Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CANONICAE

exinde mulierum conVersatio Submoveatur, ne, Si quae in nobis est curam gerere desistamus atque inimici laqueis obviare, nos exinde, quod absit, si quid adversi contigerit culpabiles existamus. 3 . . . Praesentium itaque latori Felici abbati mille quingentas libras plumbi, de quo in eadem insula rei acere dinoscitur, dare non differas, quod postmodum, cum totius quantitatis ratio noscitur, in tuis rationibus imputetur. Ita ergo, ut tu ipse provideas, si in eiusdem insulae fabrica expendi utiliter valet. io Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eiSdem monasteriis ante decem et octo annorum tempora suscipi prohibemus. Vel si qui nunc sunt, tua eos experientia auferat et in Romanam urbem tran mittat. Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia

XXXIV.

Gregorius I papa rare ociorum, episcopum Libbaetanum, sacerdotum mores observantem, laudat. Maximianum episcopum cΘracusanum , quid agendum sit, informet. Paulum quondam episcopum in monasterio poe-2Ο nitentiae causa manere iubet, quaerique una cum praetoris Gibertini vicario de criminibus Bonifatio cuidam obiectis.

GREGORIUS THEODORO EPISC O LILI IBITANO as Fraternitatis tuae grata nobis omnino Sollicitudo est, quia ea, quae de Sacerdotum Vita cognoScit, et perscrutaris. Quaedam verba cecidisse videntur, quorum sensus iuxta E ALD sic restitui potest: petivisse a Gregorio Felicem abbatem - qui monasterio Eumorphianae insulae pertinuisse videtur ut ad aedificationem ecclesiae donum conferret. 6. Plumbi, ad tectorum constructionem apti. Cis. Vita Gre-korii III in Liber pontificalis, ed. DUCHESNE, I, p. 4 I9, Π. 2OΟ.I4. Nunc Palma rota. 24. Litubaeum, urbs ad litus Occidentale Siciliae insulae sita, ubi

nunc Marsalia. B I. Sanei. Parr. Ser. VII l.

152쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

curat et investigata renuntiat. Ut ergo hanc solicitudinem quam in te laudamus possis sine diminutione persistere, studiosus esto ac vigilans. Et si quos illic a quibuslibet quod absit excessus perpetrari cognoveris, Siquidem tales sunt, qui ibi possint emendari, rationabiliter emendentur. 3Alioquin fratri nostro Maximiano episcopo Scriptis renuntiare festina, ut quid fiendum sit a vobis informatus agnoscat. Nulla igitur res ab investigatione pravorum actuum vel insinuatione te revocet. Nam quanto vigilantiam tuam modo laudamus, tanto culpabilior invenieris, si huiusmodi ioactus qualibet dissimulatione celaveris. Paulum praeterea quondam episcopum in monasterio in quo est in poenitentia

VolumUS permanere. ReS autem, quae apud eum inventae sunt, in cimiliarchio ecclesiae tuae servari modis omnibus studebis. De quibus etiam secundum rerum inventarii pa- is ginam desusceptum te facere volumus, et in scrinium ecclesiae nostrae transmittere. Sed clericis eius si tamen aliqui illic praesentes sunt, a pari aliud facere deSuSceptum te convenit, in quo tua fraternitas fateatur, quia desusceptum de

eisdem rebus in scrinio nostro emiserit, quatenuS dum ne- Iocesse fuerit competenti personae res omnes possint Sine detrimento restitui.

De Bonifatio vero quodam gravis ad nos accuSatio per-Venit, cuius Scelera Volumus utrum vera Sint, ut fraternitas tua cum loci servatore praetoriS examinet. 2s6. Nam huic Gregorius suas uvasorum aerariums; DUCANGE vices in spiritualibus gerendas con- I6. Desusceptum , receptionis ccSSerat. charta, italice ricevum.14. Omiliarchium, si locus ubi 2 S. Id est cum vicario prae-

si reponuntur κειμηλια. Sacrorum toris.

