Sancti Gregorii Magni Epistolae selectae

발행: 1907년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

POLITICAE

223 Et sunt multa quae de iudicio illius homines ignorant, quia fortasse quae vos laudatis ille reprehendit et quae vos reprehenditis ille laudabit. Inter ergo omnia incerta ad solas lacrimas redeo petens, ut isdem omnipotens Deus piissi- mum dominum nostrum et sua hic manu regat et in illo terribili iudicio liberum ab omnibus delictis inveniat et me

ita placere. Si necesse est, hominibus laciat, ut aeternam eius gratiam non offendam.

LXXVII.

io Greeorius I papa apud Consi intinam Aurustam queritur Sardiniam, Corsicam, Siciliam insulas per tu lices violentissimis exactionibus compilari. In Sardinia iudices ab iis, qui idolis immolant, praemia exigere: ex Corsica possessores propter nimiam exactionem ad Langobardos fugere cori; in Sicilia Stephanum n marinarum chartularium M sine dictione catis ΙS saranu per possessiones ac domos situlos ponere. Imperatorem ut aul D-vauda mala hortetur, rogat, etiamsi dicat in Italiae expensas exoctiones ex illis insulis transmitti.19s, tau. I.

ao GREGORIUS CONSTANTINAE AUGUSTAE Cum serenissimam dominam sciam de caelesti patria atque animae Suae vita cogitare, culpam me committere Vehementer exi Stimo, si ea, quae pro timore omnipotentis Domini sunt Suggerenda, Siluero. aue Dum in Sardinia insula multos esse gentiles cogi Vi S-sem eosque adhuc pravae gentilitati S more idolorum sacri ficiis deservire et eiusdem insulae sacerdotes ad praedicandum redemptorem nOStrum torpenteS exi Stere, unum illic

ex Italiae episcopis misi, qui multos gentilium ad fidem

ao. Constantina, Maurici imp. 29. Id est Felicem episcopum uxor piissima, ad quam Gregorius . cum Cyriaco abbate. Cfr.ep. IV, plures epistolas misit. 23 et P. I, not. 9, p. III.

282쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

Domino cooperante perduxit. Sed rem mihi sacrilegam nuntiavit: quia hi qui in ea idolis immolant iudici praemium persolvunt, ut hoc eis sacere liceat. Quorum dum quidam baptizati essent et iam immolare idolis deserui sent, adhuc ab eodem insulae iudice etiam post baptismum sillud praemium exigitur, quod dare prius pro idolorum immolatione conSueverant. Quem cum praedictus episcopus increparet, tantum Se Sustragium promisisse respondit, ut nisi de causis etiam talibus impleri non possit. Corsica vero insula tanta nimietate exigentium et graVamine pre- iomitur exactionum, ut ipsi qui in illa sunt eadem quae exiguntur complere vix filios suos vendendo sufficiant. Unde fit, ut derelicta pia republica possessores eiusdem insulae ad nefandissimam Langobardorum gentem cogantur effu

gere. Quid enim gravius, quid crudelius a barbaris pati i;

pOSSunt, quam ut conStricti atque compressi suos vendine filios compellantur Θ In Sicilia autem insula Stephanias quidam marinarum cartularius tanta praeiudicia tantasque oppressiones operari dicitur invadendo loca singulorum atque sine dictione cauSarum per possessiones ac domos titulos aci8. Si raria, g Pecuniae quaere suffragii titulo ab imperatoribus

accipiebantur, cum honores de-u serebant, quae δεσποτικα vocan

situr in formula iurisiurandi Nov. u lusi. VII l, cuius titulus est: linii iudices sine si rario favis; DU

Ia. De lamentabili hac venditione agit Cod. Theod. t II, 3, De patribus qui flios distrahunt; et Od. Iust. IV, 43 ubi ne iurenui

barbaris Peuduntur imperatur. I 8. si Chartularii dicuntur quio chartas tractant, qui chartis in-u Serviunt Μ ; DU CANGE ; forsan titulus hic cartularii marinarum respondet χαρ-υλαρι- tebuta susu Imperii Byzantini. ao. Titulus et λος) tabella nomine vel insigne possessoris alicuius signata, quae dominium illius signabat, et persaepe graVes contra pauperum eius visentias tuebatur. Cis. Cod. Iust. II. IS; TESTAUD, Des ranoris des puls- sanis et des pereis propri tres etc., B deaux, I 898, ID IM; et Ν TURCHI, Ueconomia agricola de r mpero M aiaino in Ris. sis iso critica d. sc. ι I., anno II, p. I .

