장음표시 사용
431쪽
422 De Re Mil. coni. Tur. armis, Corpus tegere , adversus tela quae
nondum adigi eo possimi. Nobis qui imtra hostilis teli jactum versamur, Vel qui cum hoste potius jam ad manus & gladios Venimus, nonnisi probatissimis & firmissimis armis, salutis nostrae tutela committenda. Sed non deerunt, quibus hic nostrarum Virium apparatus , tenuior ne que fatis idoneus videbitur, qui tantis Tum Carum opibus atque potentiae opponatur quibus respondeo a me id agi, ut solida perennis exercitus fundamenta jaciantur: quibus semel constitutis, in reliquo aedificio Construendo non multum fore negotii potiliceor ; his enim initiis positis, quicquia a Cesserit auxiliorum , mox justi eXercitus corpus ossiciet. Accessiira autem impe sius auxilia, ubi jam nos nobis de non comtemnendo praesidio prospexissse, paratisque in hostem copiis excubare, longe lateque fama dissipaverit, clarius est, quam ut mutitis demonstrare sit opus. Etenim natura paene ipsa nos iis conciliat, quos armiS a que animis ad quemcunque fortunae impetum excipiendum paratos Videmus. Comtra vero ab eorum benevolentia nos revo-Cat, quos inermes imbellesque cuicuntque Obnoxios injuriae animadvertimus. Itaque Praeclare Xenophon, ut reliqua omnia , eos qui semper in promptu & expedita habeant
432쪽
Instit. Consilium. 7 423heant arma, hoc consequi dixit, ut amicos habeant multos, inimicos nullos : Siquiadem ad eorum amicitiam, qui possint prodesse omnes libenter accedere, tanquam ad arcem, & certum dubiis temporibus perfugium : quemadmodum eX altera parte inimicum habere nemo velit, quem ita semper armis instructum norit, ut cum Vehi nocere possit. Qua ratione fit, ut dum cessamus ipsi, neque quicquam conamur , dam hastas abjicere, ac de nostra salute desperare videmur , & ex alienae tantum Opis spe pendemus; non modo Vicinitatis, sed etiam sanguinis necessitudine nobiscumjnncti, nos contemnant & deserant; ad ammatum vero & sibi praefidentem hostem, etiam illi sese aggregent, quos si nihil aliud, certe diversissima religionis ratio retraxisso debebat. Tanta vis est e editorum arm
rum. Quod itaque felix & faustum sit in
Dei omnipotentis nomine, eamus ad saga, Capessamus arma, quemadmodum decet, Contra tantum hostem. Ipsi primi armupotentis Minervae sacris initiemur, ejuS-que studiis nos totos devoveamus. Ρrimi manum adhibeamus stivae, & nostro pro viribus fungamur officio. Deus mOX CO-nantibus aderit, neque deerunt auxilia, ubi nos nobis non deesse cognitum fuerit. No
433쪽
424 De I 1-Tur. exempli causa dictum velim praeter oradinaria praesidia ad XH. millia peditum
nam de equitatu dicemus alias eX nostris popularibus delecta, probe armata e ercitaque habeamus. Hic animus & hoc institutum nostrum divulgatum non tam tum necessariorum nostrorum, Verum etiam alienorum insperata amisia, cum res posce
nobis conciliabit & adjunget. Quod liquandoque nos omnia destituant, his timen copiis, & aestatis tempore munitiore-hus inclusi, hostium impetum reprimere,& hieme ita in eorum fines incurrere poterimus, ut lacessivisse illos poeniteat; atque inducias quas Vix nunc a se redimi patium tur, cum petant ultro, tum multo, quam fert eorum consuetudo, servent diligentius. Nunc quicquid increpuerit, trepidare CO-gimur, & u praesidia nostra laborent, aut nec opinata aliqua vis subitam opem re μrat , nihil habemus, quo nostris subsidio ire, vel hostium impressionem morari sautem & retardare queamus. Sed haec ducendum est enim tanta de re saepius st dium quoddam eximium & singulare de-sderant; neque vero alibi non modo CO-gitationum, 1ed nec delectationum nostr rum majorem partem rectius CollocaV
rimuS, neque ulla ex re laudem justius quaesiverimus, quam si nostras copias i dieS
434쪽
nsit. Consilium. qa dies virtute & disciplina magis magisque proficere & coalescere videamus. Pl ceant sibi alii auratis tectis, alii exquisitis hortorum amoenitatibus delectentur: ornamenta domus alii, signa, tabulas & plurimum lautae suppellectilis ostentent: Νο- his haec pacis decora, haec belli praesidia faciant animos, his nos amicis , qui ad nos diverterint, venditemus; his gloriemur.