153쪽

CANONICAE

XXXV.

Gregorius I papa Castorium episcopum Ariminensem eiusque successores monasterii sanctorum Andreae et Thomae privilegia servare iubet. γ' , iuu. 6. 3 M. Η: lib. V, up. η' I, p. 348 . M. Μ: lib. II, cp. 4r. Jam. Reg. i 36a 997 .

GREGORIUS CASTORIO EPISCOPO ARIMINENSI Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae et Thomae in Ariminensi civitate constituti quas nobis lacrimabiliter preces effuderit, inditae textus petitionis informat. Proro qua re fraternitatem tuam hortamur, ut obeunte abbate m nasterii lipsius ecclesia tua in describendis providendisque, adquisitis adquirendisve eiusdem monasterii rebus nulla se occasione permiSceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque aptum discias plinae monasticae communi consenSu congregatio tota poposcerit, ordinare te Volumus. Missas autem illic publicas per episcopum fieri omni modo prohibemus, ne in Serv rum Dei recessibus popularibus occaSio praebeatur ulla conventibus et simpliciores ex hoc animas plerumque, quodao absit, in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. Hanc autem Scriptorum noStrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te episcopis ordinandis firmam statuimus inlibatamque Semari, ut et tua ecclesia, iuvante Domino, Suo tantummodo Sit iure contenta et mona-as sterium illud nulli alterius alii quam generali canonicaeve iurisdictioni deserviens remotis vexationibus ac cunctiS gra-

6. Vide ad eumdem ep. II, I S. sticae disciplinae investigandam. Haec epistola cum sequenti magni T. Vide ad eumdem ep. V, 47. est momenti, ad historiam mona-

154쪽

ΙΟ Ο EPISTOLAE S. GREGORII

vaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiat. Data die vi mensis Iunii indictione XIII.

XXXVI.

Gregorius I papa Marinia rum, episcopum Ravennatem, de privilegiis smonasterii sanctorum Iohannis et Stephani Classitani certiorem facit eaque servari iubet. 198, apr.

GREGORIUS MARINIANO EPISCOPO RAVENNAE ti, Quam Sit neceSSarium monaSteriorum quieti prospicere

et de eorum perpetua Securitate tractare, anteactum VOS OLficium quod in regimine monasterii exhibuistis informat. Et ideo quia monasterium beatorum Iohannis et Stephani, quod in Classitana civitate est constitutum, cui communiS Is filius Claudius abbas praeesse dinoscitur, multa decessoribus vestris praeiudicia atque gravamina pertuliSSe cognoVimuS, Oportet, ut fraternitatis veStrae provisio eorum de futuro quietem salubri ordinatione diSponat, quatenuS conVerSanteSillic in Dei servitio ipsius quoque gratia Suffragante mente zolibera perseverent. Sed ne ex ea quae magiS emendanda

Io. De Mariniano V. not. 9, p. 32-I3. De huius et superioris epistolae momento ad historiam monasticae disciplinae conficiendam diximus. At probabilius hic s. Gregorius nova privilegia non statuit

Sed tantum abusivas consuetudineS corrigit.

IS. Classis Ravennae portus, ab Augusto classe ditato, qui dum ByZantinorum dominatio in Italia viguit, maxime floruit. i 6. Claudius abbas nimia familiaritate cum Gregorio usus cis.

