Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

461쪽

4s et Aug. Binbequii gratificandi , amiliisque , quibus Valet, juvandi potestas erit. IV. Julii , in . D.

LXXXII.

EPISTOLA VI. I Andem dubitari desitum est de clade

ad Tergeras accepta, postquam si teris ex Hispania allatis eadem affirmata sunt, nisi quod nonnulla paulo secius referuntur. 1nter caetera Strossium, & eum quem Don Antonii Connestabilem v cant , in potestatem hostium venisse, sed ita vulneribus graVatos , ut paulo post e pirarint. Galli interpretantur Veneno in vulnera injecto mortis quaesitam celerit tem. Νobiles ad quadraginta pro piratis, quod nullum a Rege mandatum ostendere possent quo eis haec expeditio imperaretur, capite truncatos ; gregarios milites ad trecentos eadem de caussa suspendio necatos. Atque hanc Victoriam, alterius tardiore navigatione solius classis Lisbona prosectae fui se memorant. Cujus tantae felicitatis caussam adserunt magnitudinem, navium, & vim hombardarum. Quibus quidem rebus isti ad magnam vindictae C piditatem exarserunt , adeo eXacerbatis

animis, ut diu homini Hispano in Gallia

obversari tutum futurum non putem, ipsiques

462쪽

que conduplicata ad bellum Voluntate, in Belgium ruant; ulturi hunc Casum, an eundem subituri, Deus novit. Magnum Certe ex omni parte militum numerum in Belgium influere constat, minimumque jam habiturum AlenZOnium eXercitum.

Cuius ductores sunt Princeps Delphinus. Roche caldus, Lavalius Dandeloti filius.

Dux Vetus, & multorum bellorum usu peritus requiritur, quem tamen suo tempore non putant defuturum, utpote BirOnem, quem ab Alenetonio postulatum, nec a Rege concessum , alias scripsi. Eum arbitrantur, ubi tempus postulanit, hinc clam per Regis absentiam, ita imperante Regina seniore , ad AlenZonium transV laturum. Quinimo idem lacturas regias aliquot equitum turmas, quae in erar mis contra Belgium finibus stativa habentini nuper factum est, cum MenZOnius d ductus fuit Cameracum. Ante Gandavi

Portas, procursantibus utrumque levis ammaturae militibus , tumultuaria aliquot praelia inita, cum adesset cum toto emercitu Ρarmensis , & Mengonius spectaret

ex moenibus. Inde caesis eX utraque parte aliquot, pari fere certaminis eventu discessum. Mengonius Cum suis Anise

piam se retulit. Qui sunt Lirae in praesidio, ad Divi Bernardi Monasterium m

. . Ff 3 iumentum

463쪽

4s4 Aug. Binbequiinimentum quoddam instituerunt, magno incommodo futurum Antaerpiensibus, si perficiatur. Id ne fiat, credibile est omnia hus viribus repugnaturum Menzonium. Ε Scotia quoque res turbatae nunciantur, caesum Regni Gubernatorem, Obenignium obsideri, Regulum ipsum in C stodiam datum, atque haec omnia nomine Statuum fieri. His deinde admisce tur fabulae , et Regulo filiarum alterius nuptias pollicitum Hispaniarum Regem , modo Resinae Angliae moveret bellum. Quare offensum Silaudum avertisse antimum ab amicitia ejus Regis, totumque ad Gallos transtuliste , eaque de caussa ducturum morem, Regis Navarrae sororem. Videbit C. M. V. ex adjuncto tu helio , nescio cujus conspirationis in Nemetonium & Auriacum indicia ; extra quem

libellum nihil habeo quod dicam, nisi

Salaeduin illum , cujus in libello fit me lio, captivum hic teneri. Quo eVentu, eonjectura consequi non possum , nisi

quod in Regis adventum eum resem

ri suspicor. Rex Lugduno se recepit ad

464쪽

gonii occurrit Parmenus, castris ad Umem Atrebatensem positis. Illae deflectant Caletum , ut quo itinere terrestri prohibentur ; mari perveniant, & navi-hus trajiciant ad Alenzonium. Qui quiadem eXercitum, quem jam habuit in Bethio, in varia praesidia partitus est. It que alios collocavit Brmellae, alios Me- Chlitiae, alios Vilvordiae, quosdam etiam in Geldria & in Frisia. Orator Hispanus unum miserat de suis cum litteris ad Pa meitam, sed is mox a prima posta imcidit in nescio quos equites, qui litteras quidem ei ademerunt, ipsum Vero, quod 3elga esset, incolumen dimiserunt, Cum hac comminatione, non fuis se sic discessurum, sed suorum consanguine rum manibus ad Tergeras mactatorum morte paenas daturuin, si fuisset Hispanus. XII. Septembris cla. Ιa. LXXXII.

