Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

441쪽

.43 a Legat. Solim. Turc. Imp.

Dum procerumque praesenti consessu sit Maximilianus , suae Majest. dilectus filius,& imperii legitimus haeres. MoX ergo Caesar digito monstravit illum esse , qui asinistris sibi assideret. Tum legatus vultu

ad Regem conversio , se coram ipso Ρarthiaco seu Turcico more inclinavit, deXtram ad pectus admovens, coepit Regiae suae Majest. multam vitae longaevae felicitatem, faustam in administrando Romanum Imperium sucessionem, rerum & actionum suarum prosperitatem, Omnemque sal teni imprecari: addiditque , se minime dubitare , quin ipse Rex, cum de tam praesanti ac laudato genitore fit natus, non quidem ipso patre inferior aut inaequatis, sed potius vel juxta nominis sui proprii paronomasiam , Maximili nus me Major vocatur , Auge major , praclarior ac pr tantior futurus sit. Ad extremum igitur Legatus rursus ad Caesarem conVersus, ea quae secum altae rat munera , nempe duos preciolissimos ex

nativo chrystallo & gemmis longe nobilis. simis elaboratos crateras seu pocula, & c hallum Turcicum generosissimum, aureis lane phaleris, gemmis, cateniSque eX puris-

imo auro ornatum , tum quatuor camelos

ex tota urbe Constantinopoli exquisitissimos Caesareae suae M est. praesentare : ac summis

Diuiti

442쪽

Ad Perdis. REM. CU. 433mis laudibus efferre coepit: fassiis interim& eXcusans, quod & equus ille, & cameli jam ob longinquam terra marique prosectionem , quam inde a quatuor mensium spatio fecissent, macie & defatigatione conis secti & attenuati esse conspicerentur.

rarum Creditoriarum eidem Legato in causa induciarum octennalium ad Romanum Imperium a Turcarum Imperatore

datarum.

EGO Dominus omnium Dominantium, Regnator Orientis & Occidentis, qui

potens sum facere & non facere quaecunque libet, Dominus totius Graeciae, Ρemsiae & Arabiae, Dominator omnium eorum

quaecunque Regi & Domino subjici possi in magnus Heros horum temporum, & fortis gigas latissimi hujus orbis universi, maris al-hi atrique, & sanctae civitatis Mechae splendore Dei relucentis , & civitatis Modinae, sanctaeque & castae urbis Ierusalem Dominus I Rex nobilissimi regni AEgypti, Domunus terrae Joniae civitatumque Athenarum, Senanum, sacri templi Dei Zabilon & Bssio, Rethsam & Magodri: sedes ac solium magni Regis Νashin Rettam, & Dominus insulae Algierae, & princeps Regnorum Tartariae, Mesopotamiae, & Medorum, Geor-- E e glanO

443쪽

434 Legat. Solis. Turc. I N. Hanorum, & universae Graeciae, Moreae &Anatoliae, Asiae, Armeniae, malachiae, Mol- dato, & totius Hungaride, aliorumque qua plurium Regnorm ac Dominiorum, quorum ego sum Imperator; ter magnus ille

Caesar Soldanus Solimannus, filius magni Imperatoris Soldani Selim, qui a Deo habeo

potestatem ad regendum in freno Omnes populos , & potentiam ad aperiendum Omnium civitatum ac finalitiorum portas& claustra, in manu mea potenti traditi sunt omnes fines terrae, nullis eXceptis; ego Dominus Orientis a terra Tscin usque ad fines Africae, quem Deus fortem in acie gladii belulatorem constituit: inter cujus potentissima Regna pro minimo reputatur castrum ineX- pugnabile Caesareae, & pro vilissimo reputatur inter hereditarias meas ditiones Imperium seu Dominium AleXandri Magni: m cum est fortitudo totius mundi & virtus firmamenti. Quandoquidem Rex Ferdinande, qui es potens totius Christianitatis Dominus , & vas electum potentis fidei Chria 1tianae, creatus & electus Imperator Romanorum populorum, & BOhemiae, Vandalorum , CraDatiae & multarum aliarum ditionum Rex & Dominator, &C. Superiori tempore ad aulam meam confugientium, α thronus gratiae Omnium principum horum temporum eam petentium, misisti & able-