155쪽

CANONICAE IOI

est consuetudine quisquam illic quolibet tempore quicquam

molestiae praesumat inferre, necesse est, ut haec quae ins rius enumeranda curavimus ita fraternitatis vestrae studio debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inserendaeue inquietudinis occasio repperiri. Nullus igitur ultra audeat de reditibus, rebus vel cartis praedicti monasterii vel de loco aliquo quod ad eum pertinet, quocumque modo qualibet exquisitione minuere nec immissiones vel dolos aliquos facere. Sed si qua sorteio causa inter Ravennatem eccleSiam et praefatum monaSterium evenerit et pacifice non potuerit ordinari, apud electosa partibus timentes Deum sine voluntaria dilatione mediis sacrosanctis evangeliis finiatur. Defuncto vero abbate, non extraneus nisi de eadem conversatione, quem Sibi proprials Voluntate congregatio elegerit, et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur. Quod si aptam inter se personam invenire nequiVerint, sollerter de aliis monasteriis sibi similiter eligant ordinandum.

ao Neque viventi abbati quaecumque persona qualibet occasione in Suo monasterio praeponatur, nisi forte extantibus, quod absit, criminibus quae Sacri canoneS punire monStra tur. Pariter autem custodiendum est, ut invito eiusdem monasterii abbate ad ordinanda alia monasteria aut ad oras dines sacros vel clericatus ossicium tolli exinde monachi

u omnino iudices, romani iuris di-α Sceptatores, non aliter litium pri-u mordium accipere, nisi prius antes sedem iudicialem sacrosanctae si deponantur Scripturae, et huc si permaneant non solum in prinu cipio litis, sed etiam in omnibus si cognitionibus usque ad ipsum

si terminum et definitivae senten-u tiae recitationemn C. LIII, I, 14. I 6. In Abbatis ordinatione illa α Semper consideretur ratio, ut hic si constituatur, quem sibi omnisu concorS Congregatio, secundum utimorem Dei, Sive etiam pars si quamvis parva Congregationis, si saniori consilio elegerit η; Reg. s. Ben., c. LXIV. Cist. Nov. Iust. ,

156쪽

non debeant. Sed si abundantes fuerint, qui ad celebrandas

Deo laudes vel utilitates monasteriorum complendas sufficiant, abbas cum devotione de his qui superfuerint offerat, quos dignos coram Deo potuerit. Quod si sufficienter habenS dare noluerit, tunc Ravennae episcopus ad ordinanda salia monasteria de his qui supersunt tollat: ad ecclesiasticum tamen officium nullus exinde producatur, nisi quem abbas loci ammonitus propria voluntate optulerit. Quisquis autem ex praedicto monasterio ad ecclesiasticum ordinem pervenerit, ulterius illic nec potestatem aliquam nec licentiam io

habeat habitandi.

Observandum quoque eSt, ut deScriptio rerum aut cartarum eiusdem monasterii ab ecclesiasticis fieri non debeat, si quando res exigit, sed abbas loci cum abbatibus aliis rerum inventarium faciat. Is QuotienS autem pro utilitate monasterii sui ad pontificem Romanum abbas venire vel transmittere sorte Voluerit, ei modis omnibus liceat.

Praeterea cum episcoporum adventus desideranter a m

nasteriis debeat expectari, quia tamen hospitandi occasione 2o praedictum monasterium temporibus decessoris vestri nobis fuiSSe nuntiatum est praegraVatum, oportet, ut hoc SanctitaSVeStra decenter debeat temperare, ut visitandi exhortandique gratia ad monasterium quotiens placuerit, ab eiusdem civitatis antistite accedatur, sed sic caritatis officium illic epi- asscopus impleat, ut gravamen aliquod monasterium non currat. Vestram vero fraternitatem praedictus abbas non solum non metuit ad monasterium frequenter accedere, Sed etiam desiderabiliter concupiscit Sciens, quod per VOS Substantia monasterii omnino graVari non poSSit. 3o

157쪽

CANONICAE

XXXVII.

Gregorius I papa a Mauricio imperatore petit, ut in lege: α Ne quis vii ecclesiasticum scium veniat implicatus publicis administratio inbus M, emendet illas accessiones e re in eidem in monasterio converti non liceato,s atque: u in nulli, qui manu signatus est, conversi liceat M. Se, ut iussus fuerit, hanc legem per diversas terrarum partes transmisisse nuntiat.19L aue.

