Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

38 Aug. Busbequii undis in littore conchas legere, & delphianorum spectare choros, coelique illius te pore frui. Nam dici non potest, quae fuerit ibi temperies , quam mite clemensque

coelum : Chimsi quidem usque, horridior aliquanto, nescio quid Threicium spirans

aura: inde incredibilis coeli clementia. Proxime Constantinopolim duos amoeni simos maris sinus ponte trajecimus, quia hus locis si qua cultura accederet, nat raque artis amilio paullulum modo juvaretur, haud scio an nihil pulchrius sol aspiaceret. Sed videntur illa suam lugere sortem , quod barbaro domino fastidiente negligantur. Implemur hic sapidissimis marinis piscibus, nostro in conspectu captis. Cum in Xenodochiis, quae Turcae Imaret Vocant, hospitarer; animadverti sorte plures schedas parietum rimis insertas; quas

dum curiosius eXemissem, non temere no

fieri suspicans, libuit ex Turcis meis sciscutari, quid continerent. Sed comperi, nuhil habere cur ita reponi mererentur. Eo aridior cognoscendi fio, qua tamen re ibi serrarentur. Nam antea quoque pluribus locis id factum videram. Turcae nihil muti respondere, nec causam velle indicare; an quod puderet rem narrare, fidem apud me non habituram, an quod tantum mysterium homini profano aperiri nollent.

52쪽

Epistola I. 39 Postea ex iis, quibus factus sum familia

Tior, cognovi, Turcas multum honoris de ferre chartae, quod in ea Dei nomen scri hatur, itaque chartulam nullam humi ja-Cere patiuntur, & si in aliquam incidunt, subito attollunt rimaeque alicui aut for mini indunt, ne pedibus proteratur. In quo fortasse nihil est hactenus quod reprehendas. Sed audi reliqua. Supremi judicii tempore, cum Manumetes suos sectatores ex iis locis, ubi pro admissis cruminibus poenas dant, in coelum Vocabit, ut sempiternae beatitudinis participes faciat: alia ad eum via nulla patebit, quam per ingentem ferream createm igne fervefactam & candentem: per quam nudis pedibus incedendum erit, quo dolore, tu cogita: & tibi ob oculos pone gallum gallinaceum per prunas subsultim currentem.

Ecce vero hic mirabile dictu) charta illa

Omnis, quam ita ab iis a contumelia pedum asservatani diximus, improvisa aderit, seque eorum soleis substernet, magno futura amilio, quominus noXam cadentis ferri sentiant: tantum erit meritum Vindicatae ab injuria chartae. Et memini, cum

aliquando meis famulis graviter duces noliri irascerentur , quod eos viderent ad sordidissima quaeque ministeria charta uti, idque ad me tanquam magnum flagitium

53쪽

deserrent: quibus ego nihil id mirum esse respondi in meis famulis; quippe qui suiuiis etiam carnibus vesci consuevissent. T

les quidem in sua Religione sunt Turcae, immane apud eos piaculum, si quis eorum vel imprudens Alcorano qui divinae legis habetur liber) insideat; homini vero Christiano etiam capitale. Sed nec rosarum folia humi jacere patiuntur : quod ut Veteres rosam eX sanguine Veneris, sic isti exsudore Mahumetis natam sibi persuaserint. Sed jam desino , ne tibi in his nugis nimius videar. Constantinopolim veni ad diem XX. Januarii, ibique collegas reperi, POSdixi supra, Antonium urantium & Franciscum Z.y. Eo tempore aberat cum e ercitu Turcarum princeps in Asia: nec erat quisquam relictus Constantinopoli praeter Ebrinimum Bassam Eunuchum,

qui urbi praeesset, & Rusianum sed honore abactum: quem nos nihilominus &Veteris auctoritatis & jam speratae brevique rediturae memores, ossiciose invisimus, s lutavimus & donis honestavimus. Non erit fortasse ab hoc loco alienum referre, quae fuerit causa cur sic Rustinus munerisaignitate privaretur. Sustulerat Sulcima nus ex concubina ni fallor Bosphorona, filium nomine Mustapham, qui tum aet

tis flore & militari gloria maxime vigebad

54쪽

Sed erant eidem Suleimanno complures alii liberi ex Roxolana: quam ita amabat, ut in uxoris haberet loco , dicta etiam dote; eX quo Turcis certa matrimonii fides : &hoc quidem praeter morem superiorum Ι-peratorum ; quorum nullus a Bajagete 'majore: justam in matrimonio coniugem habuit. Nam cum ille praelio victus in

Τamberlanis potestatem una cum UXOre

Venisset, multa quidem intoleranda tulit; sed nihil visum est indignius, quam ludubria & contumeliae , quibus in ejus oculis uxor assiciebatur. Cujus quidem rei m moria Imperatores , qui BajaZeti in imp rium successerunt, ad hunc usque omnes a ducendis uxoribus se abstinuerunt: ut quicunque casus incidis et, similem fori nam ne paterentur tantumque liberos, ex servilis conditionis mulieribus, in quas minus injuriae cadere, quam in inores le gitimas videbatur , sinceperunt. Νeque VerOTurcae minus honoris deserunt natis ex concubinis aut pellicibus quam ex mortibus ; neque illi minus in bona paterna j ris habent. Cum ergo Mustapna propter egregiam indolem aetatisque Opportunitatem , gratia militum, & populi suffragio

post mortem patris jam lenescentis haud dubius imperii successor designaretur ut liberis regnum assereret, contra nitebatur B s noVer

55쪽

42 Aug. Budequii noverca; studebatque Mustaphae virtutem& aetatis praerogativam auctoritate matritimonii elevare. Quam in rem adjutore &consiliario utebatur Ruitano; cum quo illi fortuna communis: quod ejus filiam ex Suleimanno susceptam Rustanus haberet in matrimonio ; ut nihil alteri ab altero separatum posset evenire. Idem Rustanus inter Bassas, apud Suleimannum principem gratiae & auctoritatis locum tenebat; vir acri ingenio praeditus, & perspicaci, magnum Seseimanni laudis instrumentum. Si de natalibus quaeres, subulcus nec tamen indignus eo dignitatis gradu, si nullis avaritiae sordibus contaminaretur. HOC uno nomine ipsi imperatori suspectus, ceteroque carus & probatus, quanquam id ipsum vitium domino in bonum vertit, jus sus procurare fiscum, & rem pecuniariam tractare : a qua plerumque laborabat S leimamus. In ea procuratione nullo lucro , quamVis minimo, neglecto , dum etiam ex herbis, rosis x violis, quae in hortis principalibus erant, pecuniam comradit ; dum cujusque captivi galeam, loria

Cam , equum divendit, ceteraque pari r tione administrat; id consecutus est, ut

magnOS nummorum acerVOS conderet;

aerarium Suleimanno amplum conficeret, planeque rem ejus ea parte constabiliret.

56쪽

Epistola I. 43

Qua etiam de causa memini, quod in Tu in mirere, magnum quendam virum R stano vehementer insensum ita dicere ; se Rustino , etiamsi posset, nocere tamen nequaquam Velle, quod ejus cura, studio& labore , res pecuniaria domino suo constituta esset. Camera est in regia peculiariS, ubi hujusinodi pecuniae servantur , cum hoc titulo; Pecuniae diligentia acquia suae. Hic Rustinus cum esset Visiriorum PrimuS , peneS quem rerum Turcicarum administrationis Ramma est, nullo negotio quam in partem Vellet , ut consiliorum Omnium auctor, animum Voluntademque sui regis poterat impellere. Unde ea Tu carum mentibus inhaesit opinio, cum Rust ni criminationibus , tum moris RoXolanae veneficiis, quorum infamia laborabat, ita abalienatum a filio Mustapha patrem fuisse, ut de eo tollendo consilium caperet. Ρau- ci credunt Mustapham, cum Rustani comsilia novercaeque artes non ignoraret, ultro 'Occupare voluisse ; patrisque imperio & vutae insidiatum. Nihil est omnino miserius Turcicorum imperatorum filiis: e quibus, si quis patri successit, reliquos inevitabilis

mortis necessitas manet. Nam neque Tum cae imperii aemulos ferunt; nec per miliates praetorianos omnino ferre possunt.

Qui sit quis sorte fratrum sit, praeter eum

57쪽

44 Aug. Busbequii qui regnat, superstes; congiariorum Petendorum nullum finem faciunt; si recusantur , statim audis; Samus frater sit. Fr

trem Deus nobis semet. Quo verbo designari illum imperio non est obscurimi; adeo ut fratrum sanguine manus polluere, & a parricidio regnum auspicari Turcis imper toribus sit necesse. Hunc casum in se tumentem Mustapham , aut RoXOlanam a luberis suis in Mustapham cupientem aVe tere , Sulelmaimo parricidii occasionem d disse consentaneum est. Erat ei bellum eum Rege Ρersarum Saphama, quo missus erat cum summa imperii Rustanus. Is cum ad persarum fines appropinquaret, subito constitit: Suleimannumque per literas trepide certiorem fecit, rem in magno Vemihi discrimine : Omnia esse insidiarum plena : corruptos militum animos uni Must

phae studere ; illum imperio, se non esse malo parem; ejus praesentiam atque auctoritatem requiri; veniret, si salvum vellet imperium. His litteris turbatus Suleima nus, subito advolat, Mustapham per literas arcessit; utque de criminibus, de quiabus in suspicionem vocabatur, & jam p . lam accu1abatur, satisfaciat, monet; si id fiat, nihil manere periculi. Anceps deliberatio Mustaphae: si ad patrem insensum veniat & inimicum; discrimen certum: sin

58쪽

detrectet; manifesta cogitati criminis confessio. Vicit ea sententia, in qua animi &periculi erat amplius. Ρrofectus Amasia

Cui praeerat, Venit ad patrem, cujus non longe castra erant, innocentia sua fretus, an quod confideret praesente exercitu nihil 1sibi eventurum mali: certe ad ineluctabile eritium venit. Sententiam de filii morte domo conceptam Suleimannus attulerat, consulto prius, ne religio neglecta videretur , suo Muisti. Is est apud Turcas si cerdotum supremus; ut apud nos Romanus pontifeX. Εum Vero , ne quid ad gratiam responderet. hunc in modum fuerat aggressus: Constantinopoli quendam haud postremi inter mercatoreS loci, Cum domo aliquandiu esset abfuturus, serom, cui praecipue indulserat, rei suae familia que toti praeposuisse, uxoremque & liberos ejus fidei credidisse : illum vero statim absentis domini rem intervertere, capitubus u ris & liberorum insidiari coepis se :quin ipsimet domino certam perniciem machinatum esse : se, quid in illum jure si tui posset, velle ab eo intelligere. Respondit misti: Etam ut per cruciatum necaretur

videri meruise s id, sive eX animi sui sei tentia ita dixerit, sive Rustani Roxol

naeve Daudibus in hoc allegatuS, certe V hementer animum Suleimanni confirmavit,

ultro jam in necem filii propendentis. Non

enim

59쪽

enim minus in se filii scelus quam servi iusius in dominum, esse existimabat. Cum ergo venisset Mustapha in castra, suspenso

expectatione eVentUS magnopere eXercitu:

introducitur in patris tentorium. Ubi pacata videbantur Omnia r nullus miles, spuculator nullus , nullus lictor, insidiarum nihil, quod timeri posset. At erant muti aliquot, quos Turcae habent in deliciis, validi & robusti homines, ad caedom ejus destinati; qui receptum in tentorium interius, magno impetu aggrediuntur, I Reumque illi omni vi injicere conantur. te. strenue se defendere neque enim erat invalidus) & non modo de vita, sed etiam de imperio contendere ; cum dubium non esset, quin, si periculo elapsus inter Glanigaros se conjecisset, illi rei indignitate& misericordia ejus, quem summe am hant, commoti non modo servaturi, verum etiam imperatorem fuerint salutaturi. Hoc

ipsum metuens Suleimannus, qui linteis modo tentorii parietibus theatro, in quo illa agebatur tragoedia, diSjungebatur, cum praeter spem incoepto suo moram injectam

videret: ea tentorii parte caput erierens, torvos & minaces oculos in mutos torquet: illorumque segnitiem atrocibus signis graviter increpat. Tum Vero muti, redint gratis terrore viribus, miserum Mustapham

stem

60쪽

Epistola I. 47sternunt, injectoque nervo gulam ei framgunt : moXque in tapete porrectum, ante tentorium eXplicant; ut esset Glanigaris Videre, quem habere imperatorem e etiavissent. Quae res ubi per castra vulgata est, commiseratio & dolor omnem eXercitum

perVasiit: neque fuit quisquam, qui ad

tam triste spectaculum non accederet; praesertim Glanigarorum ; quorum ea fuit consternatio & rabies, ut ad quodvis facianus impelli possent, dux modo adessot. Nam quem ducem speraverant, eum se su Cassum, humi Videbant jacere. Unum supererat; moderate ut ferrent, quod mutari non poterat. Igitur moesti silentesque& lachrymarum pleni se in sua tabernacula reserebant: ubi quantum libebat, licebat infelicis juvenis casum miserari. Imprimis ut delirum & insanum senem SuleimannunIaccusabant; modo fraudem & crudelitatem nOVercae, modo Rustini scelus detestabam tur, quod tantum lumen Othomannicae domus eXtinxissent. Sic illum diem jej nii , ne aqua quidem gustata, tradinerunt, neque defuerunt qui inediam diutius etiam Continuarent. Certe totis castris luctus , pluribus diebus, frequentavit: quin ne que desiderii neque lugendi modus fui rus videbatur, nili Suleimannus Rustanum

de illius ipsius cui est credibile) consilio

SEARCH

MENU NAVIGATION