Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

541쪽

s 32 Aug. Fiobequiitis Regis Catholici tempus eXspectari.

Eam videri summam miscendis rebus opo tunitatem. Ab Lillo Ρarmensis ad Ter-mondam castra transtulit, multis, ut narrant , suorum dessideratis. Calvium tamen castellum retinet, unde non parum praetervehentibus navigiis incommodi infertur. Termo ae non dissicilem expugnationem sperant exclusa ejus majori

praesidii parte. Mareschallus Rhelgius est ad D. Quintini fanum , unde summopere Conatur persuadere Balagnio , qui est Cameraci , ut ea Ρraesectura Regi, quemque Rex Volet imponere , cedat. Balamius autem ejus loci civibus, propter domin tus impotentiam, magno est odio, nec de effectu desperatur. Spectatur jam Rhetagii in huiusmodi actionibus dexteritas &prudentia. Lutetiae. XVIII. Augusti, cΙΘ..

1o. LXXXIV.

EPISTOLA XL ΙΙ. IX est quod scribam, tametsi me ad

scribenduna tempus & ossicium V cent. Rex nulla, quod sciam, re memorabili consecta Lugduno rediit. Fuit hic aliquamdiu in suburbana arce , quam lebois de Vincennes Vocant , ubi templum Hieronymitarum construit , sibi suaeque Poeni

542쪽

Poenitentium societati; mores interim &flagitia castigans, praesertim eorum, qui pecuniam publicam, sive fisci, sive aerarii subverterunt , quorum plena est Gallia. Nec parcit in his, ne flamma quidem dignitate praeditis. Itaque multi profugiunt metu. Ab his irrupturus in Concilia, quae Ρarlamenta Vocant, eXistimatur, jurisque & judiciorum rationem ab illis repetiturus ; nam & hanc nationem valde corruptam , & medicinae indigem tem arbitrantur. Regnant in Gallia, non

minus sere quam ipse Rex , jusque habent quaestui, aut dant gratiae. Carinalis Bo

honius, tametsi decrepitus, non videtur satis aequo animo Navarraeo fratris filio

juri successionis Regni cedere. Ea re ad partes Guissianas valde inclinat , quorum apud multos praecipua est auctoritas &gratia. Quinimo nuper dictitatum fuit, eum, sacris & Cardinatatu repudiatis, ducturum uxorem Monpenserit viduam, Ducis Guisii sororem ; manetque etiamnum ea fama. Mareschallus Rhelgius non discedit a Ρicardia , ubi quae munitionibus desunt eXplenda curat, & loca pleraque praesidiis firmat. Nam Reginae seniori nihil videtur deliberatius, quam Cameraci possessionem continuare. Ob id & miles Praetorianus eo missiis. Ipsa Regina ad

543쪽

34 Aug. Binsequii Ligerim abest, circumque ea loca Vaga tur, Congressum, ut rumor est , cum Rege Navarraeo captans ; sed is non videtur eo facile adduci, quod a Regis Reginaeque insidiis sibi cavendum putet. De moris adventu non desperatur. Illuc &ipse Rex profectus est , aliquamdiu mansurus , nisi vetaret eadem pestilentia, quae eum Lutetia arcet. Hic adhuc incertum

est quo se applicet. Res in Belgio Regi

Catholico procedunt eX sententia. Recepti in gratiam Gandavenses iis, ut dia Cunt, legibus, ut ducenta coronatorum millia solvant; templa restituant; pro una geminam arcem habeant, sex capita quae postulentur tradant. Sed & Bruxellenses de deditione agi apt. Ρropter haec nihilominus non dimittit animos Antwerpia; sed nec Hollandi, neque Zelandi de imCeptis quicquam diminuunt. Venit ab illis Reginae senioris Orator. Jactat a plissimas conditiones, quibus eos cum Rege depacisci paratos adnrmat. Non est eX-tra dubitationem quid futurum sit. Interea Deus Optimus 'arimus C. M. V. Conser Vet , cui ego me humillime commendo. Iv. Octobris, cu Ιῖ. LXXXIV. EPL