GREGORIUS MAURICIO AUGUSTOio Omnipotenti Deo reus est, qui serenissimis dominis in omne, quod agit et loquitur puruS non est. Ego autem indignus pietatis vestrae famuluS in hac suggeStione mea neque ut epi ScopuS neque ut SerVus iure reipublicae, sed iure priVato loquor, quia, Serenissime domine, et illo iam tem-1; pore dominus meus fuisti, quando adhuc dominus omnium

Longino viro clarissimo Stratore Veniente, dominorum legem suscepi, ad quam fatigatus tunc egritudine corporis respondere nil valui. In qua dominorum pietas Sanxit, ut 9. De Mauricio 382-6oain V.

PROL. Haec epistola missa est ad Theodorum medicum ut eam Mauricio opportuno tempore traderet: si Nolo eam sc. nostram epist.) au responsali meo publice dari, quiau vos qui ei familiarius servitis lo- qui ei apertius et liberius poteu stis η; ep. III, 64 ad Theodorum. Et revera agitur hic de re summa habilitate tractanda. I 6. M. cum Gregorius esset Constantinopolitanus apocrisiarius an. J78-S82 nec dum Mauricius Summa rerum esset potitus. I7. Stratores ossiciales erant aulae Byzantinae quorum munus fuit equos imperatoris curare. Cis. Od. Iust., XII, 2S; CONST. ΡORPH. De caeremoniis aulae byan ae,

158쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

quisquis publicis administrationibus fuerit implicatus, ei ad

ecclesiasticum officium venire non liceat. Quod valde laudavi, evidentissime sciens, quia qui saecularem habitum deserens ad ecclesiastica officia venire festinat, mutare vult Saeculum non relinquere. Quod vero in eadem lege dici- stur, ut ei in monaSterio converti non liceat, omnino inseratu S Sum, dum et rationes eiuS poSSunt per monaSterium fieri, et agi potest, ut ab eo loco in quo suscipitur eius quoque debita suscipiantur. Nam etsi quisquam devota mente converti voluisset, priuS res male ablatas redderet, IO et de sua anima tanto veri u S, quanto eXpeditior, cogitaret. In qua lege subiunctum est, ut nulli qui in manu signatuSeSt, converti liceat. Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi. Quia per eam caelorum Via multis clauditur, et quod nunc usque licuit, ne liceat is prohibetur. Multi enim sunt, qui poSSunt religioSam Vitam etiam cum saeculari habitu ducere. Et plerique Sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus poSSint. Ego vero haec dominis meis loquens, quid sum

nisi pulvis et vermis Θ Sed tamen quia contra auctorem 2O omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, d mini S tacere non posSum. Ad hoc enim poteStaS Super omnes homines pietati dominorum meorum coelitus dataeSt, ut qui bona appetunt adiuventur, ut coelorum via largi VS pateat, ut terreStre regnum coeleSti regno famuletur. asEt ecce aperta voce dicitur, ut ei, qui semel in terrena mi-2. Nusquam alibi de hac lege mentio sit. Gregorius eam tribuit Iuliano imp. cfr. ep. Ill, 64), at

nobiS non constat. Cfr. ZACHARIAE V. LINGUEN THAL,

6. Nam lex ut ex ep. III, 64; VIII, Io, patet) milites et publicos

ossiciales arcebat non solum ossiciis ecclesiasticis sed etiam vita

mona Stica.

