장음표시 사용
371쪽
I 3Ieremias autem mittitur, et tamen, ne mitti debeat, humiliter reluctatur, dicens: si Α, a, a, Domine DeuS, ecce neSciosi loqui, quia puer ego sum n. En ab utri ue exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso sonte dilectionis 3 emanaVit. Duo quippe sunt praecepta caritatis, Dei videlicet amor et proximi. Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias ossicium praedicationis appetit: per contemplativam vero Ieremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat, conio tradicit. Quod ergo laudabiliter alter appetiit, hoc laudabiliter alter expavit. Iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is, qui recusavit, plene non restitit; et is, qui mitti voluit,
is ante per altariS calculum Se purgatum Vidit, ne aut non purgatus adire quiSque Sacra miniSteria audeat, aut quem superna gratia elegit, Sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia igitur valde dissicile est, purgatum Se quemlibet posse cognoscere, praedicationis ossicium tutius decli-ao natur: nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc Superna VoluntaS agnoscitur. Quod Moyses utrumque miro opere expleVit, qui praeeSSe tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus enim fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidationeas SuSciperet: et rurSum SuperbuS existeret, Si auctoris imperio obedire recusaret. Utrobique ergo humilis, utrobique su tectus et praeesse populis SemetipSum metiendo noluit, et tamen de imperantis viribus praesumendo consensit. Hinc
ergo, hinc quique praecipites colligant, cum quanta culpa 3o ex appetitu proprio ceteri S praeferri non metuunt, si sancti viri plebium ducatum suscipere Deo etiam iubente timuerunt. Moyses Suadente Domino trepidat, et infirmus
372쪽
quisque, ut honoris onus percipiat, anhelat; et qui ad casum valde urgetur ex propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus Submittit alienis, quae egit, ferre non Valet, et auget, quod portet.
CAP. VIII. DE HIS, QUI PRAEESSE CONCUPISCUNT ET AD SUSUM SUAE LIBIDINIS INSTRUMENTUM APOSTOLICI SERMONIS ARRIPIUNT. Plerumque Vero qui praeeSSe concupi Scunt,
ad usum suae libidinis instrumentum apostolici sermonis arripiunt, quo ait: si Si quis episcopatum desiderat, bo- si num opus desiderath; qui tamen laudans desiderium, in iopavorem Vertit protinus quod laudavit, cum repente Su iungit: si Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse n.
Cumque Virtutum neceSSaria subsequenter enumerat, quaesit irreprehensibilitas ipsa, manifestat. Et favet ergo eX desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo is quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis: ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior veStra reprehensibilitas appareat, quando et a cunctis conspici in honoris arce festinat. Magnus enim regendi arti sex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irre- ao prehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Quamvis notandum, quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per ashunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora per- Venire. Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis eXpressione definitur, cum dicitur: si Si quis epi- copatum desiderat, bonum opus desiderat s. Ipse ergo sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non per 3o hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit.
373쪽
ISSacrum quippe ossicium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans in occulta meditatione cogitationis ceterorum subiectione paScitur, laude propria laetatur, ad honorem cor eleVat, rerum ases fluentium abundantia exsultat. Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie, quo mundi destrui lucra debuerunt. Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod soris appetit, intus immutat.
CAP. IX. QUOD MENS PRAEESSE VOLENTIUM PLERUM UEIO SIBI FICTA BONORUM OPERUM PROMISSIONE BLANDITUR. Sed
plerumque hi qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt: et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturoS tamen Se magna pertractant; fitque, ut aliud in imis intentio supprimat, aliudi, tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam Saepe sibi de se mens ipsa mentitur et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari appetens fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum perVenerit. TendenS enim,ao ne non perVeniat, trepidat: Sed repente perveniens iure sibi hoc debitum, ad quod pervenerit, putat. Cumque percepti principatus ossicio perfrui seculariter coeperit, libenter obli viscitur quidquid religiose cogitavit. Unde neceSSe eSt, ut, cum cogitatio extra uSum ducitur, protinus mentisas oculus ad opera tranSacta reVocetur: ac pei Set quiSque, quid subiectus egerit, et repente cognoScit, Si praelatus bona agere quae proposuerit, possit, quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus noli desiit superbire. Nescit laudem, cum suppetit, fugere, qui 3o ad hanc didicit, cum deesset, anhelare. Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum SuStentationem tenditur, is, cui sussicere propria nec Soli potuerunt. EX anteacta ergo vita Se quisque inVeniat, ne in appetitu se cul-
374쪽
S. GREGORII PAPAE Jar. Iminis imago cogitationis illudat. Quamvis plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur: quia quieto mari recte
navem et imperitus dirigit, turbato autem tempestatis fluctibus etiam peritus Se nauta confundit. Quid namque est spotestas culminis, nisi tempestas mentis Θ In qua semper cogitationum procellis navis cordis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos exceSSuS oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. Inter haec itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus iopollens coactus ad regimen veniat, VirtutibuS VacuuS nec coactus accedat Θ Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans de eius occultatione iudicetur. Pecuniam quippe in sudario ligare est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra iste is cum regimen appetit, attendat, ne per exemplum pravi Operis pharisaeoru in more ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat, qui iuxta Magistri vocem nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Cui considerandum quoqueeSt, quia, cum cauSam populi electus praesul suscipit, quasi road aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in eius corpore passiones ViVunt, qua praeSumptione percuSSum mederi properat, qui in facie vulnus portat ΘCAP. X. QUALIS QUIS UE AD REGIMEN VENIRE DEBEAT.