544쪽

ceri discessus longius fecit litterarum, mearum intervallum, verum etiam quod

nihil haberem scriptione dignum. Rex lustratis diversis regionibus, ubi se a peste tutum fore crederet, postremo Blesii constiterat. Sed & illinc eum pestis ejecit,

abrepta de Gynecaeo uxoris nobilium puellarum una. Sic postremo recepit se ad fanum D. Germani Layorum , eo in loco Coeptam morum & institutorum censuram . peracturus. Vidi eum Blesii, apud eum, Reginasque matrem & uXorem, dolorem &Ιuctum Christianissimae, M. V. Sororis ex morte Aleiagonii testatus. Fuit aliquis

rumor novorum motuum Galliae Narbonensis; sed ii videntur consedisse. Don Bernardinus ille de MendoZa , qui ex Anglia hac iter habuit in Hispaniam, huc

TeVersus est; primum ut luctum Domini sui de morte Atengonii testificaretur; deinde ut amoto Tmio Oratorem ageret. Ἀ-Xius in Belgium se recepit , inde in Hispaniam prosecturus. Si honi Oratoris est magnum sumptum facere, non facile reperietur hoc Don Bernardino melior ;nam ajunt illi esse in animo ad sedecim millia coronatorum quotannis in suam le-

545쪽

s 36 Aug. Busbequiigationem insumere. Utinam reliqua CO sentiant, nullaque re Taxio inferior sit. Dux Espernonius , Regis sere alter, pes, simo strumae sive scrophulae genere laborat , cui medendo contactu dextrae Reges Gallici facultatem profitentur; cujus Vir tutis experiundae magna nunc Regi occasio datur. Atque haec scribo , quod nihil haberem quod scribam aliud; Omnia enim congelasse videntur , quo majores fortasse sequenti vere motus eripectandi.

X. Decembr. . D. LXXXIV.

EPISTOLA XLIV.

Jtauo adsunt a rebellibus Statibus e U Beloo Oratores cum amplissimis , ut uni, mandatis, Regem, si possint, ad suam tutelam traducturi. Quid futurum sit, mihi non satis liquet. Regi quidem belli suasores non desunt. Antwerpia i terim gravi obsidione urgeri dicitur , pene intercepto fluminis sive aestuarii usu

XV. Decembr. CD. D. LXXXIV.

EPISTOLA XLV Δ Dsunt denuo a rebellibus Belgii Sta-

546쪽

lisola. 3 missis. Duodecim oppida deserunt Regi, modo ipsi in tutelam & fidem recipiantur; in quibus oppidis summum sit ei jus& potestas. Ρollicentur in sumptum belli

in singulos menses centum millia coronatorum ex quibus quinquaginta sumpturistat a Regina Angliae, quinquaginta ipsi

praestabunt. De quibus rebus eXpectatur Orator Anglicus, cum magno & splendido comitatu. Adventui obtenduntur Insignia ordinis ejus Regni, quae per eum huic Regi mittuntur. Interea jussi subsistere in propinquo Oppido oratores Belgici; nuhilominus tamen cum Rege per 1cripta &Codicillos agunt. Sumptus eis a publico suppeditantur. Facilem & eXpeditam viam ad victoriam Regi promittunt, si comme tu adversarios prohibeat, neque ex suo Regno quicquam eXportari patiatur. Si id fiat, nullum intra annum in Belgio hostem fore; intercluso enim eX altera parte omni maritimo subsidio , non fore toler hilem famem, ne nunc quidem, cum

omnia a Gallia pateant, nisi difficili & gravi annona. Quae ad haec mens Regis futura sit, non est facilis conjectura. Si caussam suscipiet, simul in se grave bellum trahet. Si rebellibus aurilio erit, minia me probabile exemplum erit iis rebellibus quos habet domi. ΡOitremo capienda arma ,

547쪽

pro iis qui a communi religione diversa 1entiunt, quos in Regno suo odit & ave satur, neque fert, nisi invitus. Non videntur ista hominis sibi constantis. Ρalam Certe non putant transgressivum in pamtes. Reginae matris auspiciis id bellum destinatur, non tamen sine regiis viribus &consensu. Cujus autem duchi geretur,eXcogitare non possum. Esset quidem idoneus Rex Νavarrae, aut Condaeus, seclneuter Regi se credit, nuptiarum & caedis Bartholomaeanae memor. Attamen non desunt, qui dicant, Regem Navarrae sororem unicam Regni haeredem Condaeo elocaturum , quo magis utriusque securitati consultum sit, si1 qua vis alteri fiat, altero superstite qui vindicet. Harum rerum eVem, tus diu ignorari non postfiunt. Mons ille de Selles, quem in Hispania M. V. nOVit,irr carcere Zelandico interiit. Edictum tamdiu meditatum emendandis moribus

tandem prodiit, sed quod nisi in paucis

multorum exspectationi non respondeat. Εjus exemplar transcriptum mitto ad C. 'M. V. cui ego me humillime Commendo,& Deum oro, ut diutissime servet incolumem. XXV. Jan. CIO. D. LXXXV. EP

