Augerii Gislenii BusbequiiOmnia quæ extant. 1. Legationis Turcicæ Epistolæ quatuor. 2. Exclamatio sive de re militari contra Turcam instituenda consilium. 3. Solimanni Turcarum Imp. Legatio ad Ferdinandum Roman. Cæsarem ... 4. Busbequii Legationis Ga

발행: 1740년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

531쪽

322 Aug. sequii jugum. Itaque sortem cum Hollandis &Zelandis communicare, eundemque quem illi rerum suarum eXitum eripectare constituerunt , cum quibus se foedere & cietate jumerunt. Quod' eorum consilium reliquias laboris portendit; si quiadem illi populi, si qui hodie, valent OpibuS, undique muniti sunt, & habent in sua manu claustra maris. Nam reliqua quidem Brabantiae oppida una cum Flandris, permittentibus etiam Antve iensi-huS, quo eo Onere liberentur, ad veterem Regis Catholici obedientiam reVersura eX- istimant , eXceptis unis Bergis, quas in suam tutelam acceperunt Hollandi. Alen-Zonio Vero alia nunc quam rerum Belgia Carum cura, quae proprie ad ipsum pertinet. Si quidem rumor est constans eum

Phlysi, quae jam ad hecticen inclinat, laborare. Quod si est verum , ut OmneSadfirmant, longum ei vitae tempus superesse non potest. Sic quamvis iniqui Valesiis proximi erunt istius Regni haeredes Borbonii, Cyrdinalis inprimis, deinde Na-VarraeuS. Reginam quidem seniorem exanimi aegritudine valetudine ad Versa adflictari quidam dicunt; nam hinc aliquam to longius ruri agit. Bellum quod erat in ore Omnium adversus Damvillam Rex videtur deposuisse ; nam testificatus est Vulgato

532쪽

lisoia. a 3 vulgato edicto sibi nihil tam cordi esse ,

quam pacem. MOVeret se nemo, sed communi quieti omnes constiterent. Quod Regis edictum qui sunt adversae factionis in contrarium rapiunt, tanquam certistimum belli signum. Ita eum solitum ajunt praestigia sibi effingere, quoties adversuS eos bellum pararetur. Recte illi, an secuS, tempus aperiet. X. Aprilis, CΙῖ. II. LXXXIV.

EPISTOLA XXXV.

ΛLengonii salus pro deplorata habetur. Quinimo fama percrebuerat his die-huS , illum inter mortales esse desiisse ;nec dies modo nominabatur XXv. hujus mensis , verum etiam hora , utpote X.

nactis, qua migrasse ex hac vita dicebatur. Jacuerat per aliquot horas sine ullo motu, ut extinctus judicaretur. Ρostea rediit ad se, & etiamnum vivit, si vivere est singulis momentis sine spe vitae mortem exspectare. Invisit eum Regius Archiatrus, qui reversus Reginam seniorem bona spe implevit. Caeterum seorsim dixit amicis, non arbitrari se tota hac luna illum superfuturum. Erit quod volet Deus; qui M. V. servet incolumen, cui ego me humillime

commendo. XXIX. April. es . D. LXXXIV.

533쪽

s 24 Aug. Einbequii EPISTOLA XXXVI.

On dubia habetur Gandavi, Brugarum, & Ostensae cum Ρarmensi compositio. Ac jam quidem in summo templo Gandavi more Romano sacra Celebrari ajunt; idem fieri Brugis in tribus templis. Una ejus orae Stusa non discedit a foedere,quod ei intercedit cum Rissingensibus. Brevi hujus compositionis leges in lucemerituras putant. m. May, CIC. D. LXXXIV.

EPISTOLA XXXVII.

Λ Lengonius etiamnum latet assi s cu-- hiculo , vel potius lecto, nec ulli se praebet Videndum, praeterquam uni aut alteri, qui ei bene volunt, bene quoque sperare jubent. Sed qui sunt sine itudio, desperatam ejus salutem putant; nec desunt qui jam mortuum arbitrentur, sed dissimulari. Quorsum evadat exspectatio, totam Galliam suspensam tenet, nec immerito ; nulla enim hodie res est, quae magis intersit ad istius Regni statum. Rex jam aliquamdiu ab uXOre alieniorem se praebet. Caussam ejus rei putant aemul tionem inter fratrem Reginae, quem D cem Mercurii vocant, & Ducem Joysium, qui sororem ejus habet in matrimonio. Η C