Quid enim praeclari hospitis oculis possit
esse gratius, quam Videre tantum selectae juventutis numerum, armiS fulgentem, robore & velocitate praestantem, sciop
to, hasta , gladio , & quocunque teli genere pulcherrime decertantem , ad omnes Praefectorum nutuS quacunque se circumagentem Versantemque: denique summa vultus atque animi alacritate nollem, &proelium deposcentem 3 Hujusmodi j
ventutem , imperii spem ac fundamentum, videlicet GianiZaros, non immerito Tum carum Ρrinceps filios suos vocat. Memorant Philosopaemenem, quem Graec rum Imperatorum ultimum diXerunt, Cum videret antiquam Graecorum rei bellicae laudem per ignaviam , & disciplinae militaris neglectum senescentem, brevique intermoriturana; atque ei rei, ut patriae amans civis subventum cuperet; haud parvum nobiliss. juventutis comitatum sibi
435쪽
as De Re Mil. coni. Tur. ascivisse, quam belli. artibus institueret. Quumque aliquando cum hoc juvenum globo , militari vestitu decenter ornato in quoddam Graeciae theatrum, multitudine hominum resertum, introiisset; magnum
illi ab universo illo populo plausum d
tum , summisque exceptum laudibus.
Cujus quidem plausus is 1ensus fuit, quod ille populus intelligebat, quid ei civi deberetur , qui patriae gloriam quantum in se
esset, ab interitu revocaret, & juventutem ad militare decus, Virtutemque C
pessendam, eXcitaret. Nos quoque quis dubitet quin Diis hominibusque approba tibus , summo totius populi Christiani amplausu, communis salutis causam simus si 1cepturi, labentemque rei militaris laudem, in pristinam dignitatem vindicaturi. Sed non ero longior, & finem faciam, si prius eo
pauciS me retulero, unde haec defluxit oratio : si monuero & inclamavero , si obtestatus fuero, ut in tanto periculo, quanto post orbem terrarum conditum, nulla unquam gens Veriata est, ab eo cui indormivisse videmur veterno, aliquando emitemur, Reiquepub. ad exitium ruenti succurramus: has 1 edes, hoc nomen, haec decora, tanta cum laude a majoribus nostris parta & nobis tradita, conserVata Velimus. Conservandi autem unican fla
436쪽
Insit. Confidi L 42 rationem, si non adversus vim , ad vim
fortuita neque tumultuaria , nec procul quaesita, sed nostra , sed expedita, sed magno judicio magnaque ratione delecta, instituta & exculta. EXemplo eorum qui Ioco parum munito formidolosa premuntur obsidione , qui cum jam jamque in hostis potestatem venturos se Videant, omni 9ue eXtremae crudelitatis eXempla ab insolenti victore timeant, ad eum repellendum , nihil non perpetiuntur & faciunt: neque quicquam grave sibi ducunt, neque ulli rei parcunt, modo summ3e re rum & publicae saluti consulant. Quod si secus statuerimus, nobisque & reipuh. per ignariam aut mentis errorem, de-1uerimus ; restabit aliud nihil, quam ut migremus in alias terras, quod multae saepe secerunt gentes, Vicinorum injuria Coactae, avitisque possessionibus hosti pro victoriae cumulo relictis, ejus immanit tem fuga declinemus, aut certe moriamur , aut turpissime serviamus. Nos vero migremus citius si adeo in nobis Omnis obsolevit virtus) bonaque nostra, agros, tecta, lares hostis ante possideat, quam Corpora, quam sanguinem nostrum hauriat; quam liberorum & conjugum pudori foedissime illudat, & ut uno Verbo dicam
437쪽
428 De Re Mil. coni. Tur. dicam potius quam eam rerum Omnium indignitatem videamus, quam tot Asiae, Africae, atque Europae populi, ab orie tis regioninus ad nostros usque fines, majore terrarum , quam temporum intem
vallo, subierunt. Cum iisdem nos quia hus illi vestigiis, ad exitium praecipit mus , sitque idem rerum nostrarum , qui fuit illorum, antequam perirent, status, idem in causa pari nos exitus manet. Sed cur migremus 3 imo militemus, & quae nobis salutis subsidia largissima manu Deus benigne suppeditat, alacres & grati suscia piamus. Nos ad arma in quibus post Deum spes una salutis superest, ingentihus animis atque ita conVertamus, ut nostro nomine & magnitudine periculi,& exitio quod nobis impendet, diagnum est.
