Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

48 Bussequii exutum dignitate, privatunique Constanistinopolim relegasset. In cujus locum suffectus est Achmat Bassa; qui tenente principem locum Rustino inter Visirios si

Cundus , majoris animi vir quam consilii fuerat. Quae rerum mutatio luctum mitinuit , militumque animos mitigaVit, quia hus facile probabatur, ut est VulguS Crea

lum, Seseimannum scelera Rustani & philuu conjugis deprehendisse; &jam, quamvis sero, resipiscere Rustanumque ea de Caussa eXegisse, ac ne conjugi quidem pamsurum , ubi Constantinopolim rediisset. Rustanum quidem magnam tristitiam praese serentem & tanquam omni spe recuperandae dignitatis destitutum ipsi Constantinopoli conveniunt. At vero non satis Roxolanae fuit sublatum esse E medio Must pham; ni etiam filius quem relinquerat

unicum adhuc impubes eXstingueretur: neque enim suae liberorumque securitati satis consultum arbitrabatur, quamdiu eκ illo proles superesset. Sed tamen caussae alicujus obtentum ad eam rem videbat desiderari, neque vero dissicile eam invenire. Desertur ad Suleimannum, quotieS nepOS

ejus Ρrusiade nam illic educabatur prodiret in publicum, solere illius civitatis pueros omnia ei fausta precari optareque ut diu patri superstes viveret , neque id

62쪽

lisola L. Malio pertinere , nisi ut imperio avi x patris vindictae destinaretur: non enim defuturos filio Mustaphae GianiZaros : ita nihil ejus mortem ad regni & status tranquillitatem contulisse : religione nihil es se debere cutiquam Utiquius , ne liberorum quidem si Iutem: religionem Musulmanam sic illi

suam ut Optimam vocant) tutela regni &dominatu Othomannicae familiae contineri: qua domo amicta religionem stare non pos-1e. A re vero nulla certiorem imminere illi domui ruinam, quam a domestica dis- Cordia : ut ergo & domus & imperium ac proinde religio conservarentur, quacumque ratione vel cum parricidio liberorum discordiis intestinis occurrendum esse, magni nec ducendam liberorum jacturam, quae religionis incolumitate compensetur: Mustaphae filio eo minus parcendum, quod contagione paterni sceleris jam nocens elle coeptuet: neque dubitari debere , quin se moX ducem paternae caussae daturus esseti His rationibus impulsus Seseimamus, s cile in caedem nepotis subscripsit, dedi rue Ebrinimo Bassae negotium, ut Prusi em ad insontis pueri exitium properaret. Is postquam eo venit, inprimis sibi damdam Operam putaVit, ut pueri mater decuperetur. Nimis enim facinus inhumanum

videbatur, sciente matre, & paene in ejus D oculis

63쪽

so Aug. Busbequii oculis filium necari. Quin etiam motus aliquis populi atque ex eo impedimentum timeri poterat. Hoc ergo mulierem ciriscumvenit artificio. Fingit se venisse a S lelmanno, qui & ipsam & filium ejus visat: quem quidem Suleimannum non.Optimis usum consiliis in occidendo Mustapha fuisse; quod ipse jam sed sero deprehenderit:

eo tamen 1ibi cariorem fore ejus filium, quo in patrem fuisset injustior. Multa ad- ait hujus generis, quo fidem faciat credulae matri, jam praesertim Rustani cassi nonnuhil confirmatae. Blanditiae postremo munusculis cumulantur. Ρost imum atque alterum diem injicitur sermo de prodeundo erira urbem, mutandi coeli, liberiorisque aeris fruendi causa. Suadet Eunuchus, ut

postridie in suburbanum proficiscantur, ipsa

curru veniat; filius in equo currum pra cedat. Res emra omnem fraudis su LCionem videbatur. Assentitur illa. I struitur currus; sed ita composito me, ut, cum ad aspera quaedam Ventum esset, framgi eum necesse esset. Sic illa inauspicatum iter ingressa extra urbem Venit. Eunuchus Cum puero, Veluti per occasionem coli

mii , longius antecedit. Sequitur, quamia potest festinatione, mater. Sed ubi ad salebras illas ventum est ; impacta v hementius saxis rota aris rumpitur. Quo illas

