장음표시 사용
521쪽
cap. 34, 3S J REGULA PASTORALIS
CAp. XXXV. QUOMODO ADMONENDI, QUI MALA CLAM, ET BONA PALAM FACIUNT, AC QUI VERSA VICE. Aliter admonendi sunt, qui mala occulte agunt, et bona publice; atque aliter, qui bona, quae faciunt, abscondunt, et tamens quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. Admonendi enim sunt, qui mala occulte agunt, et bona publice, ut pensent, humana iudicia quanta velocitate evolant, divina autem quanta immobilitate perdurant. Admonendi sunt, ut in fine rerum mentis oculos figant; quia io et humanae laudis attestatio praeterit, et Superna Sententia, quae et abscondita penetrat, ad retributionem perpetuam convalescit. Dum igitur occulta mala sua divinis iudiciis,
recta autem Sua humaniS oculiS anteponunt, et Sine teSte
est bonum, quod publice faciunt, et non Sine aeterno testei S est, quod latenter delinquunt. Culpas itaque Suas occultando hominibus, virtutesque pandendo et unde puniri debeant, abscondenteS detegunt, et unde remunerari poterant, detegentes abscondunt. QUOS recte Sepulcra dealbata speciosa eXteriuS, Sed mortuorum OSSibus plena Veritas Vo-eto cat: quia vitiorum mala intuS contegunt, humanis vero
oculis quorundam demonstratione operum de solo foris iustitiae colore blandiuntur. Admonendi itaque Sunt, ne quae agunt, recta despiciant, sed ea meriti melioris credant. Valde namque bona Sua diiudicant, qui ad eorum mercedem sussicereas humanos favores putant. Cum enim pro recto opere lauStranSitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio Venundatur. De quo videlicet pretio percepto Veritas dicit: u Amen dico vobis, receperunt mercedem Suam D. Admonendi sunt, ut considerent, quia dum pravoS se in occulti S3o exhibent sed tamen exempla de se publice in bonis operibus praebent, ostendunt Sequenda, quae fugiunt; clamant amanda, quae oderunt; vivunt postremo aliis, et Sibi moriuntur.
ao. Cfr. MATTH. XXIII, 27. 28. MATTH. VI, 2.
522쪽
Par. IIIAt contra admonendi sunt, qui bona occulte faciunt, et tamen quibusdam factis publice de se mala opinari permittunt, ne cum bona Semetipsos actionis rectae virtute vivificant, in se alios per exemplum pravae aestimationis occidant: ne minus quam se proximos diligant, et cum ipsi ssalubrem potum vini sorbeant, intentis in sui consideratione mentibus pestiferum veneni poculum fundant. Hi nimirum in uno proximorum Vitam minus adiuvant, in altero multum gravant, dum Student et recta occulte agere, et quibuS-dam factis ad exemplum de se prava seminare. Quisquis Io enim laudis concupiscentiam calcare iam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat, Si bona, quae agit, occultat; et quasi iactato semine germinandi radices subtrahit, qui opus, quod imitandum est, non ostendit. Hinc namque in Evangelio Veritas dicit: u Videant opera vestra bona, et glorificent Isu Patrem vestrum, qui in coelis esto. Ubi illa quoque sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur dicens: si Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, si ut videamini ab eis n. id est ergo, quod opus nostrum et ita faciendum est aone videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus et occultanda sunt ne ipsi laudemur, et tamen OStendenda sunt, ut laudem coelestiS Patris augeamus Θ Nam cum nos iustitiam nostram coram hominibus facere Dominus prohiberet, illico adiunxit: u Ut vi- asu deamini ab eis n. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera nOStra praeciperet, protinus subdidit: u Ut glo- rificent Patrem Vestrum, qui in coelis est η. Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non Videnda, ex Sententiarum fine monstravit: quatenuS OperantiS menS OpuS Suum 3 oet propter Se Videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque,
523쪽
cap. 3j, 36. REGULA PASTORALIS
ut bonum opus et in occulto Sit, cum fit publice, et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non Suam, Sed Superni Patris gloriam quaerit, quod fecit, abscondit, quia solum illum testem habuit, cui placeres curavit. Et qui in secreto suo bono opere deprehendi ac laudari concupiscit, et nullus fortasse vidit, quod exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit: quia tot testes in
bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit. Cum vero praVa aestimatio, in quantum Sine pec-IO cato valet, ab intuentium mente non tergitur, cunctis mala
credentibus per exemplum culpa propinatur. Unde et plerumque contigit, ut, qui negligenter de se mala opinari permittunt, per SemetipSOS quidem nulla iniqua faciant, sed tamen per eos, qui Se imitari secerint, multiplicius delin- Is quant. Hinc est, quod Paulus immunda quaedam Sine pollutione comedentibus, Sed imperfectis tentationis scandalum Sua hac comestione indventibus dicit: si Videte, ne sorteu haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis n. Et rursum : u Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propterao si quem Christus mortuuS est. Sic autem peccantes in fra- si tres et percutienteS conscientiam eorum infirmam, in Chri-u Stum peccatiSo. Hinc eSt, quod MoySeS, cum diceret: si Non maledices surdo η, protinus adiunXit: si Nec coram si coeco pones offendiculum n. Surdo quippe maledicere, as est absenti et non audienti derogare: coram coeco Vero OLfendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, Sed tamen ei, qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem praebere. CAp. XXXVI. DE EXHORTATIONE MULTIS EXHIBENDA,
3o UT SIC SINGULORUM VIRTUTES ADIUVET, QUATENUS PER HANCI 8. I Cor. VIII, 9. 24. L. P. XIX, I 4.
