장음표시 사용
401쪽
quae Omnium minime sperari possit. Quid
enim tam capitalis hostis tantum terrarum emensus, tot exhaustis laboribus ut ad nos perVaderet, ubi se jam voti compotem factum videat, in tanta materia laudiS, tanta praedae opportunitate, tanta imperii, tanta religionis propagandae occasione , subito velut attonitus consistat, neque longius
progredi curet ' Quod si qua pacis spes
sit; quis adeo demens sit, ut bello cum hoste tam potenti contendere malit 3 aut
Rdeo caecus, ut certae paci dubios incerti Martis eventus postponendos non videat3 Sed non ea res agitur neque enim alterutrum nobis liberum relinquitur. Ad hellum omni spe pacis sublata cogimur: nullae hic consilii, nullae arbitrii nostri partes: Vis necessitatis omnia occupavit. Ad bellum Violenter rapimur: bellum nobis vel invitissimis subeundum , gerendum, e
' antlandum. Quid frustra obnitimur 3 quid circumspectamus 3 quid vanis pacificationibus somniandis nos decipimus 3 in media nimirum flamma, otium nobis falsa cogitatione fingimus; malumque cujus si advigilaremus) remedia aliqua esse poterant , disterendo nutrimus; & parum providendo , reddimus insanabile. At praeclarum est belli mala distulisse . praeclarum . nisi id eo valeat, ut paulo post gra- vivi
402쪽
Insit. Consilium. 393vius erumpant; noSque CertiuS pereamus; ut si medicus dum blanditur aegroto necessaria remedia differat , atque eta eo morbus ita ingravescat, ut brevi mors Consequatur ; nam nostras quidem res haud eXiguis momentis, quotidie deteriores fieri videmus, hostis vero e contra in-
dies magis invalescit; & praeterquam quod de nostro semper aliquid decerpit, quod adjungat suo, non desinit interea viam
ad nos munire & complanare Omniaque Comparare, quae ad eXitium nostrum maturandum pertineant ; ut cum amotis OmnibuS, quae moram aut impedimentum adferebant, visum ei fuerit, alienissimo nostro tempore , Clasticum canere nOS alta quiete sepultos, ac proinde a rebus Omnibus imparatos, ipse paratissimus intoleranda belli mole derepente obruat. Huc ejus omnia spectant consilia. Hoc unum assidue molitur & agit. Quo demum tempore , & tamen sero, nos in eum locum deductos intelligemus, ut nulla spe auXilii reliqua inevitabili eXitio , nobi S pereundum sit. Et hic erit morarum nostrarum& intempestivae cellationis fructus. Quare etiam atque etiam dum tempus eli, & res patitur, providendum moneo; ne falsae spei praestigiis obcaecati ; nos inertiae &desidiae tradamus; qua eX re, quantas jam
403쪽
394 De Re Mil. coni. Tur. clades subierimus, cum meminisse possumuS, tum ultimam reipub. ruinam apprOpinquantem prospicere. Ergo & judicio
utendum est nobis acri, ne in re tanta halucinantes, Bisa pro veris remedia, perticulosissimis malis admoveamus: & cum rationibus omnibus subductis , quae spei summa residua sit, deprehenderimus; hanc unam omissis reliquis complecti, ad eamque omni studio incumbere debemus. In
quo non labor, non difficultas, non no-VitaS , nec quicquam eorum, quae segnes& infirmos .animos morari solent, noS merito retardaverit: ingentibus animiS, pro
rei magnitudine, est opus : nihil humile, nihil abjectum res tanta requirit: supra seculi nostri captum his nos efferamuS necesse est; & eorum heroum virtutem paulisper reseramus, qui sortitudinis & coi stantiae magnitudine, quosvis labores superarunt, qui nihil turpius, nihil se ii dignius duxerunt, quam ullius difficult tis aut impedimenti magnitudine deterreri, Quo minus id quod cum Reipub. dignitate& commodo conjunctum esse statuissent, ad eritum perducerent. Quorum e numero unum silentio praeterire Lycurgum Lacedaemoniorum legislatorem non possum ; qui cum inter reliqua instituta quia bus Optime constitutam & fundatam Spar
404쪽
Insit. Consilium. 39 stanorum rempub. relinquere in animo h hebat) bonorum aequalitatem in eam civiatatem introducere ; eaque de causista rem possessionesque omnium eX aequo partiri vellet; ut quantum divitibus detraheretur, tantum accederet tenuioribus; nullumque, nisi quod virtus faceret, inter cives discrimen esset: in eo multos habuit adversi rios , praesertim illos, qui facultatibus, pecunia & divitiis praestabant; etenim ii digne serebant rem a majoribus traditam,