64쪽

Ε sola I. Iilla, ut pessimo augurio perterrita, diu retineri non potuit, quin curru relicto, natum pedes sequeretur, aliquot ancillis tantum comitata. Sed jam quo volebat pervenerat Eunuchus. Qui non moratus diutius , quam dum subiret limen destinatae ad caedem domus, funestam sententiam Pronunciat: mandatum esse imperatoris ut moriatur. Ad quae puer, ex disciplina gentis, respondisse dicitur; non se hoc ut jussum imperatoris, sed ut Dei, cui parere 1it necesse , accipere. Itaque cemicem l meo Offert. Sic summae spei innocens puer strangulatur. Quo perpetrato, si nuchus nostico elabitur , & quantum potest profugit. Mox adest mater, ejus quod jam evenerat, praesaga; fores pulsat; ubi Commodum est, admittitur ; invenit iatium etiamnum calentem a vita, palpita tem , & tantum non spirantem; sed hoc loco velum obtendere melius est. Nam qui fuerit materni animi, in illo filii casu, affectus, cogitari facilius potest quam e primi. Ρrusiadem deinde se recipere coacta, venit eo passis capillis, sciis a veste,

magno Hulatu, magnisque lamentis omnia Complens. Accurrunt undique Ρrusienses matres, liberae , ancillaeque : & audito tam saevo facinore, in rabiem aguntur, Bacchantumque in morem coaeternatae

65쪽

a Aug. Bussequii portis enunduntur ; unum Eunuchum re quirunt, unum sibi offerri optant, dira in eum, si detur, exempla editurae. Verum ille futuri providus, Veritusque ne alter Orpheus frustatim a furentibus illis concemperetur, nihil in fuga diligentiae praetermiunt. Sed jam ad institutum revertor. M eius cum literis de meo adventu ad Suleia

mannum mittitur. Interim Vero dum responsum exspectatur, urbis Constantin polis per otium inspiciendae facultas fuit. Inprimis divae Sophiae templum adire placuit : quo tamen non nisi singulari beneficio sum admissus. Turcae sua templa pr phanari credunt, si quis Christianus ingrediatur : est ea sane moles magnifica, α digna quae spectetur; maXimo cum fornia ce sive hemuphaerio in medio, quod a solo impluvio lumen habet. Ad hujus templi formam omnia fere Turcarum templa sunt constructa. Sunt qui fuisse multo majus , multisque appendicibus late se eme disse, easque jampridem recisas omnes.& adyta sola , quodque fuit in templo

medium, reman1isse asserant. Jam actipsius urbis situm quod attinet videtur urbi dominaturae facta a natura, sedes. Est in

Europa; habet in conspectu Asiam, i yptum, Affricamque a denra; quae tame si contiguae non sunt, maris tamen navia gandique commoditate Veluti junguntur.

66쪽

Epistola I. s 3 A sinistra vero Ρontus est Euxinus, & palus Maeotis ; quae circumcirca multis gentibus habitantur, & multis undique fluminibus frequentantur; nihil ut longe lateque iis in regionibus ad usum humanum nescatur, cujus non sit maxima Constantinopolim navibus vehendi opportunitas. Ab una parte mari alluitur Propontide: ex altera Portum efficit flumen; quod a similitudine

cornu aureum Vocat Strabo. Tertia reliquo

Continenti jungitur, ut fere peninsulae similitudinem quandam reserat, & perpetuo promontorii dorso in mare sinumque. ouem a fluvio marique eo recedente fieri adii, eXcurrat. Igitur e media Constantianopoli ju adissimus est in mare, albe remque perpetuis nivibus Olympum Asiae prospectus. Mare piscibus Omni ex parte resertissimum, modo demittentibus 1e ex Maeotide Pontoque per Bosphorum &Propontidem in mare Κgeum mediterraneumque; modo ex illo subeuntibus in ipsum Ρontum, sicuti natura fert piscium : tantis agminibus tamque densis, ut interdum etiam manibus capiantur. It que frequentissima est scombrorum, pel mydum , capitonum , synodontum, Xiphiorum iis locis piscatio, in qua se praecipue exercent Graeci, magis quidem quam Turcae: tametsi nec isti positos in mensa

D a pisces

67쪽

Msbequii pisces aspernantur, modo eX eo sint gen re quos mundos putant , alios non m gis attingunt, quam Venenum lethale.

Ν ut hoc quidem obiter dicam) sibi

linguam potius aut dentes evelli patiamtur, quam quicquam gustent quod immundum esse sibi persuaserint: veluti r nam , limacem, Vel testudinem. Qua in re pari superstitione laborant Graeci. Receperam in familiam puerum religionis Graecae , quo dispensatore utebar. Hunc reliqui famuli nunquam inducere potuerant, ut cochleis vesceretur. Tandem vero ita coctas conditasque apposuerunt,

ut ille aliud piscium existimans esse genuS, avidissime se illis expleret. Sed postquam de risu & cachinnatione reliquorum, projectis etiam testis, si1bi fuisse illusum cognovit , dici non potest quantopere Commotus, se in cubiculum recepit: ibique VO-

mendi flendique & sese amictandi finem

nullum fecit: vix duorum mensium salarium satis hujus peccati veniae redimendae futurum. Nam hunc morem habent si cerdotes Graeci, ut pro genere & magnia tudine delictorum majus minusve absol tionis pretium iis, qui sua peccata sunt confessi, statuant : nec absolutos nisi, quantum stipulati sint, abstulerint, eos pronuncient. In extremo eo, quod diri,

68쪽

Epistola I.

