Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

411쪽

4oa De Re Mil. coni. Tur. sides vindicare. Scientia enim Rei bellicis diamicandi nutrit audaciam. Nemo facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in cem tamine bellorum , exercitata paucitas ad cissit riam promtior es : rudis N indocta multitudo

exposita semper ad caedem. Si quis igitur pugna publica superare Barbaros cupit, ut divinitatis nutu, dispositione Imperatoris invicti, reparentur eX Uronibus legiones, votis Omnibus petat. Intra breve autem temporis spatium, juniores diligenter electi, & exercitati, quotidie non ibium m ne , sed etiam post meridiem omni armorum disciplina, vel arte bellandi, veteres illos milites , qui Orbem terrarum integrum subegerunt, facile coaequabunt. NeCmoveatur Caes. tua Majestas, quod olim consuetudo est mutata, quae viguit. Sed hujus provisionis ac foelicitatis est perennitas tua; ut pro salute Reipub. & nova excogitet, & antiqua restituat. Omne opus dissicile videtur antequam tenteS. Caeterum si exercitati & prudentes viri delectui praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit aggregari, & diligenter instutui. Quidvis enim emcit solertia. Neque

longitudo aetatis aut armorum numerUS ADtem bellicam tradit; sed continua eXem citationis meditatio. Pos quanta voluerissia pendia inexercitatin miles semper es oro, in.

412쪽

Insit. Consilium. 4O3Nunquam credo potuisse dubitari, aptiorem armis rusticam plebem , quae sub dio AE calore nutritur ; solis patienS, umbrae negligens, balnearum nescia, deliciarum ignara , simplicis animi, parVO contenta, duratis ad omnem laborum tolerantiam membris; cui gestare ferrum, fossam d

Cere , Onus ferre consuetudo de rure est. Et nescio etiam quomodo minus timet mortem, qui minus deliciarum novit in vita.

Nunc qua aetate milites legi conveniat, exploremus. Ouidem si antiqua consu tudo servanda est, incipientem pubert tem ad delectum cogendam, nullus ignorat. Non enim tantum celerius sed etiam per

fectius imbibuntur quae discuntur a pueris. Deinde militaris alacritatis saltus & cursus, ante tentandus est, quam corpuS aetate pigrescat. Velocitas enim eli quae percepto eXercitio, strenuum efficit bellatorem. AdO- . lescentes legendi sunt; sicut ait Sallustius. Nam primum juventus sinasi ac belli patiens erat, in castris per laboris usum mulitiam discebat. Melius enim est ut eXer-Aitatus juvenis caussetur aetatem nondum advenisse pugnandi, quam doleat praeteriisse. Habeat etiam spatium universa discendi. Neque enim parυa aut levis ars videtur

armorum, sive equitem, sive peditem, sa-aittarum arte velis imbuere, sive lautatum,

413쪽

4o De Re Mil. coni. Tur. armaturae numerOS Omnesque gellus docere , ne locum deserat, ne ordines tum

het , ut missile, & destinato ictu, & magnis viribus jaciat; ut fossam ducere , si

des scienter figere norit, tractare scutum& obliquis ictibus venientia tela deflectere, plagam prudenter Vitare, audacter inferre. Huic taliter instituto tyroni, pugnare adversum quoslibet hostes in acie , formido non erit sed voluptas. Sed qui delectum

acturus est, Vehementer intendat, ut eX vuti tu , eX OculiS, eX Omni conformatione membrorum eOS eligat, qui implere valeant ossicium bellatoris. Namque non tantum

in hominibus, sed etiam in equis & canibus virtus mustis declaratur indiciis, &c. Sit ergo adolescens Martio operi deputat diis , vigilantibus Oculis, erecta cerVice, lato pectore, humeris musculosis, vale tibus digitis, longioribus brachiis, Ventre modicus, exilior cruribus, suris & pediabus non superflua carne distentis, sed ne vorum duritia collectis. Cum haec signa in tyrone deprehenderis; proceritatem non magnopere desiideres. Utilius est enim fortes milites esse quam grandes. Sequitur , ut cujus artis irrones vel eligendi vel pentiatus respuendi sint indagemus. piscatores,

aucupeS, dulciari OS, linteones, omneSque

qui aliquid tractasse videntur ad gynaecea

pertia

414쪽

Infit. Consilium. Ospertinens, longe arbitror pellendos a castris; fabros serrarios, carpentariOS, ma

tores convenire societati militiae; & hoc est in quo totius reipublicae salus Vertitur, ut tyrones non tantum corporibus, sed e iam animis praestantissimi deligantur. Vires regni & Romani nominis fundamentum in prima delectorum eXaminatione consistunt. Nec leve putetur hoc ossicium, aut passim quibuscunque mandatum, quod apud veteres inter tam varia genera virtutum in Sertorio praecipue constat esse laudatum. Juventus enim, cui defensio proVinciarum, cui committenda bellorum fortuna, & genere , si copia suppetat, & moribus debet excellere. Honestas enim idoneum miliatem reddit. Verecundia dum prohibet fugere , facit esse victorem. Quid enim prodest si exerceatur ignavus 7 si pluribus stipendiis moretur in castris 3 Nunquam eXercitus profecit tempore belli, cujus inprobandis tyronibus claudicarit elector.