444쪽

Ad Ferdis. Mm. Cas. 63 sgasti quendam selectum consiliarium & Le-

tum tuum Augerium a Mileti una cum teris confoederationis, ad renOVandam no-hiscum pacem & contrahendam amicitiam ac notitiam faciendam : quae literae datae

erant Anno a propheta Jesu super quem &super nostrum prophetam Mahomet sit

splendor & pax Dei) Millesimo quinge

testino, sexagesimo secundo, die autem primo mensis Junii, petens a nobis ut concessis tibi per ociennium induciis tuas civitates, Castra, regiones, & populos posthac nullis armis infestemus, sed in pace tecura ac tranquillitate vivere sinamus, &c. Ad quam tuam petitionem respondemus, posthac per

integrum ociennium inter nos & ab utraque parte futuram & continuandam esse noVam, veram & firmam concordiam, & amicitiam. Cujus concordiae, pacis, ac confoederationis hae conditiones sunto; primo ut Tua dilectio quotannis ad aulam nostram pro arra induciarum 3oOOO. Ηungaricos Ducatos mittere teneatur, una cum illo residuo, quod

nobis per proxime praeterlapsum biennium a te debetur. Pro eo promittimus nOS posti hac cum Regis Joannis filio, quantum ad ejus haereditarias nationes attinet, sive hae in citeriori Hungariae, sive in ulteriore pamte Thetisse sitae sint quae tamen Omnes de

jure belli ad nos spectant durantibus his . E e a iud

445쪽

43 6 Legat. Solim. Tinc. In . induciis octennalibus nullas vel inimicitiae vel amicitiae partes suscipere velle. Idem quoque Regis Joannis filius sub hoc octemnalis pacis tempore in modo praedicto Obedientiam nobis praestare tenebitur, ita ut posthac nullas inimicitias nec bella contra

Vos eXercere; nec subditos Vestros, vel serro , vel igne infestare; nec civitates, castra, aut villas Occupare; nec pecora, armenta, hona, pecunias aut decimaS Violenter a

ferre, vel eXigere a colonis & subditis vestris ei liceat. Nos quoque similiter nullum jus habebimus, nec occasionem quaeremuS pΟ-pulos vestros profligandi, igne devastandi, aut captivos abducendi, sed potius in hoc octo annorum iacio Vobiscum pacem &concordiam sancte servabimus. Hisce quoque conditionibus pacis subjecti erunt, cum omnibus bonis ac dominiis suis Bal chi Muchael, & Nicola Bathori, ac horum similes plerique, eruntque vobis ac filio Regis Joannis subditi. Ρorro si forte quidam e V

stris ac filii Regis Ioannis subditis populis

jam antea tempore belli alius alium bonis, fundis, ac dominiis suis expulerit, unde lites ac nova dissidia a modo oriri queant, VOlmmus & statuimus illa negotia, causas, ac jura differri debere, donec hoc definitum induciarum tempus sit revolutum. Ρraetereali sorte in posterum ob jurisdictionem nOVa

dissidia

446쪽

dissidia inter utrumque nostrum oriantur, ita ut nonnullo modo conciliari ac Componi posse Videantur, Volumus ut vestri interini vestri, nostri autem nostri maneant: secim

fa Omni contentione & inimicitia. Villae quoque nonnullae ad Danubium & Tatiam hinc inde sitae eo jure, quo ante, frui permittantur : ita ut milites qui sunt adhuc in praesidio Castelli Tatiae, nullum jus habeant villas illas juxta Danubium sitas infestandi aut vexandi. Praeterea si ab hoc pacis spacio quidam ex vestris nobilibus aut dominis quosdam nostros nobiles eX fuga, Vel quali-Cunque modo captivos penes 1e habuerint. eos dimittere & libere sine damno & praeda

exactionis ad suos remittere debent: quo inita inter nos concordia & pax firmius se vetur & securius vivatur. Haec omnia & singula volumus & sancte promittimus a nobis sine omni fraude ac dolo abhinc usque ad Octennii praedicti finem servari ac teneri de- here : ad hoc enim has induciarum ac confoederationis literas ex aula Magnificentiae nostrae publicari fecimus, ac insuper non sΟ- Ium curaVimus, ut earum literarum formacum edicto nostro universis ac singulis nOstri Caesareatus summis eXercituum terra marique ducibus, praefectiS, capitaneiS, Cel turionibuS ac omnibus stipendiariis militibus ac satrapis promulgaretur, sed etiam ut

447쪽

438 Legat. Solim. Turc. Imp. firmiter ac sancte servaretur, severe mandavimus. Volumus quoque haec pacis & indu- Ciarum conditio comprehendat & concernat duos nostros summos praefectos sive malia vodas, malachiae & Moltaviae, ita ut nulli vestrorum Hungarorum,ciabatorum, Sci voniorum aut alii quarumcunq; regionum, marium, insularumque Vestrarum populi a nostris ullo pacto molestentur aut graVemtur. Quod si forte quidam ex Vestra parte e castellis suis impetum in nostros secerint,& bona illorum vi rapuerint, hi ad restit endum nostris sua bona omnino tenebum tur. Quod si quidam a nobis transfugerint,& secum aut aurum aut bona dominorum, quibus servierunt, abstulerint, vel si idem a vestris ad nos profugientibus commissum erit; tunc ab utraque parte, illa bona postitiminii jure repeti ac restitui, transfugae autem in eXemplum aliorum puniri ac plecti d hent, transfugarum enim bona, de jure ad

dominos ipsorum reseruntur. Ρraeterea licitum erit vestris centurionibus, ac capita

neis, ut castella, urbes & villas in finibus Hungariae communiant & aedificent, & illuc Commeatum, Victualia, arma & id genus in portent : Sed ne ultra fines suos aliquid ho-Tum eXerceant. Durantibus quoque his induciis nullus vestrorum subditorum, vel in