548쪽

vit. Quae trina fuerit eorum Orationis , ex Vero non pollum dicere; nec tamen difficilis est conjectura. Regem quidem respondisse ajunt, in nullo se boni vicini officio cessaturum. Sunt Oratores numero quindecim, cum comitatu ad homines sexaginta, quibus se adjunxit Ρrinceps d'Espinou, ille, qui cum fratre Marchione Richeburgensii diu vixit in aula Divae memoriae Imperatoris Maximiliani. Etiam a Rege Catholico , & a Ρontifice, &a Duce Sabaudiae adventare Oratores percrebuit, aut certe litteras, quae Regem foederis moneant, & in Officio contineant. Sed ego nec Sahaudi, nec Regis litteras aut legationem magnam vim habituras puto ;quantum valitura sit Pontificis auctoritas non possum statuere. Oratoribus, quos dixi, publice sumptus suppeditantur. Venit po-1tremo, qui eXspectabatur Orator Angliacus, cum amplo & splendido comitatu.

Et nomen Comiti de Herbei. Regia stirpe ortum ipsi Angli confirmant. Sic obviam et itum est, ut nihil fieri potuerit splendudius. AEdes praebitae Regiis prOXimae; sumptus decreti in singulos dies ducenti coro-

nati.

549쪽

quam id frustra fuit, seu firmitate corporis Regii, seu debilitate veneni, ad vim se convertit, intento in eum minori siclo- peto. Sed nec ita propositi scopum attigit , captusque, & in carcerem datuS, caussam dicit ex vinculis. Casus iste Regem graviter moVit, ut certe debuit, quod ad invidiam ejus plurimum pertineat; eaque de caussa illi misit unum ex iis qui juridicundo praesunt, magnae auctoritatis Virum, qui caussae cognitioni, & tormentis sicarii illius intersit, resque certas & compertas referat, an aliquo auctore, an sua sponte& proprio odio eo processerit. VI. Martii,

EPISTOLA XLVII. HAud dubie nunciatur ε Brabantia sub

actam fame Bruxellam Parmensi se dedisse ; Antverpiam Vero graViter premi, amisso navigationis usu ob flumen sive aestuarium ponte junctum, quod opus

tandem ad exitum perductum sit. Eam rem credibile est calcar istis additurum, quo citius de negotio Belgico statuatur. Nam regillic nisi fulciantur, strenue ad ruinam tendunt. Oratores quidem contumaciam civiatatum suis rebus parum confidere videri volunt, quod Rex suo nomine bellum g o

550쪽

Aug. Budequii rere nolit, sed maternis auspiciis delegeti VII. Martii, CD. Ιῖ. LXXXV.

EPISTOLΛ XL VIII. DImissius Orator Anglicus die hujus

mensis decimo quarto, postquam viginti diebus hic suisset, magno in honore , Omnibusque cultus officiis. Abeunti

donatum tantum Vasiorum argenteorum,

quod quatuor coronatorum millibus aestumetur. Sed & comitum praecipui donis honestati. Sequuti Daulo post Belgarum Oratores, quorum lingulis impertitae C

tenae aureae pretio ducentorum coronatorum. Quorum adventus nullius, aut

non magni uius fuit, aut certe valde tecti& dissimulati. Rex palam respondit, sibi esse in animo servare . pacem, quam haberet cum Rege Catholico. Reginam esse salutis eorum Valde cupidam, sed quominus opem serat, prohiberi Voluntate Regis. An quid secretius sub hoc velo lateat, non habeo certum. Illi quidem omni conatu adnisi sunt Regem in ape tum bellum trahere. Quod idem Oratori Anglo propositum fuit, sed parum videtur profecisse. Sunt qui putant nescio quia modicae opis eis promisisse Re gem, donec eX hac tempestate impen-

SEARCH

MENU NAVIGATION