simul audiebatur Amar Oppidum , cui filius Selimi pro Singlacco

praefuerat, a Besagete captum, eXactaque magna pecunia laedum in modum direptum. At Selimus audito statrem profici-1ci Amasam, & jam venisse Ancyram, imsidiarum suspicione deposita, quas in itunere metuerat, & ipse 1conium properaV rat , quod ei imposito praesidio servabatur.

Nam in caeteris curis, quibus angebatur animus Suleimanni, non erat porirema,

ne BajaZetes intercepto Iconio in Syriam se demitteret, inde in AEgyptum irrumperet,

SEARCH

MENU NAVIGATION