Non sesellit eos conjectura, qui Maris

schallum Bironium maturo tempore in castra Mengonii concessurum s

465쪽

4ss Aug. Bussequii spicati sunt. Belgio Galliae , quam Pica diam Vocant, Rex eum praefecit; ut via deret , ne quid in ea parte detrimenti caperetur , & quod facto opus esset provideret. Cujus imperio jussi sunt ejus orae Praesecti dicto audientes esse. Magna crmexpectatione profectus est, habetur mira, si quis hodie in Gallia, belli inprimis scieas, ut qui multos annos militiam per omneSImus ordinesque eXercuit. Pars una lenzonii eXercitus ad eum in Brabaetiam trajecit; altera , & quidem multo mho est apud Bironium. His accedit evit tus Omnis Regni, quem vicinis locis per speciem praesidii commorari solitum Bipsi. Nihilominus equitum amplius postuavit; nam peditatu se quidem inferiorem nuhilo Ρarmensi putat, equitatu Vero minume parem judicat. Itaque septem aut octo turmae equitum eo destinantur. Imterea Ρeronam & sanctum Quintinum. praesidiis impositis, adversus omnem h Itilem impetum firmavit. Nam Parmem sis non obscure denunciare solet, si quam in partem suorum finium Galli faciant eruptionem , se continuo ad Sanctum Quintinum oppugnandum ducturum. Sic ei rei provisum. Parmensi una fames via detur metuenda, praecipue e luso mari, prohibito Galliae commeatu. Multa sunt, quae

466쪽

ouae Regem arguant fraternis consiliis imates fieri aequiorem. Nuper hic nec Opitinato datum quibusdam negocium, ut lubros ratiocinarios , Italorum praesertim,

inspicerent, si quae pecuniae ad Ρarme sem transmissae deprehenderentur. Jussi deinde ex callia duo migrare, Capellius quidam Mediolanensis, & Calvy Genuem sis, magnis indiciis uterque suspectus navatae Regi Catholico in tansportandis in Belgium pecuniis operae. Apud quendam deprehema sunt deposita ab Hispano decem & octo aureorum Italicorum millia. Ea fisco vindicata, quod hic alterius, nisi

Regiae, aut certe Hupanicae notae monetam habere edicto prohibitum sit, sed eam necesse sit ad Gollibistam Regium-

deserre , ut cum graVi jactura permutetur; quo ex auro ReX novos nummos sui si-gii conflat. Ita non modo cautum, ne nc ullum adversariis Mengonii famis subsidium pateat, omni commeatuS eXPONtatione gravissime interdicta; verumetiam id agi videtur , ne commercio deinceps

Iocus sit, itineribus omni ex parte iis qui adhuc Regis Catholici imperio parent imterceptis, & sic infestis, ut nemo hac transire possit, quin tolletur aut intercitipiatur. Cujus rei nulla querela est , quod

latrocinio imputetur. Postis quidem, quos F f s Vocant,

467쪽

4s3 Aug. Busbequii vocant, liber & apertus hactenus filii in Hispaniam transsitus; sed nunc tabellario illuc festinanti negata equorum copia, nisi datis praedibus caveat, se nullas nisi me catorum litteras ferre; qua dissicultate i jecta ille hic retinetur. Cladis ad TerZ

TaS acceptae adeo non poenitet, ut iustutuendae novae classis, & quidem multo majoris quam fuit superior, cui Ρrinceps alia quis praesiit, consilium captum sit. Itaque

selectae naves, quas nunc Ornare incipiunt, ut proximo vere ad eXpeditionem paratae

sint, sed dies multa mutat. Delphini Principis pater Monpenserius aetatis exactae discessit e vivis; ea de causa filium posta hac vocabo Monpenserium; nam is nilauominus coeptum iter in Belgium pros quitur. Salcedus ille, de quo alias in litateris mei attigi, graves dedit poenas, haud scio cujus criminis, nisi quod enorme fuisse oportet, cui tanta supplicii acerbitas