283쪽

POLITICAE

perVenerunt, dicere, magno Volumine haec explere non poSSim. Quae omnia serenissima domina sollerter aspiciat et op- preSSOrum gemituS compescat. Haec enim ego ad piissi-naaS aureS VeStraS pervenisSe non SuSpicor. Nam si pervenire potuiSSent, nuncusque minime permanSiSSent. Quae

piissimo domino apto sunt tempore Suggerenda, ut ab anima, ab imperio atque a filiis suis tale hoc tantumque peccati io ponduS amoveat. Qui scio, quoniam dicturus est, quia nobis in Italiae expensis transmittitur, quicquid de praedictis insulis adgregatur. Sed ego Suggero, ut, etSi minu Sexpensae in Italia tribuantur, a suo tamen imperio oppreS-sorum lacrimas compescat. Nam et idcirco fortasse tantae ii expensae in hac terra minus ad utilitatem proficiunt, quia cum peccati aliqua admixtione colliguntur. Praecipiant ergo serenissimi domni nihil cum peccato colligi. Et scio, quia, etsi parum reipublicae utilitatibus tribuitur, ex eo ipso respublica multum adiuvatur. Quam etsi fortasse contingatao expensis minoribus minus adiuvari, melius est temporaliter noS non ViVere, quam VoS ad aeternam vitam obStaculum

aliquod invenire. Quae enim menteS, qualia ViScera parentum eSSe poSSunt, perpendite, quando filios suos distrahunt, ne torqueantur. ualiter autem miserendum sit filiis alio-a, rum, hoc bene sciunt qui habent proprios. Unde mihi haec breviter suggessisse Sussiciat, ne si ea quae in his partibus aguntur pietaS Vestra non cognosceret, me apud districtum iudicem silentii mei culpa multaret. Data die kalendarum Iuniarum indictione XIII.

284쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

LXXVIII.

Gregorius I papa Agilulso, regi Langobardorum, de pace composita gratias agit. Duces u et maxime in his partibus constitutos M, ut pacem

GREGORIUS AGILULFO REGI LANGOBARDORUM Gratias excellentiae vestrae reserimus, quia petitionem nostram audientes pacem, quae utriSque eSSet partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus ordinastis. io Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudavimus, quia pacem diligendo Deum vos, qui auctor ipSiuS eSt, amare monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid aliud agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum SanguiS, quorum Is labor utrisque proficit, funderetur λ Sed ut prodesse nobis

eandem pacem, quemadmodum a Vobis facta eSt, Sentiamus, paterna caritate SalutanteS petimus, ut, quotiens occasiose dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis vestris praecipiatis epistolis, ut hanc ao pacem, Sicut promissum eSt, pure cuStodiant, et occaSiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo naScatur, quatenus Voluntati Vestrae amplius agere gratias ValeamuS. LatoreS Vero praeSentium, Sicut revera homineS vestros, in eo quod decuit affectu suscepi- asinus, quia iustum fuit, ut viros sapientes, et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt, cum caritate et suScipere et dimittere deberemUS.

7. Agilulsus, Langobardorum rex ab an. 39 I ad an. 6IS, Theo- dolindae reginae Vir.

285쪽

POLITICAE

LXXIX.

Gregorius I papa Theodelindae reginae Langobardorum, cuius studium in facienda pace per Probum abbatem cognoverit, gratias agit; hor

GREGORlUS THEODELINDAE REGINAE LANGOBARDORUM Quia excellentia vestra ad faciendum se pacem Studiolo Sitis et benigne, Sicut solet, impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. Nec enim aliter de christianitate vestra fuerat confidendum, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram modis omnibus monStrareti S. Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor VeStrumis sua pietate regit, ut, sicut fidem rectam tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedat. Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus

fuerat parvam te credas adquisisse mercedem. Ex qua re voluntati vestrae gratias reserentes Dei nostri misericordiameto deprecamur, ut bonorum vobis vicem in corpore et anima hic et in laturo compenSet. Salutantes praeterea paterna dilectione hortamur, ut apud excellentissimum coniugem vestrum illa agatiS, quatenuSchristianae republicae societatem non rennuat. Nam Sicutas et VOS Scire credimus, multis modis est utile, si se ad eius amicitias conserre voluerit. VoS ergo more VeStro, quae ad gratiam partium pertinent, semper studete atque, Ubi causa mercedis se dederit, laborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis.