Ille igitur, ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi aspertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens iam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola interna desiderat. Cuius intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpuS, nec Valde per contumaciam repugnat spiritus. Qui ad aliena 3o cupienda non ducitur, sed propria largitur. Qui per pie-
375쪽
ITtatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, Sed nunquam plus quam deceat ignoscens ab arce rectitudinis inclinatur. Qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat. Qui ex affectu cordis alienae infirmitatis compatitur, sicque in bonis proximi Sicut in suis provectibus laetatur. Qui ita se imitabilem ceteris in cunctis, quae agit, insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de tranSactis erubescat. Qui Sic Studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare. Qui Io Orationis usu et experimento iam didicit quod obtinere a Domino quae poposcerit possit, cui per effectuS vocem iam quasi specialiter dicitur: si Adhuc loquente te dicam: si Ecce adsum n. Si enim fortasse quiS Veniat, ut pro se ad intercedendum noS apud potentem quempiam Virum, quiis sibi iratus, nobis vero est incognituS, ducat, protinuS respondemus : Ad intercedendum Venire non poSSumVS, quia familiaritatis eius notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem de quo minime praesumit, fieri intercessor erubescit, qua mente apud Deum intercessionis locum proeto populo arripit, qui familiarem se eius gratiae eSSe per vitae meritum nescit λ Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui utrum sibi sit placatus ignorat Θ Qua in re adhuc aliud est sollicitius formidandum, ne, qui placare posse iram creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. a s Cuncti enim liquido novimus quia, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora proVocatur. Qui ergo adhuc deSideriis terrenis adstringitur, caveat, ne districti iram iudicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae.
3o CAP. XI. QUALIS QUIS E AD REGIMEN VENIRE NON DEBEAT. Solerter ergo Se quisque metiatur, ne locum regi-I3. IS. LVIII, 9
376쪽
minis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat: ne is, quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum. Hinc etenim superna Voce ad Moysen dicitur: u Loquere ad Aaron: Homo de semineu tuo per familias, qui habuerit maculam, non offeret pa- su nes Domino Deo suo, nec accedet ad ministerium eius n.
Ubi et repente subiungitur: si Si caecus fuerit, si claudus, si si vel parvo, vel grandi et torto naso, si fracto pede, si si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, usi iugem scabiem, si impetiginem in corpore, Vel pon- io
sideroSuSη. Caecus quippe eSt, qui Supernae contemplationis lumen ignorat: qui praesentis vitae tenebriS preSSUS, dum Venturam lucem nequaquam diligendo conspicit, quo greSSUS Operi S porrigat, neScit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur: si Pedes sanctorum suorum servabit, et impii is si in tenebris conticescent s. Claudus Vero eSt, qui quidem, quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis vitae Viam perfecte non valet tenere quam videt: quia ad virtutis statum dum fluxa consuetudo non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis esticaciter non Se- aoquuntur. Hinc enim Paulus dicit: si Remissas manus etu disSoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus
6. LGL XXI, IJ. II. Lem. XXI, Id. Vulgata pro
reponderosus B habet re herni OSuSn, eiusdem sensuS. si Pondus quippeu de genitalibus dicitur, itaque a 'o pellabant Veteres quod Vulgo gras Pedinem vocant, DU CANGE. In textu tamen hebraico legitur ome-uroah ascelin quod vertitur in Vers. chald. et SVr. et a probatissimis interpretibus: testiculum confricatum sive compresSum cis. Va
plurali accipienda sit; cum Vulgata, etiam REUSS vertit: u hernie inguinales, significatione sumpta a Voce et mervati s loco a meroah n quae si latum esse n significat. Etiam HUMMELAUER, Cursus S. Scr. Comm. in Lev. p. So6 Vulgatae interpretationem sequitur: α OmneSκ quippe recensiti. desectus eiussi modi sunt, qui trans Vestes velu praeter vestes cernuntur, cuiuSu modi non sunt contriti testiculin.
377쪽
u vestris: ut non claudicanS quiS erret, magis autem Sa-u netur s. ParVO autem naSO eSt, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores Metoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretios exprimitur, per quam Virtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur: si Nasus tuus Sicut tus u ris, quae eSt in Libano s: quia nimirum sancta Ecclesia, quae ex causis SinguliS tentamenta prodeant, per discretionem conSpicit, et Ventura vitiorum bella ex alto deprehenio dit. Sed sunt nonnulli, qui, dum aestimari hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesseeSt exercenteS, eX nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: si Vel grandi et torto naso n. Nasus enim grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, is quae, dum plus quam decet excreVerit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede Vel manu eSt, qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat: quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienusao existat. GibbuS Vero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad Superna respiciat, Sed solis
his, quae in infimis calcantur, intendat. Qui et si quando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirumpemersae consuetudiniS pondere praegravatus cordis faciemas non attollit: quia cogitationiS Statum erigere non Valet, quem terrenae usus sollicitudinis curvum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit: si Incurvatus sum et humiliatus sum si uSquequaque n. Quorum culpam quoque per Semetipsam Veritas reprobans ait: si Semen authm, quod in spinis ce-3o si cidit hi sunt, qui audierunt verbum et a sollicitudinibusu et divitiis et voluptatibus vitae euntes Suffocantur, et non si reserunt fructum v. LippuS Vero est, cuius quidem in-
378쪽
Par. Igenium ad cognitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae
sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae gros-Sescunt; quorum quia infusione crebro atteruntur, etiam acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli quorum Sensum scarnalis Vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant. Lippus itaque est cuius Sensum natura exacuit, Sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur Collyrio inunge oculos tuos, ut videas η. Collyrio io quippe oculOS ut videamus inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuvamus. Albuginem vero habet in oculo, qui veritatis lucem videre non Sinitur, quia arrogantia sapientiae seu iustitiae caecatur. Pupilla namque is oculi nigra videt, albuginem tolerans nil videt: quia videlicet sensus humanae cogitationis si Stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iustitiae seu sapientiae tribuit, a luce Se supernae cognitionis excludit: et eo claritatem veri zoluminis nequaquam penetrat, quo Se apud Se per arrogantiam exaltat: sicut de quibusdam dicitur: si Dicentes enim si Se eSse SapienteS, Stulti facti sunt n. Iugem vero habet Scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, perquam asrecte luxuria designatur: quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum servor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit et soris iam corpus sauciat; quia dum in cogitatione voluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat 3o abstergere, cum dicebat: si Tentatio Vos non apprehendat, si nisi humana η; ac si aperte diceret: Humanum quidem
379쪽
est tentationem in corde perpeti, daemoniacum vero est intentationis certamine et in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore, quisquis avaritia vastatur in mente: quae si in parvis non compescitur, nimirum sines mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescenS membrorum
decorem foedat: quia et avaritia capti animum dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi obiicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere nonio facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque Virtutum per hanc pulchritudo depravatur; et qua Si totum
corpus exasperat, quia per uniVerSa Vitia animum Supplantat. Paulo attestante, qui ait: si Radix omnium malorum esti; si cupiditas v. Ponderosus vero est, qui turpitudinem non exercet opere, Sed tamen ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente: qui nequaquam quidem usque ad opuS nefarium rapitur, Sed eius animus Voluptate luxuriae sine ullo repugnationis obstaculo delectatur. Vi-ao tium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur. quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderous ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens pondus turpitudinis gestat in corde: et quamvis
praVa non exerceat opere, ab hi S tamen non evellitur mente.
lue Nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibe tur ne profecto diluere aliena delicta non valeat is, quem adhuc propria devastant. Quia igitur paucis, ad pastorale 3o magisterium dignus qualiter veniat, atque hoc indignuS qualiter pertimescat, ostendimus: nunc is qui ad illud digne pervenerit, in eo qualiter Vivere debeat demonstremus.