Promontorio, palatium est Regum Wrcu Corum , haud ulla, quantum videtur, struis rae magnificentia aut operis artificio vusendum: nam ipse eo quidem nondum sum ingressus. Sub palatio , loco demtasiore atque adeo in ipso littore, eorumdem principum horti mari praetenduntur: qua maxime in parte fuissse olim vetus BD Zantium arbitrantur. Noli hic expectare ut tibi narrem, cur olim dicti fuerint caeci Chalcedonienses , qui sedem ε regione Byzantii habuerunt ; quorum hodie vix exstant parietinae: neque de natura ejus maris perpetuo agmine defluentis, neque unquam reciprocantis; neque item de lausamentis, quae Constantinopolim a Mae lide advehuntur, quae Itali moronens, bo

largas, & caviarum vocant: neque enim

haec epistolae sunt, cujus jam nunc justum modum sum egressiis; & alioqui tam ex antiquis quam hujus temporis aequalibus scriptoribus cognosci postunt. Nunc adsitum Constantinopolis revertor; quo nuhil vel ad aspectum jucundius, vel aci usum opportunius esse potest. AEdificiorum elegantiam cut dixi) in urbibus Turcarum se sua requiras, uti etiam platearum: quippe

angustiores amoenitatem Omnem eXci dunt. Sunt multis in locis non contemnendae Veterum monumentorum reliquiae:

69쪽

nec tamen tam multae, ut potius miram dum non siit tot a Constantino Roma ali

tis non superesse plures. De quibus sim alatim dicere non est praesentis instituti.

auca tantum attingam. Erat veteris hidipodromi area: ubi gemini serpentes aenei visuntur. Est itidem insignis obeliscus. Item duo visuntur Constantinopoli memorabiles columnas. Altera est e regione Cara farai, ubi nos hospitabamur: altera in foro quod Turcae durasiasar Vocant, hoc est, forum mulierum : ei ab imo ad summum insculpta est historia cujusdam e ditionis Archadii, qui eam construrit, C

jusque diu in sunmio positam statuam h

buit. Quam tamen cochleam rectius diis ris , quam Columnam : propter structuram graduum, quibus intus ad summum ascenditur. Ea penes me depicta est. At columna , quae sita est ex adverso diversi

rii, in quo Caesareos oratores hospitari mos est, ea tota praeter basim & epistylium constat octo lapidibus solidis pomphyreticis , ita conjunctis, ut unum favim

videatur : quemadmodum etiam vulgo creditur. Nam ubi lapis lapidi committitur ; sertum prominet laureatum, quod integram ambit columnam: quo inferne spectantibus compaginis adspectus occuli tur. Ea columna crebris terrae motibus

70쪽

Epistola I. I

concussa, & vicino incendio ustulata. multis locis agit rimas, & ne desiliat, cre-hris circulis ferreis revincitur. In ea serunt aliquando fuisse Apollinis, deinde Constantini, postremo Ineodosii senioris statuas , sed onmes Vi Ventorum, aut temrae motu dejectas. De obelisco, cujus supra memini, qui est in hippodromo , sic Graeci commemorant: a basi convulsum multis a saeculis jacuisse humi: tempore posteriorum Imperatorum repertum architectum , qui operam suam in eo suae basi restituendo deserret: illumque, postquam de pretio conventum es set, ingentem ain Paratum organorum ex trochleis & funuhus praesertim instituisse ; quibus lapidem illum ingentem erexerit, sublimemque eoeVeXerit, ut uno tantum digito abesset adorso astragalorum, quibus imponi d bebat : tum judicasse populum spectat rem oleum illi & operam tanti apparatus periisse, magnisque denuo laboribus &impensiis opus inlisurandum; at illum munime diffisum, petito a rerum naturalium scientia subsidio jussisse afferri immensam aquae Vim : qua multis horis in machianam illam injecta funes , quibus obeliscus librabatur , sensim madefactos rigentesque ut eorum est natura) se contraxisse : sicut obeliscam altius sublatum in astragalis

D s statue

SEARCH

MENU NAVIGATION