8. Theodolinda Garibaldi Ba- PAUL. DIAC. Hist. Lang. III, 3O, variorum regis filia, primum Au- 3s in M. G. H. Scr. Long.), pp. Ι iliarit postea Agilulfi uxor. Cfr. et II 3.

286쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

Greeorius I papa Phocae Augusto, quem pacem diligere et iustulum sequi cou sidit, susceptum imperium gratulatur.

GREGORIUS PHOCAE AUGUSTO si Gloria in excelsis Deos, qui iuxta quod scriptum eStu mutat tempora et tranSseri regnas et qui hoc cunctis innotuit quod per Prophetam suum loqui dignatus est dicens u Quia dominatur cxcelsus in regno hominum et cui Vo- IOH luerit ipse dat illud s. In omnipotentis quippe Dei incomprehensibili dispensatione alterna vitae mortalis moderamina, et aliquando, cum multorum peccata serienda Sunt, unus erigitur, per cuius duritiam tribulationis iugo subiectorum colla deprimantur, quod in nostra diutius amictione proba- is

vimus. Aliquando Vero cum misericors Deu S maerentia multorum corda sua decernit con Solatione re vere, unum ad regiminis culmen provehit et per eius misericordiae viscera in cunctorum mentibus exultationi S Suae gratiam infundit. De qua exultationis abundantia roborari nos citius rocredimus, qui benignitatem vestrae pietatis ad imperiale fastigium perVenis Se gaudemus. si Lactentur caeli et exultetu terra is et de benignis vestris actibus universae reipublicae populus nunc usque vehementer amictus hilarescat. Cona

6. De Phoca Mauricii et silio- rem missam. At GRISAR, S. Grerum eius interscctore atque im- x0rio Murno, p. I9S demonstrare perii Hygantini usurpatore ab an. nititur Gregorium miseram Mau-6or ad ara. 6 Io. clis. quae exara- ricii finem nostrae ep. tempore vimus in P. I, Prol. , p. XIX. A non cognoviSSe. quibusdam rerum scriptoribus Gre- 8. DAN. II, 2. gorius vituperatus est Ob hanc epi- II. DAN. IV, I 4. Stolam gratulatoriam ad uSurpato- 2 . Psal. XCI, II.

287쪽

POLITICAE

229primantur iugo vestrae dominationis Superbae mentes hostium. Revelentur vestra misericordia contriti ac depressi animi subiectorum. Virtus caelestis gratiae inimicis vos terribiles faciat, pietas subditis benignos. Quiescat selicissimis temporibus vestris universa republica prolata sub causarum imagine praeda pacis. Cessent testamentorum insidiae, donationum gratiae violenter exactae. Redeat cunctis in rebus propriis secura poSsessio, ut sine timore habere Se gaudeant, quae non sunt ab eis fraudibus adquisita. Reio formetur iam singulis sub iugo pii imperii libertas sua. Hoc namque inter reges gentium et reipublicae imperatores distat, quod reges gentium domini SerVorum Sunt, imperatores vero reipublicae domini liberorum. Sed melius haec orando quam Suggerendo dicimus. Omnipotens Deus in

is cuncta cogitatione et opere cor VeStrae pietatiS Suae gratiae manu teneat et, quaeque iuS:e, quaeque clementer agenda sunt, inhabitator vestri pectoris sanctus Spiritus benigne di- Sponat, ut ex temporali regno Vestra clementia post multorum annorum curricula ad caeleStia regna pertingat.

ao LXXXI.

Gre orius I papa Theodelinitae reginae de stio Adulouualdo nato et catholice bapti ato gratulatur. Secundo abbati se stibtilius responsurtim promittit, ubi morbus suus remiserit, atque acla ynodi tempore Iustiniani habitae transmittit. Adulouualdo regi eiusque sorori phlacteria mittit. as Petit, ut regi mrilulso de facta pace eratias agat. 603, de .