Conveniret. Quod unum in tota Romana historia reperitur, quo Suffetium Hostilius affecit An in caput Mengonii co juraverit , an in Regis , an in utriusque , mihi non constat. Damnatus fuit, ut hquatuor equis discerperetur. Cum prumum equi trahere coepissent, dixit etiam esse quaedam, quae vellet indicata. Cum

468쪽

lisoL. 4 9 ea per tabellionem essent eXcepta, laxari sibi dextrae manus vincula postulavit; quo facto adscripssit quaedam, aut certe subscripsit. Manu vinculis denuo adstricta, cum equi bis in diversum acti traXissent,& non distraxissent, Regem, qui una

Cum matre & Gore de fenestra despectabat, inclamavit, ut in se uteretur clementia. Tum ei fracta gula, caputaque a cervicibus ablatum, & evulsum cor; reliquum corpus distrinerunt equi. Caput missum Antverpiam, cum hoc mand to, ut in eminentillimo urbis loco figeretur. Hic fuit finis hominis, audaciae &improbitatis prodigiosae. Adulterinos nummos cuderat, quibuS cum praedium emisset, fraude detecta venditor, Majestatis accusato Salcedo , Villam suam recuperat. Ille , ne oleo fervente , ut mos est, eXtim gueretur, fuga sibi providit , ignem tamen in eam villam noctu conjiciendum c ravit; parumque abfuit, quin dominus una cum domo combureretur. Quo nOmine cum ReX, qui aliquoties accessit ad locum ubi custodiebatur, eum increparet, quod hominem, cui prius num S impro- his imposuisset, tali morte affectum voluisset; nimirum , inquit Salcedus, ille me elixarum voluerat, ego illum assandum curaveram. Ingenium hominis i cui ne ino tanto

469쪽

4so Aug. Rusbequii tanto quidem casu jocis abstinendum vide-hatur. Vereor ne hujus indicio Comitis Εgmondani frater periculosa suspicione implicatus haereat. I. Octob. l. D.

IXXXII.

EPISTOLA IX. Bhonius constitit ad Somam fluvium,

super cujus ripas habet castra. Sunt qui putant aliquandiu ibi mansurum, speculantem quae futura sint Parmensis consulia, qualis exitus; cujus quidem eXercitus Cum fame, tum peste vehementer indies extenuari dicitur. Cursor ille Belga, quem hic retineri dixi, postquam per homines idoneos cavit , aliorum nullas, quam mercatorum, litteras se ferre, in

Hispaniam dimissus est. Orator Hispanus motus, quod Salcedi caput Antae iam missum erat, ut tanquam jussu Regis in

loco altissimo spectanaum proponeretur, apud Regem testatus est, nullum ei Anti Verpiae imperium esse. ReX ad rem inem pectatam non habuit quod responderet, nisi se fratri misisse , ut eo faceret, quod videretur, ut hic dicunt: uiril en si des pstiis patea slii υoluit. Abire dicunt Scho hergium in Germaniam : an ut militem conducat nescio. His diebus Venit num s

470쪽

les Italos ex Hispania redeuntes ab Hum- nouis in mari exceptos retulit, ductosque in oppidum AmueSmortes, inter quos suspicantur unum esse de statribus Marachionis Ρiscariensis ; sed tamen certum non scitur, quod noluerint nomina sua profiteri. Quicumque erunt, si sunt alicujus

loci, non facile eXtricabunt, antequam Noveus in libertatem restituatur. Rex

denuo peregrinatur, suscepto in Divam Virginem laetitiae praesidem itinere notremme de Lisse vocant in finibus Campaniae , qua Picardiae jungitur, ut laetitiaq, si vera est conjectura , eX nata sibi prole, fiat compos. Nunt Regem dedisse negotium Britonibus, ut quinquaginta triremes aedificent. Sunt & alia indicia futurae

classis. XXV. Novemb. CD. D. LXXXII.

EPISTOLA X. ΛΙunt a Rege decreta esse Mengonio in

sumptum singulis mensibus quinquaginta millia aureorum, cui tamen praeter

id subinde aliquid muneris extraordinarii missiletur. Nemo est jam amplius qui dubitet quin Μonpenserius & Bironius ad Mengonium transierint, facto supra Brugas per oram maris itinere : hos sibi laturum

SEARCH

MENU NAVIGATION