Hungaria, vel aliis quibuscunque ditionibus vestris

448쪽

Ad Perdis. Din. CU. 63 9 vestris captivari aut abduci debet, quod tamen si casu irte contingeret, tum illa man- Cipia secure & sine mora ad suos redire sinentur. Praeterea quicumque eX parte Christianorum in nostris regionibus & in magnufica nostra aula aliquid negotii expediendum habuerint, quales sunt Legati, ministri, Ossiciarii, & id genus; his omnibus non Ium concedimus & permittimus, ut ambulent, accedant, & recedant a nostris ditionuhus & aula, sed etiam eos reverentia ac beneVolentia a nostris prosequendos & linguae nostrae interpretatione juvandos esse Vol

mus & jussimus. Quod si propter confinia

Pgrorum, aut terminos, Vel ob id genus causas alias dissidia & inimicitiae inter subditos Utriusque partis natae fuerint, istae lites a discretis ac aequis viris ab utraque parte adhibitis judicari ac discerni, auctores Vero ta-Ιium desidiorum tanquam suspecti ac foedufragi puniri debent. Inhibemus quoque certamina hostilia, seu duella, quae in finibus ab utrisque aliquando Committi solent. Cupimus autem ut passim in vestris regionibus haec pacis ac concordiae forma ejusque singuli articuli publice legantur , assigantur, & cum obedientia & reverentia serventur ac teneantur, eis mandari

curetur. Id quod nos vicissim fideliter ac si xio facturos jam ante promisimus: & Legatus Vester, quem superioribus mensibus ad

449쪽

44o Legat. Solim. Turc. Imp. nos ablegastis, hoc ipsum a nobis vestro nomine petiit & rogavit, simulque noS preci-hus interpositis commovit, ut eam pacem ac confoederationem per juramentum Caesareum & per has creditorias literas tanquam ipsi praesentes vobis loqueremur) ratam ac firmam sore contestaremur. Quapropter ei has pacis literas ad vos dedimus, ut & vestri subditi, domini ac milites ista omnia servare teneantur. Quamdiu ergo nihil eorum a vo- his, quod foederi huic sit contrarium, suscipietur; tamdiu vicissim a me omnes hi pacis articuli acceptabuntur ac assecurabuntur. In quorum omnium testimonium & robur juro ego hoc jusjurandum per verum & VLVum Creatorem coeli & terrae, per Vera signa magni & venerandi nostri Ρrophetae, per Caesaream meam potentiam, perque Veram meam fidem; quod praedictis articulis, comditionibus ac promissis initi inter nos octei natis foederis ac pacis, nil contrarium, nil alienum, nec inconveniens agi, tentari aut praesumi debeat, ab ullis nostrarum partium Capitaneis, Ducibus Archiltrate S, praesectis metvodis, &c. mandantes insuper

omnibus nostri potentissimi Imperii juratis praesectis malachiae & Moltaviae, ipsique

Regi Stephano, ac caeteris qui in finibus vestris regna nostra gubernant, ut & ipsi

omnes ac singuli non minuS, quam noS, has pacis conditiones erga Vestros populOS, umbess

450쪽

Ad Perdis. Mm. Caes. 4 Ihes, castella, villus, & alia ad vos pertinentia, fancte, juste ac fideliter serVent, acceptent & revereantur: nec ullis vestris subdulis,etiam in minimo,damnum, eritium,ignominiam, aut injuriam inierant. Breviter huic praepotenti ac magnae amicitiae atque amori Conciliato, quantum nostras parteS concernit, summum honorem, reverentiam & autoritatem tribuemus, ita ut nec quod in minimis haberi possit, in nobis desideretur. Caeterum Christianos quosdam captiVOS, quos per Legatum vestrum dimitti petiistis,une omni eXactione auri vel argenti libere ad vos redire permisimuS: eX qua tamen C ptivitate non quidem redimi unquam potuissent, nisi in gratiam amicitiae ac concordiae nostrae eam libertatem illis donassemus; m rime tamen propterea, ut & Vos vicissim Turcas nostros, quos captivos detinetis, dimittatis : id quod omnino Vos facturos speramus. Datae ac scriptae sunt hae confoeder tionis ac pacis literae in Caesareo nostro pal tio & solio potentissimae urbis Constantinoia politanae, anno magni & venerandi nostri Prophetae Dcccc LXIX. die vero primo SeptembriS. Ρorro notandum, quod LegatuS Turcarum in comitatu secum habuerit viginti tres personaS, quarum pars major fuerunt praesecti & nobiles h Buda Ungariae, equOS Vero XXIX. & CamelOS VI.

SEARCH

MENU NAVIGATION