GREGORIUS THEODEI INDAE REGlNAE Scripta quae ad nos dudum a Genuensibus partibus trans-3o misistis gaudii vestri nos secere participem, propter quod

288쪽

EPISTOLAE S. GREGORII

omnipotentis Dei gratia et filium vobis donatum et, quod valde est excellentiae vestrae laudabile, catholicae eum fidei

cognovimus sociatum. Nec enim de christianitate vestra aliud credendum fuerat, nisi id studere vos, ut quem divino munere suscepistis, catholicae rectitudinis auxilio muniretis, sui et redemptor noster familiarem te suam famulam cognosceret et Longobardorum genti novum regem in timore suo feliciter enutriret. Unde oramus omnipotentem Deum, ut et vos in mandatorum suorum via custodiat et eundem excellentissimum filium nostrum Adulouualdum in suo faciat io amore proficere, quatenus, sicut hic inter homines iam magnuS eSt, sic quoque et bonis actibus ante Dei nostri oculossit glorioSUS. illud autem, quod excellentia vestra scripsit, ut dilectissimo filio nostro Secundo abbati ad ea quae Scripsit reSpon- Isdere suptilius deberemus, quis vel illius petitionem vel vestra desideria, quae multiS esse profutura cognoscit, Si aegritudo non obSiSteret, duceret postponenda Θ Sed tanta nos podagrae infirmitas tenuit, ut non solum non dictare, sed etiam nec ad loquendum posSimuS adSurgere, Sicut et praeSentium Ioportitores legati Vestri cognoverunt, qui nos et Venientes infirmos invenerunt et discedenteS in Sumno vitae periculo atque discrimine reliquerunt. Sed si omnipotente Deo di- Sponente conValuero, ad cuncta quae mihi scripsit suptiliter respondebo. Eam tamen Synodum quae piae memoriae asIustiniani tempore facta est per latores praeSentium tranS- misi, ut praedictus dilectissimus filius meus ipsam relegens agnoScat, quia falSa Sunt Omnia quae contra apostolicam Sedem vel catholicam Ecclesiam audierat. Absit enim nos

Io. Adulovaldus ex Agilulso et u de Tridentos qui historiam Lan- Theodoti rada natus in s Modiciae gobardorum conscripsit cis. PAUL. si MonZa) palatio B an. 6O2 ut DiΑC. op. cit. IV, 42 qui et alibi

locet PAUL. DIAC., Op. cit., p. I 2S. Saepe eum memorat.

IS. De Secundo si servo Christi

289쪽

POLITICAE

23Ι cuiuslibet heretici sensum recipere Vel a tomo Sanctae memoriae Leonis predecessoris nostri in aliquo deviare; sed quaecumque a Sanctis quattuor synodis sunt definita, recipimus et, quaecumque reprobata Sunt, condemnamVS.s Excellentissimo autem filio nostro Adulouualdo regi transmittere filacta curavimus, id est crucem cum ligno sanctae crucis Domini et lectionem sancti Evangelii, theca Persica inclausum. Filiae quoque meae Sorori eius tres anulos transmisi, duo cum iacinthis et unum cum albula; io quae eis peto per Vos dari, ut apud eos noStra caritaS ex vestra excellentia condiatur. Paterna praeterea caritate solventes salutationis ossicium petimus, ut excellentissimo filio nostro regi coniugi vestro pro nobis de facta pace gratias reseratis atque eiuS animum, is sicut consuistis ad pacem et de suturo per omnia provocetis, quatenus mercedem populi innocentis, qui in scandalo perire potest, ante conspectum Dei inter multa bona quae agitis invenire possitis.

I. A celeberrima scit. illa ep. 28 ad Flavianum scripta et a Chalcedonensi synodo unanimi voce probata. 6. Filiacta et theca minor Sa- crarum reliquiarum quae ad col- tum filacteriis seu vittiS appenSa... ν portabatur n; DU CANGE. Apud Graecos 7. Christianos primaevos ad collum Evangelium religionis causa gestare solitos colligitur ex ISID. Pel. ep. ISO; CLEM. ALEX. Protr. sub finem; CHRYS. Hom. I9 ad pop. Ant. 8. Notat FRISI, Mem. stor. di Monya, I, 32, hanc thecam Persicam adhuc sub fine saec. XVIII Modiciae assematam eSSe. Duas sorores habuit Adulovaldus ex iisdem parentibus prognatas : Gundibergam de qua cis. PAUL. DisC. Op. cit. IV, 47, p. I 36; et aliam quae a Smaragdo exarcha capta et restituta an. 6Ο3, Parmae paulo post obiit. Cis. PAUL. DIAC. op. cit. IV, 28, p. I 26. Utri donum Ρapae missum fuerit igno

ratur.

sumunt ex EPIPH. De duodecim gemmis, Ia, ubi re puritatem eiusu albedinis o laudatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION