Quadriga aeternitatis : vniuersi generis humani meta, carmine composita, iconibus et sententiis illustrata : questus iambici de vitioso horum temporum statu

발행: 1619년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6s MEMORARE

quibus sol & oritur; dc occidit, omnis generis illecebrae , tam in vestibus, quam in conuiuiorum apparatibus importentur, perniciosa Sc notoria experi entia constat, & ad dedecus nobilissimae nationis restat. Conuiuiorum & vestium Luxuria aegrae ciuitatis indicia sunt. Sen. Ep. II . Id quod unum toto agimus animo non duri perfecimus, ut pessimi essemus: adhuc in processu vitia sunt. Sen. de naturai. quae l. lib. I. c. 3 I. Vbi de deprauata luxuriae. impudicitiae aeuitatis & corporum politura, caeterorumque vitiorum consuetudiisne, quae tum temporis Romae vigebant, illa depingit , quae in hodiernos Europae moreS optime quadrant, & malorum impendentium praesagia esse

videntur. 18. GERMANORUM VETERUM CvLT V s. De veterum Germanorum cultu Sc vestiendi consuetudine, ita Cae far in Comment: belli Gall. lib 6. pellibus inquit) aut parvis rhenonum tegumentiS utuntur, magna corporiS parte nuda. Tacitus de moribus Germanorum e Gemmi inquit & ferarum pelles, proximi rivae hoc est Rheno negligenter, Ulteriores exquisitius, Vt quibus nullus per commercia cultus. Eligunt seras, detra-

velamina spargunt maculis, dc pellibus bellua

rum.

82쪽

NOVISSIMA. 6 7

rum. Sarmatae suentibus, Germani singula membra exprimentibus Vestibus utebantur.

sy. S VPERE I A MVNn a. Cum aliquando in publico Graecorum conuentu Seni cuidam honorato ad synedrion paulo tardius venienti Lacedemo iiij assi gerent, Atheniensibus suo se loco nihil mouentibus, natum est prouerbium, Athenienses docere quid honestum, & quid sit saciendum, Lacedaemonios facere dc ieruare: 6o. IVDICIUM PARTICUL ARE. Vita defunctos statim dc R E C T A , hoc est, in continenti adeoque in ipso decessus sui momento, sententiam suaria, vel damnationis, vel saluationis a umerre, exemplo diuitis epulonis, & pauperis Lagari, item Latronis cum Christo crucifixi, docemur. Quod Dionysius Carthusianus in illo libello, seu colloquio cum Fratre. de particulari Iudicio animarum deducit dc indubitatum iacit. Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Ecclesiast. c d p II. Quid egeris , tunc videbis, quando animam ages. Sen. Ep. 26. Reieeta igitur, Jc dudum consutata est illorum opinio, qui piorum hominum spiritus, qui corpore soluti, nulla purgatione egent, non recta&uatim ad fruendam beatitudinem, quae in clara Dei

83쪽

visione sta est, admitti, sed usque ad ultimum hi- dici j diem, in quibusdam abditis receptaculis, ubi

Mec Deum videant, nec beati dici pollini, seruariaste puerunt. Quem errorem resutatum videre lidet, pud Cardinalem Bellarminum in septimae parti corurouersia generali, quae est, de sanctis lib. i. o. a. Et Genebrardum Theologum Parisiensem , iri sua Chronologia ad annum mundi. 1327. 6 1i IRA DEI. Qui sine ira Deum esse credunt, dissoluunt omnem Religionem, sine qua aut immanitate belluis, aut stultitia pecudibus adaequantiar, Laetantius de ira Dei. c. 22. in quo toto libro . Deum malis irasci, Sc erga bonos gratia commoueri, luculenter declarat. Scitote es se Iudicium. Iob. c. 19. in sin. Ε rare noli: est apud inferos Iudicium, quod iacter Deus omnium Dominus, cuius nomen admirabile. Philaemon. 62. FACTA UERBIs REsΡONDEANT. Non est Philosophia vulgare artificium, nec ostensioni paratum, non in verbis, sed in factis est Ante omnia enim videndum est, an philosophia invita profeceris. Sen. epist Is. Verba rebus probanda. Maximum hoc est ossi-eium Sapientiae, & Iudicium, ut verbis opera con

cordent. Sen. ep. 2O.

Turpissimum est, quod nobis obiici solet verbi philo-

84쪽

NOVISSIA A.

philosophiae, non opera nos tractare dentie p. 24. Mendacium incongruum est, εc ineptum, non in opere sed in labijs habere bonitatem .Lactantius. 63. INSIDIEN s. Dixit in corde suo non ei EDeus. psal. 13. Propter quod irritavit impius Deum ε Dixit in

corde ino, non requiret. Psal. 8

Dixerunt impij: Quomodo scit Deus dc si est scientia i ta excesso P Psal: i.

Saduceo ruria secta tenebat, non e ste resurrectionem, neq; angelum, neque spiritum. Acti c Es. Apud antiquissimos philosophos, qui ante Socratem floruerunt, nulla fuit dubitatio, quin sit Deus, cuius prouidentia omnia regantur. Primus extitit tempore Socratis Prothagoras, qui ausus suit dicere, sibi non liquere, utrum esset aliqua Diuinitas, nec ne. Quae disputatio eius adeo impia,& contra veritate, & Religionem iudicata est, ut Sc ipsurri Athenienses expulerint suis sinibus, & libros eius in concione, quibus haec contine bantur,exusserint.