524쪽
S. GREGORII PAPAE Par. III CONTRARIA VIRTUTIBUS VITIA NON EXCRESCANT. Haec sunt,
quae praesul animarum in praedicationis diversitate custodiat, ut sollicitus congrua Singulorum vulneribus medicamina apponat. Sed cum magni Sit studii, ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unum- squemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere; longe tamen laboriosius est auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore voce unius et communis exhortationis admonitione instruere. Ibi quippe tanta arte Vox temperanda est, ut cum diVerSa io sint auditorum vitia, et SinguliS inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more bicipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non au- rs geatur metus. Sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio. Sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis. Sic inquietis p natur moduS, ut tamen otiosiS non fiat torpor securus. Sic ao ab impatientibus extinguatur ira, ut tamen remiSSis ac lenibus non crescat negligentia. Sic lenes accendantur ad Zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium. Sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis es- fusionis frena minime laxentur. Sic prodigis praedicetur ab
parcitas, ut tamen tenacibuS periturarum rerum custodia non augeatur. Sic incontinentibus laudetur coniugium, ut tamen iam continentes non revocentur ad luxum. Sic continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in coniugibus despecta non fiat secunditas carnis. Sic praedicanda 3o Sunt bona, ne ex latere iuventur et mala. Sic laudanda Sunt bona summa, ne desperentur ultima. Sic nutrienda sunt ultima, ne dum Sussicere creduntur, nequaquam tendatur
525쪽
cap. 36, 37. J REGULA PASTORALIS i 67CAp. XXXVII. DE EXHORTATIONE, QUAE UNI ADHIBENDA EST CONTRARIIS PASSIONIBUS LABORANTI. Et gravis quidem praedicatori labor est, in communis praedicationis voce ad occultos Singulorum motuS causasque Vigilare, et palaestras rum more in diversi lateris arte Se vertere: multo tamen
acriori labore fatigatur, quando uni contrariis vitiis servienti praedicare compellitur. Plerumque enim quis laetae nimis conspersionis existit; sed tamen eum repente tristitia oborta immaniter deprimit. Curandum est itaque praedicatori,io quatenus Sic tergatur tristitia, quae Venit ex tempore, ut non augeatur laetitia, quae Suppetit ex consperSione, et Sic frenetur laetitia, quae ex conSperSione eSt, ut tamen non crescat tristitia, quae venit ex tempore. ISte gravatur u SUimmoderatae praecipitationis, et aliquando tamen ab eo, quod is festine agendum est, eum vis praepedit subito natae sormidinis. Ille gravatur usu immoderatae sormidinis, et aliquando tamen in eo, quod appetit, temeritate impellitur praecipitationis. Sic itaque in isto reprimatur Subito oborta
formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio. ao Sic in illo reprimatur repente oborta praecipitatio, Ut tamen non convalescat impressa ex conspersione formido. Quid autem mirum, si mentium medici ista custodiunt, dum tanta discretionis arte se temperant, qui non corda sed corpora
medentur Θ Plerumque enim debile corpus opprimit lanas guor immanis, cui languori scilicet obviari adiutoriis sortibus debet, sed tamen corpus debile adiutorium sorte non
sustinet. Studet igitur, qui medetur, quatenuS Sic SupereXiStentem morbum Subtrahat, ut nequaquam suppOSita corporis debilitas crescat, ne fortasse languor cum Vita deficiat. Tanta 3o ergo adiutorium discretione componit, ut uno codemque tem
pore et languori obviet et debilitati. Si igitur medicina corporis indivise adhibita servire divisibiliter potest tunc enim
8. conspersior natura seu indoles.