I 2. Sc. miles est; nam milites in manu signari solebant quo sa-cilius agnoscerentur, praeSertim

159쪽

CANONICAE

tate corporis repulsus, Christo militare non liceat. Ad haec ecce per me Servum ultimum Suum et Vestrum respondit Christus, dicens Ego te de notario cos si mitem excubitorum, de comite Scubitorum caeSarem, dcu caeSare imperatorem, nec Solum hoc, sed etiam patrem ima peratorum seci. Sacerdotes meos tuae manui commisi, etsi tu a meo Servitio milites tuos subtrahis n. Responde rogo

piissime domine servo tuo, quid venienti et haec dicenti Io responsurus es in iudicio Domino tuo λSed fortasse creditur, quia nullus eorum puro animo convertatur. Ego indignus famulus vester scio, quanti diebus meis in monasterio milites conversi miracula secerunt, Signa et virtutes operati sunt. Sed per hanc legem iam ne quisis quam talium converti Valeat prohibetur. Requirat rogo dominus meus, quis prior imperator talem legem dederit, et subtilius aestimet, si debuit dari. Et considerandum valde est, quia eo iam tempore prohibentur quique relinquere Saeculum, quo adpropinquavit finis ipse sa

Io culorum. Ecce enim mora non erit, et ardente coelo, ardente terra, coruScantibu S elementis, cum angeliS et archangelis, cum thronis et dominationibus, cum principatibus et potestatibus tremendus iudex apparebit. Si omnia peccata dimiserit, et solum hanc legem contra Se dixerit prola-as tam, quae rogo erit excuSatio Θ Unde per eundem tremendum iudicem deprecor, ne illae tantae lacrimae, tantae orationes, tanta ieiunia, tantaeque elemosynae domini mei, ex qualibet occasione apud omnipotentis Dei oculos suscen-

. Comes excubitorum κομης ἀκουλαὰρ ov) dux erat cohortis praetoriae quae ad Ρalatium excubabat. Cis. CONSΤ. PORPH. De Thematibus, I, Ia, BOnn, p. 33 PROCOP. De bello Varia II, Ia, Bonn, p. 46O.14. Cis. lib. Dialogorum, paSSim. 23. Familiaris haec opinio Gregorio fuit de imminenti mundi interitu. Cfr. mm . in eP., XV,

160쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

tur, Sed aut interpretando pietas vestra, aut inmutando vigorem eiusdem legis inflectat. Quia tunc magis dominorum eXercitus contra hostes crescit, quando Dei exercitus ad orationem creVerit. Ego quidem iussioni subiectus eandem legem per divem Sas terrarum partes feci transmitti, et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet ecce per Suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exolvi, qui et imperatori oboedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui. Io

XXXVIII.

Gregorius I papa Eusebio Thessalonicensi, Urbicio χrrachiensi, Constantio Mediolanensi, Amireae Nicopolitano, Iohanni Corinthio, Iohanni Primae Iustiuis uae, Iohanni Cretensi, IohanniJ Scodritano, Iohanni Larissensi, Maririiuno Ravennati, Ianuario Caralitano et omnibus Siciliae 1 sepiscopis interpretatur hanc imperatoris legem: σω hi qui militiae vel rationibus sunt publicis oblieati, mi ecclesiasticum habitum veniant MI in

monasteriis convertantur M. Per triennium probentur, priusquam monachicum habitum suscipiant. I97, n . 2o

GREGORIUS EUSERIO THESSALONICENSI, URBICIO DIRACITANO, CONSTANTIO MEDIOLANENSI, ANDREAE NIC

6. Cfr. ep. VIII, Io.aa. Ad Eusebium Thess. V. ep.

cturn Dir. v. ep. IX, I 6. Dyrrachium, nunc DuraGo, urbS celebris in provincia Albaniae. 23. Constantius ecclesiae Mediolanensis diaconus, pOSt mortem Laurentii, an . S92, episcopUS creatus, damnationis trium capitulorum

subscriptor, ideoque a quibusdam episcopis, praesertim a Brixiano et, ipsis insinuantibus, etiam a Theodolinda catholica Langobardorum regina in communionem non receptus, ad quam Gregorius ut Constantio faveret scripsit ep IV, 4, )Vide ad eumdem ep. IV, I, 2,

SEARCH

MENU NAVIGATION