aut suo labore quaesitam , sibi eripi, & ad
alienos possessores transferri; cumque ea
res & injusta & absurda haberetur, fiebat ut ejus legis perferendae magna difficultas Lycurgo objiceretur ; sed illo nihilominus in sententia perseverante, & quod
rectum & reipub. esse salutare in animum indurisset, perficere contendente , Variae quotidie rixae periculos aeque concertationes miscebantur : in quibus denique Lycurgo alter oculus effoditur; poterat ea res bonum virum fatis admonere, quantam rem quamque arduam suscepisset, ac proinde deterrere , ne persisteret in incoepto sed potius rei infeliciter tentatae , trato a Cepto malo , consilium deponeret. Quod sane longe secus accidit; tantum enim abfuit ut ille heros ob eam calamitatem de-
litteret, ut ei potius animum addidisse
405쪽
396 De Re Mil. coni. Tur. Videretur, multoque ardentius in causam incumberet. Itaque non conquieVit ante, quam legem, quam rogarat, de bonorum aequalitate, omnium consensu perferret. Quo veluti fundamento reliquorum praeclaristimorum ejus institutorum, talem rempub. constituit, ut Graecia nullam habuerit parem , nomenque ejuS etiamnum hodie summa cum admiratione Virtutis c
lebretur ; fecit hoc ille, nullo imminente
Turca, nullo vastitatem interitumque rerum omnium intentante. Et nos, hoc rerum statu, gravius aliquid aut difficilius, quam ut subire Velimus, Videri nobis patimur , in quo salutis nostrae summa po- sita sit 3 Pellenda est nobis ex animo ista segnities, prorsus nobis, nomine nostro prorsus indigna; & reliquis cogitationibus, vanis & fallacibus, omissis, sub unius secundum Deum) rei militaris praesidium
confugiendum. Romani cum graVior casus inciderat, unde mali aliquid timeretur ibant ad saga, servabant justitium, Consulibus denunciabat Senatus: Viderent ne quid
detrimenti caperet. Nobis multo magis idem faciendum , quibus non tantum non a communi Reipub. detrimento, Verum ab universa ejus ruina periculum impendet. Eundum est, inquam , nobiS ad saga; arma capienda , tractanda , In ditan-
406쪽
In it. Consilium. 397 ditanda. Disciplina militaris depravatil-sma corrigenda, reVocanda Vetus & integranda. Hoc unum jultitio veluti ii dicto , hoc eit, clausis paene tabernis &reliquis rebus posthabitis , ardentissmo studio nobis agendum perficiendumque: si modo rempub. si nos, si liberos, liconjuges, si denique aras atque socos sativos & incolumes velimus. Quid enim,
si Turcarum arma praevaluerint, nobiS reliqui futurum est 3 certe non pudor, non honeltas, non dignitas, non libertas , non religio : nulla unquam gens non Vilius periclitata est. Extremum , crede mihi, malorum est, vinci a Turca; nihil erit quod illo victore quod utinam ne tam sit in propinquo) rapi, agi, ferri, dissipari, incendi , conculcari, & profanari non Vide mus. Quod ut ne videamus ac ferre cogamur, ad saga potiuS, & ad arma eamus,& ut Ρrobus inquit) militemus 3 qui cum esset renunciatus Imperator, multaque damna, quae iis temporibus Rom. Resp. acceperat, rei disciplin aeque militaris corruptelae reserret accepta , cui emendandae inprimis studendum duceret: in hujus rei argumentum hanc primam tesseram militibus suis dedit. Nec vero minus ille re pl aestitit, quam verbo ostenderat; siquidem exiguo tempore adeo prosecit, remque mu
407쪽
litarem poeiae totam prolapsam ita restituit, ut nomen RO. quod plerisque gentibus contemptui esse coeperat, amplit dini & majestati suae denuo redderetur. Cujus exemplo, militemus & nOS, armaque , quae Vetustate & Vitio temporum, obtusa & aerugine corrupta habemuS, multo studio ad pristinum nitorem, bonitatemque revocemus. A lluo ut dixi) cum Iahor & difficultas nos avertere non debent;
tum vero minime omnium sumptus reique
familiaris diminutio; ubi enim sumptum
ponemus rectius quam ubi vitam ipsam impendere , grave nobis videri non debet Τaut qua in re bonorum nostrorum partem melius consumemus, quam ut caput &sunt a collocentur in tuto 3 Boni certe patresfamilias nulli sumptui, neque impensae parcunt Τ nullum claudendi , sepiendi, muniendive finem faciunt, dum res &possessiones suas in tuto constituant: quasse instabiles & caducas habere arbitrantur, quandiu eas fortuitis casibus, incursionibus latronum , aut furum insidiis expositas habent. Nautae quoque saeviente tempestate potius quam naVem stangant,& ae vita in dubium Veniant, quamviSpretiosarum mercium jacturam facere malunt. Sed nec medici aliquot humani, corporis partium jactura , reliquorum
