Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

I8 Aug. Busbequii. minuendi partes commissae: neque mihi licet conditionem ejus facere deteriorem; ejuS, non meum negotium agitur: quod

visum fuerit, petere ab eo poteris, ubi ad eum Veneris. Adjiciebat , veluti pro corollario, non debere me sibi etiamnum ex morbo languenti lono & inani disputatione molestum esse. Quo veluti jure ducto , ire licuit; re nulla confecta, nisit actis induciis, dum esset relatum a S

eimanno responsum. Animadverti, cum ad Bassam introduceremur, manere apud eos morem Romanum acclamandi, FLLICITER, faustisque ominibus prosequendi; item digniorem apud eos haberi locum sinistrum, nisi quid aliud obstaret: cujus rei causam afferunt, quod eam pamtem gladius honestet; & qui sit in parte dextera, quodammodo gladium habeat sub manu ejus qui sinistrum latus clam dii ; ille vero eum gestet liberum & en peditum. Rebus ita Budae, quantum poterat , transactis, comes meus ad Regem revertitur. Ego paratas in Danubio naves Conscendo, equis curribusque atque omni familia impositis. Ita Belgradum secundo flumine deportamur. Erat hoc cum ad securitatem, tum ad brevitatem itinerigaptius. Νam id temporis iter pedibus Beti gradum mihi, ut minimum, XV. dierum

32쪽

lisola I. Is rum futurum erat , praesertim impediamentis gravi. praeterea metuendi erant her donum incursus, latrociniaque. Η δε-nes vocant Hungari ex armentariis milites sive praedones. Flumine nec metuebam

tur heydones , & V. diebus hoc spatium

transmittebatur. Navis, qua ego Veliebar, remulco actuariae trahebatur: in qua erant

XXIV. remiges : reliquae hinis remis grandioribus agebantur: nulla neque diei neque noctis pars a navigatione intermititebatur , exceptis iis paucis horis , quia bus a continuo labore cibo & quiete mi

seri remiges nautaeque reficiebantur. In quo mihi animadvertenda videbatur Tu carum temeritas; qui coelo caliginoso, nocte illuni, ventis vehementioribus navugare non dubitarent; cum molae frumenistariae truncique arborum & rami in ripis eminentes magno cum periculo palum occurrerent. Itaque non raro fiebat, ut

magnitudine venti compulsa ad ripam navis stipitibus arboribilique in flumen propendentibus ita illideretur, ut jamjam in partes scindenda videretur. Certe aliis quot de tecto tabulae magno cum stagore detergebantur. Qua re excitatus lecto desiis hebam; nautasque admonebam, agerent cautius. Illi sublato clamore, aliud nihil respondebant quam, Alaure: hoc est,

B a Deum

33쪽

ao Aug. smbe si Deum futurum auxilio. Sic mihi licebat redire ad lectum & somnum repetere , si poteram. Equidem Vaticinari hoc a sim, suturum aliquando ut hujusmodi navigatio alicui parum feliciter eveniat. Viadimus in eo itinere Tolnam, non ignobile Hungariae municipium , nobis Ob albi vini praestantiam & humanitatem inc

larum non tacendum. Vidimus item edi .

to loco sitam arcem Vespouar , aliaque

& qua Tibiscus ex altera in Danubium influit. Ipsum Belgradum situm est ad confluentem Savii & Danubii: in eoque u

luti in eXtremo promontorii angulo, urbs vetus exstat antiqua structura, multis turribus & duplici muro munita duata ex partibus, iis quae dixi, fluminibus auluitur. At ea parte , qua terrae jungitur editiore loco bene' firmam habet arcem ex pluribus & excelsis turribus lapide quadrato constructis. Ante urbem ingens aedificiorum congeries, suburbiaque -- plissima , in quibus variae habitant nationes, Turcae, Graeci , Judaei, Hungari.