534쪽

Hunc Rex cum amplissima potestate Coim 1tituit Admirallium maris , Britanniaeque praesecit Ducem Mercurii. Is in suae Praefecturae partibus sui juris debere esse putat collationem Osticiorum & munerum; contra Joysius. De quo ReX certior factus graviter increpuit Ducem Mercurii, ab eoque tempore visus est adversus uXO- rem iniquior , ut cujus fiducia & conscientia crederet pervicaciorem elatioremque praebere se Ducem Mercurii. Plinc injecta quibusdam suspicio Regem divortium cum uXore meditari tanquam sterititi, cum Regni status, si unquam, UXOris foecunditatem desideret. Missius in Aquia tantam cum ingenti & splendido comititatu DuX Espernonius, magnam praebet sermonibus & conjecturis materiam; nam istius itineris arcani ViX unuS atque alter, praeter Regem, conscii habentur. Ipse quoque ReX brevi Lugdunum meditari dicitur , haud dubie non levi de caussa, sed quam nemo fidelius, neque certiuS aperuerit , quam tempus. V. Junii, CD. D.

LXXXIV.

EPISTOLA XXXV ΙΙΙ.

Εtalem fuisse Alengonii morbum, mors indicavit. Concessit fato die hujus mensis

535쪽

26 Aug. Rudequii mensis decimo , eodem pene tempore &momento , quo superioribus annis frater ejus Carolus, eodem certe morbo, nimirum e pulmonis ulcere, quemadmodum

C. M. V. eX ipsius Regis litteris intellexit. Quorundam judicium est, publico

magis bono sublatum quam natum , hominem ObnΟXium pravis futilium minustrorum consiliis, qui adulatores a Veris amicis non discerneret, & qui magnam fi mam adfectaret, sed quamcunque potiusquam bonam, facilem suscipiendis actionibus, sed faciliorem deponendis. Ergo omnis vita ejus inconstans, mobilis, inquieta, miscendis perturbandisque bene compositis rebus dedita , portendebatur. Hunc mater non ficto dolore luget; in reliquorum lachrymis plus est fortassis ambitionis & simulationis , quam Veri. Ρarari unt funus magnificum; luctum tamen intra serias D. Joannis proximas inclusum

iri. Cadaver exspectatur Lutetiae. ReX vestem lugubrem atram praeter morem in duit , cum antea violacei coloris vestitulugere Regibus mos fuerit. Hunc casum magnae mutationis hujus Regni caussam fore, sunt qui conjiciunt; nec temere, ut opinor. Nam ita animatae Videntur praecipuae hujus Regni provinciae & civitates. ut non facile Regem accepturae sint, qui

, cum

536쪽

cum eis in religione non consentiat. Quia hus ad motus & tumultum non defuturi sunt duces, cum ipsi provinciarum Pra sides, tum alii; quae quibuSdam tam cemta tamque exitiosa videntur, ut jam demigrando e Gallia cogitent. Rex quidem Navarraeum Omni honore complectitur. Donavit eum Ducatu Aleiagonii, & in litateris eum honestat titulo , quo proximi Regni haeredes honestari solent. Ad haec inventa est ratio, qua intercepto Ale Eonio, nihilominus miseriae Belgii contianentur. Ajunt enim testamento legasse matri Canieracum. Accedet fortassis qui

quid sibi usurpavit in Belgio, totaque iula actio. Hoc omne mater ΝaVarraeo ces.sura existimatur. Sic illi quod volet in Belgio liberum erit, sine ulla Regis Catholici de illo Rege querela. Haeret interim in lateribus Arthesii & Hannoniae acerba pestis. Cameracense praesidium longe lateque incendiis & rapina populatur. Br genses praesidium Regium acceperunt, Gandavenses Auriacense ; sed ea fuit pabuli

dere & abire coactus sit. Quare quidam suspicantur Gandavenses abjectam com- positionis cum Ρarmensi actionem repetituros, vel metu appropinquantiS recentis

537쪽

s 28 Aug. Buisequiitis militis Hispani. Xum. Junii, CD. D.

LXXXIV.