408쪽
Insit. Consiliorum. 399 membrorum & totius corporis incolumit tem redimere dubitant. Enimvero quideli quod quisquam, tali hoste vicino, utilam cuj usquam rei possessionem stabilem , aut diuturnam promittere sibi possit 3 cum singulis momentis eXpectanda sit dies, qua
vicini improbitas cuncta eripiat, Contraque omnium edicta praetorum ad se tran
ferat. Quid seris 3 quid metis 3 quid coluligis ac recondis 3 cum non minus tua Omnia, hostis sua numeret, quam quae Asiaticis, quae Graecis, quae Thracibus, quae Bulgaris , quae Illyricis, quae Humgaris ut alios populos taceam) jamdiu erepta possidet Τ Νeque enim opes, facultatesque nostrae sine iusto militum quos duc praesidio , illius avaritiae minuS patent, quam pateat furibus, nullo custode, nullis clavibus , in publico projecta Vis auri,
aut pretiosa suppellex. Uuod si inopiam
dementiae praetexere & paupertatem ementiri juvat: videamus ne nostro interitu, nostrisque spoliis dives factus hostis, magna cum nostra infamia, mendacii nos redarguat. Sed tamen eos sumptus non re quiro , quOS magnopere pertimescamus quos quidem extra belli tempus, minia mos esse velim: belli vero tempore mediocres certe longe tolerabiliores, quam quibus vulgaris & tumultuarius miles conis ducti
409쪽
oo De Re Mil. coni. Tur. ducitur. Qua eX re duo etiam consequari
tur commoda: unum . ne pecunia eXtraditionis nostrae fines eliminetur; alterum, ne tribunorum & praefectorum nefario
quaestui locus sit; quibus hodie per foedissimum peculatum, cum sumino Reipub. damno locupletari, praeclarum strat ema habetur. Sed haec alterius 1lint loci: neque enim in praesens, particulatim de singulis, sed summatim tantum, quid hac de re unia versa sentirem, significandum mihi esse statui. Ergo imitemur in Reipuh. communi que salute munienda pop. Rom. prudentiam ; qui semper praesidio militum ex suis hominibus delectorum imperium situm, Remquepub. & privatam tutatus est. Neque enim ille aut irrumpentium Gallorum serocitati par, aut bella subinde renovantium Italicorum pertinacia superior esse potuissset, aut tam fortiter adversus vim Annibalis integrum imperium conservasset,
aut de Ρhilippo, deque Antiocho triumphasset, nisi suum & proprium militem ii
huisset; eamque quam dico, in eo instit endo rationem secutus fuisset. Qua de re tota tempus est, ut copiosius eXponam :quo magis perspicuum sit, nihil me novi introducere ; utque nobis eXemplum propositum sit . quod sequamur. In quo
quidem omneS, . qui de rebus Romanis scripserunt , consentiunt , passimque
410쪽
Insit. Consilium '. 4OIapud eos videre est, quantum curae Romani posuerint in tyrone deligendo, instituendo, & eXercendo. Sed ego ne sina prolixus multis auctoritatibus colligendis, utar compendio ; uniusque antiqui moris& disciplinae militaris gravissimi auctoris Vegetii testimonio ero contentus; qui ea Rae sequuntur diversiis in locis, in libris e mil. Rom. institutis ad Caes. Valentinianum scripta reliquit. In omni proelio non tam multitudo, virtus indocta , quam ars V emercitium solent praesare victoriam. Nulla enimalia re videmus populum Rom. sibi orbem subjecisse terrarum, nisi armorum eXercitio , disciplina castrorum, usuque militiae. Quid enim adversus Gallorum multitudinem , paucitas Rom. Valuisset, quid adversus Germanorum proceritatem, brevitas potuisset audere 7 Hispanos quidem non tantum numero, sed etiam viribus comporum , nostris praestitille, manifestim est. Afrorum dolis atque divitiis semper impares fuimus. Graecorum artibus prudentiaque nos Vinci, nemo unquam dubitavit. Sed adversus omnia profuit tyronem solertem eligeret Jus ut ita dixerim) armorum docere disciplinam, quotidiano eXem citio roborare : quaecunque evenire in acie atque in praeliis solent, omnia in campestri meditatione pernoscere ; severe in de-