Dalmatae, aliae item .plures. Sunt Vero

fere per omnes Turcicae ditionis fines ipsis oppidis majora suburbia: quae uir que limul juncta magnarum civitatum speciem reserunt. Hic primum nobis o lata

34쪽

Episola I. a Ilata sunt antiqua nuntisinata: e quibus ut scis) magnam soleo capere Voluptatem. Quo in studio conjunctistimum habeo & ad meum sensum mire factum,

quem antea nominavi Guillelmum uuac-quelbenum : invenimuS non paucOS nummos , in quorum altera parte miles erat Romanus, inter taurum & equum nam

iis locis stativa castra habuis se Moesiae superioris legiones sitis constat cum inscriptione TAURUNUM. Haec urbs aVO-rum noltrorum memoria magna vi bis fuit a Turcis oppugnata: primum ab Amurate , deinde a Mahomete Constantinop 1is expugnatore : sed propugnantibus fiungaris & cruce signatis irriti ceciderunt harbarorum conatus. Tandem anno 3 II xx. cum Suleimamus initio imperii eo magnis cum copiis Venisset, i

venisssetque Ludovici Regis adolescentis negligentia , factiosorumque Hungariae procerum discordiis justo praesidio deuitutam , ac proinde eXpugnationi Opportunam , non magno negotio in suam ditionem redegit. Qua veluti porta patefacta satis patet malorum agmen, quo nunc VeXatur . irrupisse in Hungariam: hoc aditu caesum Regem Ludovicum captam Budam, mancipatam Transilvaniam,

asilictum regnum florentissimum, non sine B a metu

35쪽

metu ejusdem calamitatis nationum vici narum. Quo exemplo admoneri debent

Christiani principes, ne munitionibus &arcibus contra tantum hostem, si rem salvam velint, satis unquam proVisum p tent. Sunt enim Turcae magnis fluminubus in eo non dissimiles; quae aquis i ilata, si quam aggeris, quo continentur, partem percellere potuerint, longe lateque evagantur , infinitamque dant stra.

gena. Ita Turcae , & quidem longe perniciosius, ubi semel quae sibi obstabant repagula disjecerint, longe lateque cum incredibili strage grassantur. Sed nos

Belgradum redeamus, ut illinc porro recta Constantinopolim proficiscamur. ΡOsta quam in ea urbe, quae ad iter pedibusaeesse videbantur, comparaVimus: relicta ad manum sinistram in ripa Danubii Symandria arce quondam Uespotarum Serviae, rassam versus iter facere 'coepiamus. Ostendebant nobis, tametsi procul ex locis editioribus, Turcae albica tes Transilvaniae montes: & quo fere lo- eo reliquae pilae pontis Traiani exstabant, indicibus digitis designabant. Transgressi fluvium ab incolis Moravam dictum, devertimus in pagum Servianorum Ja-godnam: ubi ejus gentis ritus funebres vidimus multum a nostris abhorrenteS. Erat

36쪽

Epipola f. 2ἔErat cadaver in templo positum detecta facie: juxta erant apposita edulia , panis& caro , & vini cantharus : adstabant conjux , & filia melioribus ornata velli-hus, filiae galerus erat ex plumiS paVOniS. Supremum munus , quo maritum jani conclamatum uxor donavit , pileolum fuit purpureum, cujusinodi virgines nobiles illic gestare solent. Inde lessum audivimus & naeniam lamentabilesque VO-ces, quibuS mortuum percunctabantur: uid de eo tantum meruissent, quae reS, quod obsequium, quod solatium ei de- fuaset y cur se solas & miseras relinqueres& hujus generis alia. Sacerdotes funeri Praeerant religionis Graecae. Erant incinasterio erectae in palos aut longurios pleraeque cervorum & hinnulorum, &similium serarum de ligno dedolatae effigies : cumque caussam quaereremuS, aje-hant maritos Vel patres eo monumento,

voluisse testari conjugum aut filiarum in obeundis domesticis ossiciis celeritatem &diligentiam. Erant item ad plura sepulchra appensae comae; quas mulieresis aut puellae in funere necellariorum luctus indicium posuerant. Morem quU-que esse in ea regione audiebamuS, ut, postquam inter maiores de nuptiis juvenis

37쪽

24 Aug. Busbequii& puellae convenerat, sponsi puellas raperent ; neque enim decorum Videri, Conissentire in primos concubitus Virginem. Haud magno intervallo a J Odna occumrit nobis fluviolus, quem accolae Νictum vocant: habuimusque eum fere ad de teram manum comitem, donec Nigam Veniremus: & post aliquanto vidimus in ejus ripa ubi veteris viae Romanae vestiagia supererant) etiamnum exstantem ma moream columellam litteris inscriptam

Latinis; sed ita mutilatis ut legi imn possent. Est autem Νiisa non ignobile neque infrequens illis gentibus Oppid lum. Tempus est , ut de diveriori S , quibus utebamur, aliquid dicam : nun id quidem fortasse jamdudum requiriS. Hic diverti in diversorium publicum. C

raυasarai Turcae vocant. Hoc genus in ea regione usitatissimum: vastum est aedia ficium , longius aliquanto quam latius: in cujus medio patet area ponendis sarcinis & camelis, mulis carrisque colloca dis. Hanc aream plerumque circumcirca murus ambit, tres plus minus pedes autus ; parieti, quo totum aedificium cla ditur , haerens, & inaedificatus. Eius muri

summa superficies aequa est patetque in latitudinem pedes circiter quatuor. HiQTurcarum cubilia sunt; hic coenacula ;

