Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

28 sbe uitrum noctium solet esse remedium, nobis in media Turcia copiam non nimiam fuisse. Neque sane absurde. Nam neque vinum pallim reperitur omnibus in pagis,& vero minime omnium, ubi non incolunt homine4 Christiani. Fit enim saepe, ut indolentiae saltusque Turcarum pertaesia via regia se subducant in loca avia, minus fertilia quidem illa, sed securiora; meliorinique possessione potentioribus cedant. Hujusmodi locis vino desectis ubi

nos appropinquare videbant Turcae, monebant desideratum iri vinum. Itaque pridie mittebatur dispensator, adjuncto furca, qui peteret e proximis Christianorum pagis. Sic Familiae miseriarum lenimen non deerat: mollesque culcitrae &pulvinaria, & quicquid praeterea conculiando somno quaeritur, in Vino appomtabatur. Nam me lagenae, quas in meo curru melioris notae vini plenas habebam, quod biberem desiderare non patiebantur. Sic erat de vino & mihi & meis provisum. Restabat unum incommodum. Vini penuria pene ηravius , quod nobis somnus misere interrumpebatur. Cum surge dum esset bene mane , & quidem alti quanto ante lucem , ut possemus ad Opportuniores stationes mature pervenire;

nebat ut duces nostri Turcae, splendore

lunae

42쪽

Epipola I. 29

lunae diluculum mentientis decepti . non multo poli mediam noctem magno tumuti tu nOS eXcitarent. Neque enim horae 1iint Turcis , quibus temporum, neque milliaria , quibus locorum spatia distit guant. Talijsi nnos habent hominum genus templorum ministerio dicatum; hi mensuris utuntur eX aqua. Quibus postiquam adventari auroram cognoVerunt, clamorem tollunt e celsa turri in eum usum constructa; quo homines ad Venexandum Deum hortantur & accersunt. Idem faciunt medio tempore inter eXO tum solis & meridiem: & item inter me ridiem & occasum : postremo , sole O cidente , Voce utuntur acutissima; eam non injucunda modulatione vibrantes; quae longius, quam credi possit, eXauditur. Sic totus dies Turcis in quatuor spatia dividitur, majora aut contractiora; ut anni fert tempus. Noctis omne tempus

incertum est. Decepti ut dixi fulgore

lunae nostri duces, cum procul abesset solis eXortuS, Vasa conclamabant. Surg bamus propere, ne essemus in mora, neVenobis imputari posset si quid evenisset stinistri. Sarcinae colligebantur; lectus, tentoria , conjiciebantur in currum, equi jungebantur, accincti paratique profectionis veluti signum expectabamus. At nostri

43쪽

3o Aug. Rudequii Turcae, animadverso errore, sua cubilia somnumque repetierant, cumque aliquamdiu expectas iemus, neque illi Venirent,' mittebam qui nunciaret parata nobis esse omnia ; ipsos morari. Referebant, quos miseram; Turcas denuo se in suos tapetes reclinasse ; dicere a luna deceptos perpe- ram de discessu indicasse; longe abeue proficiscendi tempus; suadere ut nos quoque redormiremus. Sic mihi magno molimune erant retexenda Omnia, quae erant . composita: aut pleraque noctis pars in se vi frigore , magna cum molestia, traduincenda. Huic malo ut occurrerem, inter

dico Turcis ne mihi deinceps molesti sint :mihi sore curae ut suo tempore evigil mus, modo pridie tempus profectionis inis dicent , habere me horologia quae non faulerent ; ea me explicaturum; dormirent ipsi meo periculo; neque dubitarent sum endi negotium curae meae relinquere. lis illi quidem acquiescebant, sed tamen licitudinem deponere non poterant. Aderant manἡ; expergefactum cubicula rium meum; rogabant, ut ad me Viseret, videretque quid illi temporis indices loquerentur. Quod cum ille fecisset, significabat eis pro eo ac poterat, aut multi tum aut parum superesse temporis ad e ortum solam. Cui cum semel atque ite

44쪽

Epistola I. 3Irum fidem habuis ent, neque falsi essent, nostro deinceps stabant arbitrio, fidemque

horologiorum admirabantur. Nobis vero licebat somno integro, nullo tumultu interrupto frui. Nusa Venimus Sophiam, itinere & coelo, pro anni tempore, tolerabili. Satis illud magnum incolisque &peregrinis frequens oppidum; & olim fuit regum Bulgarorum, post nil fallor Despotarum Serviae, dum domus illa manebat, neque dum Turcarum armis concuderat. rost haec pluribus diebus fecimus iter per amoenas & non infrugiferas Bulgarorum conValleS; quo fere tempore pane usi sumus subcinericio. Fugacias Vocant. Eum puellae mulieresque Vendunt: neque

enim sunt in ea regione pistores. Illae ubi hospites advenisse sentiunt, unde lucelliquid starent, subactam subito cum aqua une sermento farinam calidis cineribus su jiciunt; atque ita ferventes etiamnum hsoco panes par O pretio venales circum ferunti Sunt illic & reliqua edulia fatis vialia. Vervex XXXV. asperis, singuli pulli gallinacei gallinaeque singulis comparam tura Asperi L. coronatum conitituunt. Non est praetermittendus illarum mulierum ornatus. Ferε solis indusiis sive interulis vestiuntur. Ea linea 1 unt, filo haud subtiliore quam quo apud nos sacci teXuntur:

45쪽

3a Aug. Busbequii sed multiplici acus pictura variss coloribus rudi & ridendo opere elaborata. Quo tamen mirum in modum sibi placent. Ita que cum nostra indusia intuerentur, t metsi ex praestantissima tela; tamen mirari se ajebant tantam in nobis modestiam, quod simplicibus nullo colore neque opere variatis indusiis uteremur. Sed nihil tam

novum occurrebat , quam turritum caput,& galeri si sic vocari potest plane inus

lata forma. Est ille ex stramine, inducta tela; figura plane contraria ei, qua apud

nOS utuntur rusticanae mulieres. Hic enim

in humeros demittitur, & qua infimus, ibi latissimus est, deinde in pyramidem si stigiatur: contra ille infima parte est a

gustissimus; deinde supra caput surgit in

turbinem, sere ad dodrantem; qua Vero supinus coelum spectat, capacissimus est,& apertus, ut non minus videatur ad imbrem & solem accipiendum factus, quam

noster ad arcend . EO vero spatio quod est inter ejus inseriorem & 1uperiorem Oram , nummuli & imagunculae & frusta vitri diversii coloris , & quicquid nitet, quamViS Vile, pro Ornamento dependetiHujusmodi galeri cum ad proceritatem adis iuvant , tum ad graVitatem, quamvis levi jactatione ad casum faciles & parati. Ita ergo se inserunt, ut Clytemnaestram allia quam

46쪽

lisola L 33 quam aut Hecubam sed Troja florente

in scenam prodire putes. Hic mihi in mentem venit, quam levis & infirma res sit, quae Vulgo perhibetur, nobilitas. Nam cum de puellis quibusdam, quae liber

liore erant surma, scire Vellem, num quovissent genere: audiebam eas a summis ejus gentis satrapis originem ducere, aut etiam

regium esse genus, jam bubulco aut optitioni desponsas. Sic in regno Turcarum jacet nobilitas. Vidi item postea aliis locis Catac enorum & Ρsaeologorum imperatorii generis, reliquias, contemptius inter Turcas degentes quam vixit Dionysius Corinthi. Nam Turcae neminem, ne

suorum quidem, nisi ex se pendunt: sola

domo Othonaviorum eXcepta, quae suis censetur natalibus. Gentem Bulgarorum, a flumine Scytharum Volga, cum pleraeque nationes aut sponte aut vi coactae, sedes mutarent, lius commigrasse existimant, dictosque Bulgaros tanquam Volgaros, ab eo, quem .diri, fluvio. Montes Haemi,

qui sunt inter Sophiam & Ρhilippopolim,

insederunt; loca sane natura munita : ubi diu Graecorum imperatorum potentiam contempserunt; Balduinunt majorem Flandriae comitem Constantinopolis imperio potitum tumultuario praelio captum interiecerunt. Turcarum Vim ferre non po- C tuerunt,

47쪽

34 Aug. Eusbequiituerunt, a quibus devicti miserrimae servia tutis jugum subjerunt. Lingua utuntur Illyrica , ut Serviani & RaZiani. Antequam in eam planitiem descendatur, quae Phili popoli objacet, per saltum asperrimumque montis jugum evadendum est. Hunci

quasi dicas portam angustiarum. In ea,quam dixi, planicie fluvius Hebrus moX Occurrit, haud procul a Rhodope ducta Origine. C jus quidem montis Verticem alta nive riget tem , antequam eas quas dixi) angultias superaremus , spectavimus. Quem quiadem accolae, ni fallor , RAsiam, Vocant. Ex hoc, ut attestatur Ρlinius, fluit Hebrus; quod ex illo Ovidii carmine notum est. Ea patet umbrosum M odope glacialis ad

Haemums

Et sacer amissas exigit Hebrus aquas. Quo videtur poeta fluminis ejus brevitatem & aquae inopiam innuere voluisse. Nam etsi magnus & celebris fluvius, tamen ple rumque Vadosus est. Ac memini, cum rediaremus, prorinae Ρhilippopolim nos Η hrum vado trajecere, ut transiremus in imsulam : in qua & pernoctavimus sub tentoriis. Sed aquis ea nocte auctis, postridie non sine molestia rursus eo transmisso in

48쪽

lisola I. 3 sviam redivimus. Sita est Philippopolis in

uno ex tribus collibus, a reliquis montibus disjunctis & tanquam divulsis; quia hus quidem collibus ea urbe tanquam c rona imposita quaesitus honos videtur. Fuimus Philippopoli, Vidimus in locis p lustribus & aquosis origam instar tritici

Crescentem. Est ea tota planicies tumulis terrestribus veluti consita : quos Turcae de industria eXcitatos fabulantur , ut essent monumenta pugnarum , quas Olim cre-hras iis in campis fuisse pugnatas credi V lunt , hominumque quos belli furor ha sit sepulchra. Ita fere secuti Hebri ripam aliquandiu a dextera nos prosequentis, Η3 moque ad sinistram dimisso, qui in Pomtum eXcurrit, ac demum per praeclarum Mustaphae pontem Hebro transmista veniamus Hadrianopolim, Turcis Endrene dictam. Haec urbs priusquam ab Imperatore Η

driano nomen & incrementum acciperet, Oresta vocabatur. Sita est ad confluentes

Marigae sive Hebri & fluviciorum Tunsae &Ηardae : qui simul deinde suum cursum in mare j aeum deflectunt. Ne hujus quiadem urbis , quantum moenibus antiquis Continetur, capacitas minima est; subur- hiis tumet iisque aedificiis, quae Turcae adjecerunt, in molem eXcrescit. Unum

diem Hadrianopoli commorati progredia

49쪽

36 Aug. Busbequiimur Constantinopolim versus jam propimquam , Veluti eXtremum nostri itineris actum confecturi. Ρer haec loca transeu tibus ingens ubique florum copia offereb tur , Νarcissorum, Hyacinthorum, & eorum quos Turcae Tubpan vocant: non sine magna admiratione nostra, propter anni tempus, media plane hieme, floribus munime amicum. Narcissis & Hyacinthis abundat Graecia miro fragrantibus odore. Sic ut, cum multi sint, Odorum hujusmodi insuetis caput offendant, Tutipanti aut nullus aut eXiguus est odor; a coloris V rietate & pulchritudine commendatur. Τurcae flores valde excolunt: neque dubia tant, alioqui minime prodigi, in eximio flore aliquot asperorum sumptum facere.

Mihi quoque illi flores eaque dona non

parvo constabant. Erant enim semper alia quot asperi promendi, quOS contra repe derem. Neque aliter rationem instituere oportet eum, qui sit cum Turcis versaturus , quam ut limul ac eorum fines ingressus sit, aperiat marsupium; neque ante claudat, quam jam illinc egressus: interea

perpetuam nummorum sementem faciat,

utinam ne infrugiferam l Sed tamen ut alius fructus desit, haec una ratio est, Tu carum ingenia fera & a reliquis aversa gentibus , mitigandi. Hoc veluti cantu Turcae

50쪽

consophantur: alioqui non futuri tractabules. Absque hoc foret; non magis ea loca externis hominibus frequentari possent, quam quae propter nimium aestum aut frugus perpetuae solitudini damnata creduntur.

Μeuio fere inter Constantinopolim & Η drianopolim itinere oppidulum est quod Chiurii vocant; memorabile adversa Selimicum patre BajaZete pugna, quo eX praelio equi beneficio, quem Carabouluch, hoc

est nubem nigram, Vocarunt, Selimus se ratus est, versa ad Tartaros Ρrocopienses, ubi socer dominabatur, fuga. Antequam veniremus Selimbriam, quod est ea via Oppidulum ad mare situm; Vidimus non OOscura veteris aggeris & fossae vestigia, quae ab illo mari ad Danubium usque a posteri rihus Graecorum Imperatoribus ea de causa perducta ferunt; ut quae intra eam munutionem continerentur agri, possessionesque Constantinopolitarum , tuta essent ab incursu barbarorum. Quo tempore memOrant senem quendam diuisse, se non tam existimare ea eXtra periculum barbarorum, quae essent intra ambitum ejus aggeris, quam, quae eXtra essent, barbaris prodi; quod major iis animus ad ea oppugnanda Graecis vero ad defendenda minor futurus esset. Selimbriae tenuit nos jucundus placidi maris aspectus, juvitque alludentibus

C 3 undis

SEARCH

MENU NAVIGATION