vimus , hinc tot ubique ab hostibus illatae sunt clades, dum longa paX militem negligentius incuriosiusque legit; dum honestiores quique civilia sectantur ossicia; dum posselsoribus addicti tyroneS, per gratiam aut dissimulationem probantur, t

Cc 3 lesque

415쪽

4os De Re Mil. coni. Tur. lesque sociantur arnais, quales domini lia..here fastidiunt. A magnis ergo Viris magna diligentia idoneos eligi convenit j niores. Sed hujus rei usum , dissimul tione longae securitatis abolevit. Quem invenias qui docere possit quod ipse non

didicit 3 Ρrimi Lacedaemonii, e erimen ta pugnarum de eventibus colligentes, rem militarem quae virtute sola vel certe felicitate creditur contineri, ad disciplinae pertitiaeque studia revocarunt, ac magistrOS W- morum juventutem suam , usum Variet

temque pugnandi praeceperunt edocere. O viros summa admiratione laudandos i , qui eam praecipue artem ediscere Voluerunt, sine qua aliae artes esse non possunt; horum sequentes instituta Romani Martii operis praecepta & usu retinuerunt & siteris pro diderunt, &c. Quantum in praeliis Lacedaemoniorum

disciplina profuerit ut omittam caeteros Xantippi declaratur exemplo : qui Attilium Regulum Romanumque eXercitum saepe victorem cum Carthagrniensibus non virtute, sed artis fere solo auxilio prostratis exercitibus cepit, ac domuit: unoque congressu triumphans bellum Omne conse cit. Nec minus Hannibal petiturus Italiam, Lacedaemonium doctorem quaesivit armorum , cujus monitis tot consules, tantasque legi

416쪽

Insit. Consilium. plegiones, inferior numero ac Viribus intem emiti Ergo qui desiderat pacem , praeparet betalum e qui victoriam cupit, militem imbuat dilia

genter : qui secundos optat eventus, dimicet amte , non caju. Nemo provocare , nemo audet

offfendere, quem intelligit superiorem fore si pse et , in. . Tempore hyemis de tegulis & scandulis, quae si deessent, certe de cannis, ut Va , & culmo, & porticus tegebantur ad equites: & quaedant veluti basilicae ad pedites : in quibus tempestate, Vel ventis

aere turbato sub tecto armis erudiebatur eXercitus. Ceteris autem hybernis diebus, si nives pluviaeque cessarent, eXerceri cogebantur in campo, ne intermissa coni tudine, animi militum debilitarentur &Corpora. SilVam caedere, portare onera, transilire fossas, natare in mari sive flumine , gradu pleno ambulare Vel currere, etiam armatos cum sarcinis suis frequentissime convenit, ut quotidiani laboris usus in pace, difficilis non videatur in bello. Sive ergo legio fuerit sive auXilia, eXem

Ceantur assidue. Nam quemadmodum bene exercitatus miles praelium cupit , ita formidat indoctus. Potremo sciendum es in petua usum amplius prodesse , quam vires. Nam si doctrina cesset armorum , nihil paganus disat a misite.

417쪽

'4o8 De Re Mil. coni. Tur.

Omitto hic brevitatis caussa multa, quae variis in locis ad eandem rem pertinentia, ab eodem Vegetio praeclare dicuntur; &quemadmodum tyrones ad gradum mulitarem, & cursum, & ad palum, &usum natandi eXerceri velit. Ρraeterea ut potius punctim quam caesim ferire, ut missilia de-1tinato ictu, lapidem item jacere , arcu scuenter uti, pondus graVe portare , decumrere , servare in acie Ordinem, castra solerter munire cistant; quae qui velit, apud eum videat: mihi hoc unum quod sequiatur caput epilogi cujusdam instar, adjecis. se sat erit. la delectu atque exercitatione tyronum si quis diligens velit existere, ad antiquam

virtutis imitationem facile corroborare poterit eXercitum. Νeque enim degeneravit in hominibus Martius calor : nec effoetae sunt terrae, quae Lacedaemonios, quae Athenienses, quae Marsos, &c. progemere.