38쪽

foci subinde sunt inaedificati) nulla re a Camelis, equis, reliquisque jumentis alia sejuncti, quam ejus muri spatio. Quinimo ad muri pedem ita ligatos habent

equOS , ut capite. & tota cervice supra eum emineant; dominisque se calefacientibus aut etiam coenantibus adstent, Vel ut ministri; interdum panem vel malum, si1-ve quid aliud, de manu eorum capiant. In eodem muro lectos sibi sternunt: tapetem inprimis eXplicant, quem ea de caussa aptatum ephippiis sere circumserunt, huic injiciunt penulam : cervical praebet equestris sella: veste talari pellibus suffulta , qua vestiuntur diu, teguntur noctu. Sic illi somnum capiunt nullis lacessitum blandimentis. Nihil ibi secreti: omnia fiunt in propatulo: neque quicquam ab Omnium conspectu, nisi noctis tenebris, submovetur. Ab hoc diversorii

genere abhorrebam , ut a qua re maXime : quod Turcarum omnium oculi in nos Conjicerentur, nostros rituS nostramque consuetudinem admirantium. Itaque

Operam dabam , ut potius miselli alicujus hominis Christiani tecto reciperer. Sed tantae sunt tuguriorum illorum angustiae, ut saepe collocando lecto deesset spatium

39쪽

26 Aug. Busbequii Itaque quietem capiebam modo sub temtorio , modo in meo curru, aliquando divertebam ad Turcica Xenodochia: quae sane commodissima sunt, non ineleganter constructa, suisque distincta cubiculis. Neque enim δb iis arcetur quisquam sive Christianus , live Judaeus, seu dives seu mendicus sit. EX aequo patent omnibus. Basiae quoque & Singlacci, cum peregrinantur , illis utuntur. In his tanquam in aliquo regio palatio magnifice mihi videbar accipi. Mos ita fert illorum, ut sit gulis qui eo divertunt, cibum praebeant; ergo, ubi Venerat coenae tempus, aderat munister cum ingenti ligneo disco , qui mensae instar videri poterat. In cujus medio patina erat plena decocti ad cremorem ordei, addito carnis frusto; circumque eam patinam aliquot panes, & nonnunquam favi aliquid. Ρrimo verecundabar accupere , & mihi coenam meam parari dice-oam admonens ut ea darentur egenis; instabat ille, ne tenuem apparatum fastidiarem haec Bassis quoque solita praeberi: ita ferre loci consuetudinem: superesse quod distribueretur egentibus. Si ipse nollem, famulis relinquerem. Ita, nisi, parum commodus haberi Vellem, necesse erat accipere. Agebam ergo gratias, &gustabam aliquando. Neque displicebat. Nam

40쪽

lisola I. 27 Nam id genus pultis, praeterquam quod, veluti valde salubre , commendatur a Galeno; gustu insuave non est. Fas est peregrinantibus, illis epuliS eoque apparatu toto triduo frui, post illa mutare hospitium necesse est. In haec ut dixi commodissime divertebam. Sed ea non occurrunt passim. Interdum , si domus deerat ubi hospitarer; stabulabar. Quae .rehatur aliquod stabulum amplum &

paX , in cujus parte altera sociis & camunus erat; altera pVS armento & pecori erat destinata. Ita enim fere est illorum stabulorum ratio, ut sub eodem agant tecto armentum sive grex & ejus custodes. Hanc partem, ubi ficuS erat, parietibus tentorii mei a reliqua disclude-ham. Ibi collocata ad ignem mensa lectuloque, Persarum ViVebam rege beatior. Familia , reliqua stabuli parte, in

multo mundoque stramine volutabatur.

Nonnullos apud ignem, ad quem in horto aut prato coena cocta erat, somnus Opprimebat. Hi praesidio ignis cum nocturiano frigore contendebant. Neque minor illis cautio erat, ne einingueretur, quam

olim Romae virginibus Vestalibus. gububit fortassis hic percunctari, quonam Minlatio familia tam incommoda hospitia toleraverit. Suspicaberis Vini, quod mal

SEARCH

MENU NAVIGATION