526쪽
Par. III vere medicina est, quando sic per eam vitio superexistenti Succurritur, ut etiam suppositae conspersioni Serviatuo, cur medicina mentis una eademque praedicatione appΟSita morum morbis diverso ordine obviare non valeat, quae tanto subtilior agitur, quanto de invisibilibus tractatur λ ueCAp. XXXVIII. QUOD ALI ANDO LEVIORA VITIA RELINQUENDA SUNT, UT GRAVIORA SUBTRAHANTUR. Sed quia plerumque, dum duorum vitiorum languor irruit, hoc levius, illud fortasse gravius premit, ei nimirum vitio rectius sub celeritate subvenitur, per quod festine ad interitum tenditur. io Et si hoc a vicina morte restringi non potest, nisi illud etiam, quod existit, contrarium crescat; tolerandum praedicatori eSt, ut per exhortationem suam artificioso moderamine unum patiatur crescere, quatenus possit aliud a vicina morte retinere. Quod cum agit, non morbum exaggerat, I sed vulnerati sui, cui medicamentum adhibet, Vitam semat, ut exquirendae Salutis congruum tempus inveniat. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans iamiamque pene Superantis luxuriae stimulis premitur, qui huius pugnae metu territus, dum Se per abstinentiam restringere ronititur, inanis gloriae tentatione fatigatur, in quo nimirum unum Vitium nullatenus extinguitur, nisi aliud nutriatur. Quae igitur pestis ardentius insequenda est, nisi quae periculosius premit Θ Tolerandum nunquam eSt, ut per Virtutem abstinentiae interim arrogantia contra ViVentem cre- a Scat, ne eum per ingluviem a vita funditus luxuria extinguat. Hinc est quod Paulus, cum infirmum auditorem suum perpenderet aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: u Vis non si timere potestatem y bonum fac, et habebis laudem ex illa s. 3οNeque enim ideo bona agenda sunt, ut potestas huius mundi
527쪽
cap. 38, 39-JREGULA PASTORALIS
nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur. Sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non pOSSe penSaret, ut et pravitatem vitaret simul et
laudem, praedicator egregius ei admonendo aliquid o s tulit. et aliquid tulit. Concedendo enim lenia subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta Simul non aSSurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur,
a quodam suo sine labore tolleretur. CAp. XXXIX. QUOD INFIRMIS MENTIBUS OMNINO NONIO DEBENT ALTA PRAEDICARI. Sciendum vero est praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita
dicam, dum plus quam Valet tenditur, mentis chorda rumpatur. Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc namque per Semetipsamis Veritas dicit: u Quis, putas, est fidelis dispensator et prusi dens, quem constituit dominus Super familiam suam, utu det illis in tempore tritici mensuram Θ o. Per mei Suram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum anguSto cordi
incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulusao ait: u Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasiu carnalibus. Tamquam parvulis in ChriSto lac vobis positum dedi, non escam s. Hinc Moyses a secreto Dei exienS coruScantem coram populo faciem velat; quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. Hinc peras eum divina voce praecipitur, ut is, qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove vel aSino pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perVenienS, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reUS addicitur, si per verba eius in Scandalum sive munda sive 3O immunda mens capiatur. Hinc ad beatum Iob dicitur:
I7. LUC. XII, 42. aa. I Cor. III, I.
24. Cis. Exod. XXXIV, 33 27. Exod. XXI, 33.
528쪽
u Quis dedit gallo intelligentiam Θ s Praedicator etenim Sanctus, dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus
cantat in nocte, cum dicit: si Hora est iam nos de somnosi surgere n. Et rursum: si Evigilate iusti, et nolite pecu care n. Gallus autem profundioribus horis noctis altos edere cantuS Solet; cum Vero matutinum iam tempus in proximo eSt, minutaS ac tenues voceS sermat; quia nimirum, qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibuS aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaeque de coelestibus audiant, cum luci Veritatis appropinquant. CAP. XL. DE OPERE PRAEDICATIONIS ET VOCE. Sed inter haec ad ea, quae iam Superius diximus, caritatis studio retorquemur, ut praedicator quisque plus actibus quam vocibus insonet, et bene vivendo vestigia Sequacibus imprimat potius, quam loquendo, quo gradiantur, ostendat. Quia et gallus iste, quem pro exprimenda boni praedicatoris specie in locutione Sua Dominus assumit, cum iam edere cantuSparat, priuS alaS excutit, et Semetipsum seriens vigilantiorem reddit; quia nimirum necesse est, ut hi, qui Verba Sanctae praedicationis movent, prius studio bonae actionis evigilent, ne in semetipsis torpentes opere alios excitent voce: prius se per sublimia facta excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant: prius cogitationum alis semetipsos seriant; quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione deprehendant, districta animadversione corrigant, et tunc demum aliorum Vitam loquendo componant: prius punire propria fletibus curent, et tunc, quae aliorum punienda
Sunt, denuntient; et antequam Verba exhortationiS insonent, Omne, quod locuturi Sunt, operibuS clament. I. IOB, XXXVIII, 36. S. I Cor. XV, 34