Sed longa securitas pacis, homines pamtim ad delectationem otii, partim ad CiVilia traduxit ossicia. Ita cura exercitii militaris , primo negligentius agi, postea dissimulari, ad postremum olim in oblivionem perducta cognoscitur; nec aliquis hoc superiore aetate accidisse miretur, cum post primum Ρunicum bellum, viginti quatuor circulis & quod eXcurrit annorum, pra

418쪽

IUD. Consilium. 6O9 ita Romanos illos, ubique victores, Otio& armorum dissuetudine enervaverit, Ut secundo bello Ρunico Hannibali pares esse non possent, tot itaque consulibus, tot du- Cibus, tot eXercitibus amissis, tunc demum

ad victoriam ervenerunt, cum usum eXercitiumque militare condiscere potuerint. Semper ergo legendi V exercendi sunt juniores. Vilius enim consat erudire armis suos, quam

alienos mercede conducere.

Ex his unius Vegetii scriptis, quibus omnium historicorum consensus accedit, satis constare arbitror, Quae fuerit olim apud Romanos rei militaris disciplina, atque timstitutio. Neque ea solum Romanis fuit, sed & Ρersiarum ante fuerat, & nonnulla etiam ex parte Macedonum, & omnium denique populorum : qui claram nominis sui memoriam ad posteros tranSmiserunt. Qua de re videat qui velit Xenophontem: hominem rei bellicae peritissimum ; quae scribat de Cyri majoris, in militibus legendis eXercendiSque ratione, ab ea quam modo dixi Romanorum consuetuatne, haud longe diversa. Quo quidem ille ita parato eXercitu breVi tempore paene totius Orientis imperium si1bi adjunXit. Arrianus etiam , haud ignobilis scriptor,

concionantem in Macedones AleXandrum, eosque ut beneficiorum immemores accu-

419쪽

4io De Mil. coni. Tur.

santem, his verbis inducit. Philippus p

ter VOS errantes ac Vagos, rerum omnium

inopes, plerosque etiam pellibus amictos

f Ri Ore , pro quibus cum Illyricis, Truallis, Thracibusque finitimis, continue pugnabatis, in tutelam ac fidem suam recepit ; eX montibus asperis in plana & cultita deduxit; pro pellibus chlamydes Orn tas ferre dedit, armis instruxit; rem militarem docuit; ut non magis locorum munimentis, ac situ, contra finitimos, quam

armis & virtute vestra tuti essetis , &c. Quibus ex verbis fatis apparet, quibus primordiis jacta sint illius celebris rei militaris Macedonicae fiundamenta; nimirum eX hominibus agrestibus, montanis & pastoribuS. Sunt etiam iis, quae supra die sunt, cotissentanea, quae memoriae produdit Diodorus Siculus : Ρhilippus, inquit, Conversus ad emendandum militarem disciuplinam, curavit ut decentibus armis militites sui instructi essent, ut meditationibus bellicis eXercerentur. taco tost praeterea ordinem illum Ρhalangis, quae Macedonum peculiaris fuit; sumpto exemplo heroum qui clypeos clypeis conjungebant in bello Trojano. De his jam factis veteranis , deque eorum sortitudine ubi Me-Xandrum urbem Halicarnassum oppugna tem describit idem Diodorus, ita meminit.

420쪽

hisit. Consilisu. OII Veterani Macedones, qui per totum aet tis spatium, semper in rebus arduis, & periculosis versati erant, & sub Ρhilippo merentes frequenter victoriam Consecuti, ad summam fortitudinem ita provecti fuerant, prudentia & rei militaris cognitione, longe omnibus praestantes, tyronibus pugnam detrectantibus, amarissimis verbis ignaVia probrata : ipsi in unum coacti consertissimul clypeis, hostes, qui jam se vicisse arbitrabantur , exceperunt, Ephialteque &multis aliis interfectis reliquos in urbem fugere compulerunt, &c.

Horum militum virtuti devicti Orientis &tanti imperii gloriam, Alerander acceptam retulit. Sed jam eosdem quos supra dixi) obclamantes audire mihi videor, aliam fuisse illorum, aliam nostri temporis esse rationem: illa jamdiu obsolevisse: puerile ac nugatorium esse, vetustate sepulta, in lucem & usum velle revocarer debere nos nostri seculi sapientia contentos esse. Ego vero, etsi possum ostendere , quod illis temporibus utile & fructuosum fuerit,

non minus utile & accommodatum fore rebus notiris, tamen non agam multiS r,tionibus cum iis, qui rationi non facile videntur daturi locum : sed ratiocinatione omissa ducam eos in re praesentem,& veluti digito sontem commonstrabo. Roga

SEARCH

MENU NAVIGATION