EPISTOLA XXXIX. I Eriis D. Joannis x duobus diebus f quentibus justa persoluta sunt AlenZonio ; quo in negotio nihil praecipuum annotatum , nisi Quod in oratione funebrinulla rerum in Belgio gestarum facta si1t mentio, neque ullius illarum Ρrovinciarum insignia pompae illata. Testamentum Alen-Zonii, cujusmodi circumfertur, his litteris adjumi. Ducem Espernonium venientem ad se Rex Navarrae perquam comiter αhonorifice complevis est; Quae res laetitiae fuit isti Regi. UXOr tamen Navarrari eum ad se admittere noluit. Idem Espernonius per provinciam Νarbonensem Lugdunum petere existimatur; quo loco Rex ei occursurus sit. Mareschallus Rhereius versatur in Picardia, ubi arceS atque Oppida , quae eo indigere Videntur, praesidus firmat, adVersus subitas impressiones, &in quemcumque eVentum. MultuS pedes, multus eques passim locatur ; eo amplius, ut ego interpretor, ut si Cameracum obstadione premi contingat, non longe pete

dum , sed ad manus sit subsidium. Ηoulandi, Zelandique classem instituerunt, qua

538쪽

lisou. S 29prohibeant ne quid alicunde commeatus in oram Belgii , quae suae factionis non sit, importetur. Quae res fortasse nomnihil cariorem annonam facit. XX. Junii,

CD. II. LXXXIV.

EPISTOLA XL.

Ertum est Auriacum ictu minoris stlO- peti interfectum ; percussorem C pium , & tormentis admotum nihil exto queri ex se passum esse, quo auctore tam tum facinus perpetrasset; tantum sua m nu scriptum reliquisse, eo adductum se studio liberandarum illarum provinciarum tali Tyranno. Venerunt huc Oratores ex Belgio, credo ut Regem in suas partes protraherent, sed haud commodum ab eo responsum abstulerunt. Nunc sollicia tant Reginam seniorem , a qua quoque si rejiciantur , Regis Nauartae & BOrboniorum Opem imploraturi videntur. Liulo Antwerpiensium munimentum Ρarmem sis obsidione premit, & ter tentata era Pugnatione oppugnantes magna cum caede repulsi. Rex iter Lugdunum versus ingrestus est, ea maxime, ut putant, de Caussia, ut in locum praesentis Ρraesecti Lugdunensis substituatur Espernonius Joysiii Pater. Rex Navarraeum invitat, delato ei

539쪽

s 3o Aug. Binsequii Regni vicariam. Guisti dominationem Cogitant. Aliquis videtur esse rerum timor, nec certum qualium, nisi quod hoc optime tempus declaraverit. Cameracenses Mareschallus Rhelgius in verba Reginae senioris adegisse jurejurando dicitur. XXIII Julii, cΙ . 4ῖ. LXXXIV.

EPISTOLA XLI. II in in praesens se mihi offert, quod

scriptione dignum sit, Oratores Belgicos magna Vi niti ut in suas partes Regem protrahant. Valde favet eorum cauia sar Regina senior; itaque Regem ipsum nonnihil commovisse dicuntur. Remissus ex iis unus, & cum eo simul ille qui Alei Zonio, dum ViVeret, Antwerpiae pro Or

tore Operam navavit. Hos commodum

ad illos Status a Rege responsum ferre unt, consilium, Operam, faVOrem, aurilia liberaliter promittente; nam ei Status .e contra immodica, & pene dictu incredibilia offerunt. Res est magnae eXspectationis. Sunt quidam, qui vehementer classicum canunt. Quid enim eXspecta. re Regem, aut quod Opportunius tempus habiturum bellum, quod intra pau-COS annos necessarium sit futurum 7 cureum non priesumere, cum tanta occasio, tantu

540쪽

- Epistola. 31 tanta utilitas ostendatur 7 Stulte optari. quod haberi possit. Esto, nunquam Gaulis ex animo credent Belgae, neque se eis subjicient; parum ne Videtur eOS a Vet

ris domini obedientia abstraxisse Τ Vivant aliqua ex parte liberi, ne sint plane d diti Gallis, dummodo vivant hostes inse-stissimi Hispanis. Exiguam profecto plagam Regis Catholici rebus inflixisse videri non potest, qui tot ab eo provincias abalienaverit , licet non plane sibi subdiderit Nemini vero, bono judicio praedito, obscurum, quin Hispani, cupida regnandi natio, ubi se paululum confirmarint , nequaquam in tanta potentia quieturi, sed reliquae ditionis Christianae imperium affect turi sint. Quantum autem superest praeeo quod jam adepti sunt 3 hic nullam

deinceps libertatem , nullam reliquorum Principum aut Rerumpublicarum dignitatem fore. Unius gentis Hispanicae omnium rerum erit arbitrium , quo nihil miserius, neque indignius. Mature ergo tantae rutinae Occurrendum, antequam coalescant viares. Non esse dubium, quin omnes Reges. Principes, & civitates , quibus sua salus aut dignitas cara sit, libenter arma consocient, & ad commune restinguendum imCendium concurrant. Neque haec non

aequis auribus accipi puto, sed unum mom

SEARCH

MENU NAVIGATION