438쪽
Legati Ρacifici, Ebraimi Stroischenii, Ρoloni, a Solym anno Turcarum Imperatore , eX Conltantinopoli ad Christianorum Caesarem Ferdinandum ejus nominis primum destinati, apud Fran- cofurtum Moeni coram Statibus Imperii ibidem praesentibus lingua Sci vonica recitatus Anno MLML die
F Otentissime atque Serenissime, tam
stianorum Electe Caesar Ferdinandet Invictissimus, ter minimus ac pOtentissimus Turcarum Imperator, princeps meus clementissimus, ad Tuam MNjest. me terra marique prosectum, cum certis ac specialibus mandatis inltructum, fide dignum Legatum misit ac direxit; tum ut salutem & felicem administrationem longamque & firmam corporis sanutatem Gae Μajest. suo nomine dicerem, tum vero ut simul ipsius Majest. propensum animum, studium, benevolentiam ac Verum amorem erga Tuam Majest. Conceptum modis omnibus testarer, de- Clararem , denunciaremque. Quae ipsius Majestas firmiter sperat ac plane confidit. hanc initam gratiam & amicitiam etiam per prioris legationis Occasionem auctam
439쪽
43 o Legat. Solim. Tu . Imp.& roboratam esse; idque eo magis quod ipsius Majestas ante haec quoque satis evia dentia & indubitata confirmatae ac dura
turae amicitiae amorisque argumenta erga
Tuam Majest. dederit: id quod utrinque
Deus fortunare dignetur. Hac praefatus paululum silens respiravit. Quo vero Onox inquit Tua Majestas praedicti amoris conculiationis ac gratiae mutuae indicia manifestius in principe meo potentissimo deprehendere , cognoscere ac intelligere queat, ipsius Majestas a modo omnes Christianos captivos libertate donatos, ad Tuam M jest. & quocunque vellent, redire permisit, quos tamen alias ipsius Majest. ecaptivitate illa non auro argentoque, non quantiscunque muneribuS, neque sic
jus vel principis etiam intercellione seu pedibus redimi ac dimitti passa fuisset. ecit itaque id sua Majestas nullam aliam
ob causam, quam ut firmam ac minime fictam suam amicitiam, amoremque erga Tuam Majest. redderet omnibus perspiacuam planeque confirmaret: fretus omniano ea 1pe, tuam Majestatem vicissim omnes Turcas , quos hinc inde captivos habet ac detinet, ubere & in sua religione perm nentes dimissuram & postliminio praestit ram esse. Id ut fiat, sua Majestas per me unice atque amanter petit. Optat quo C
440쪽
que Τuae Majestati perpetuam Vuletudinem, quietam senectam, prosperitatem ac pacificam regnorum tuorum gubernationem : cupitque eX animo , ut felix illa ac pacifica administratio usque ad posteros Tuae Majest. fausta successione contervetur. Promittit etiam se omnibus modis operam daturum & effecturum esse , ne hoc amicitiae cum Tua Majest. contractae foedus,& induciarum confirmatarum juS , a quoquam suorum subditorum vel in minimo laedatur, rumpatur aut debilitetur. RO-gat insuper ac petit ut ad has literas, quas suo nomine, Tuae Majest. ego praesentaVi,
a Majest. non Fravetur sigillatim respondere. Quod si a Tua Μ est. praestitum
fuerit, eXperietur modis omnibus Tuam ν est. amicabile atque pulcherrimum m tui amoris certamen cum principe meo Turcarum Imperatore potentissimo &aequitatis observantissimo iniisse; in quoipte se nunquam a Tua Majest. vinci ac si Perari quovis modo patietur, sed potius
lummo conatu enitetur , ut haec interutrumque jam senio confectum inita amicitia ac concordia in diem magis magisque Crescat, novisque indiciis & argumentis provocetur semper atque stabiliatur. Haec cum ille disseruisset, tum Caesaream