Multis post annis ibidem Athenis) extitit quidi

Diagoras, qui nullu omnino Deum diceret, ob qui1ententia nominatus es: α ος Lact. de ira Dei. c. s. Et Aristoteles, Impietatis postulatus, ut de Diis male sentiens in Chalcidem Eubeae oppidum Drofectus mortifero epoto Veneno, periisse traditur. ULde Andre Scotu, de comparata vita,est elis,

85쪽

'o MEMORARE

Demosthenis, Olymp. II . Anno 3. quo ambo haec Graeciae lumina extincta fuerunt, relicta post se immortali nominum suorum memoria. Veteres Philosophi veritatis sacrarum litera rum ignari, de poenis Insernalibus fabulosa persuasione crediderunt, vel saltem utilitatis gratia ut nimirum homines metu poenarum in ossicio conti. nerentur) Vulgo inculcarunt, scriptisq; suis sigia tum reliquerunt, perfluuium Lethaeum, errorem animae, Obliuiscentis maiestatem creationis suae, Vitaeque beatae : per Phlegetontem, ardores irarum, & cupiditatum: per Achaerontem, dichorum sachorumque in hac Vita poenitentiam, quae plerianque actiones imprudenter institutas sequitur :per Cocytum, quidquid hominem in luctum, lachrymasque compellit: per stygem, gurgitem odiorum, quae homines inter se exercent, intelli gendum esse. Vide Macrob. in somnium Scipionis.

lib. I. c. Io.

Ex Epicuri schola est, poenas infernales non esse ullas: a Poetis tantum utilitatis gratia iuuentumes se, quod Lactantius lib. . c. . dc alijs in locis

consutata

6 . F A T VM, vel, C A s v s. Nota est antiquorum Philosophorum altercatio, Vtrum fato, an casu, an Dei prouidentia Mundus regatur e Stoici sato, Epicuraei Casu, Socratici Sc Platonici Deo di spo

86쪽

NOVISSIMA. γε

sponente omnia fieri asserebant : Deo libenterparendum, fortunae contumaciter resistendia, Deum sequendum, Casum serendum esse. Videatur Sensca Epist. 16. δc ibi Lipsius,& in Phisiologiae suae lib.

I. c. Io. cum aliquot Cequentibus. Arrianus ad Epictetum lib. I. c. I 2. sic habet:

de Dijs, sunt puta impii Sc insipientes qui ii

gant vllum Numen : Sunt qui esse concedant, sed ignauum, incurium, & nulli rei prouidere : Sunt terti j, qui 3c esse, & prouidere admittunt, sed non nisi magnis & coelestibus, terrenorum autem nulli : Quarti δc coelestibus, dc terrestribus, sed uni-u .rsi ς duntaxat, non autem singulis Sc unicuique seorsim: Atquinti, inter quos Vlysses & Socrates intellige Homerum, Socratem & Platonem l asserunt, statuuntque e clam Deo nihil ne mouere quidem posse. Plura in hanc sententiam qui volet, ubdeat Lipsi, allegata. lib. I. Phisiologiae. 6s. DE DEO.) Qui Deum esse, eumque omnia Iapiendissime regere & curare, ausi fuerunt negare, illos non modo non fuisse philosophos sed ne homines quidem, Lactant. lib. . capi p. grauiter disputat, eosque confutat. Sane si Lactantius in confirmandis nostris tamparatus fuisset, atque inestruendis alienis . vix suo aevo circa annum Do sub Constantino Magno sibi parem habuisset, teste Hieronymo, de Scriptoribu S Ecclesiasticis Sc epist. 13. &ia ' F Deum

87쪽

a MEMORARE

Deum Vnum , bonum, praescium suturi, dc potentem esse malia uertendi, dc boni conserendi, hominemque αυπξου οπον, hoc est liberum sui arbitrij, suaeque potestatis a Deo institutum. dc formatum ., ac proinde hominem ipsum non Deum,perditionis suete caussam esse, &aue ire, Tertullianus aduersus Marcio neni lib. 2. a capite s. usque ad finem illius libri, dc passim aduersus Simonianos Sc Valentini, nos licereticos grauissime defendit, δc Iacobus Pa-mesius, Theologus Lovaniensis doctissimus, articulum illum de libero hominis arbitrio contra neotericos addictum cap. 1. Tertulliani insigniter de

clarat.

Deus custos,rectorque est uniuersi, animus ac spiritus, mundani huius operis. Dominus 6c artifex, cui nomen omne conuenit: Ipse enim est totu- , quod vides, totus suis partibus inditus, &se susti aiens vi sua. Seneca . Natural Quaest: lib. 2. c. s. 66 PECCATOR MIsERESCENS SVI.)Miserere animae tuae, placens Deo, & contine, dccongrega cor tuum in sanctitate eius. Eccles c. 3 o.

Egredimini de medio Babylonis populus meus, & salia et unusquisque animam suam, ab ira

furoris Domini. Hierem. c. II. 67. MEMORIA NOVIs SIMORUM. In

omnibus operibus tuis memorare nouissima, Sc in aeternum non peccabis. Eccles 7. Gens

88쪽

NO VIS SIMA. 7s

Gens absque consilio de prudentia : Vtinam staperent&intelligerent nouissima. Deuter. 32. Nil sic hominem reuocat a peccato, quam frequens mortis cogitatio. August. Tota vita sapientis, mortis eli meditatio. Plato. Nihil tam aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum, quam frequens cogitatio breuis aeui, Jc huis incerti. Sen. ep. II . Mortem semper prae oculis habendo vitam hanc transigere debemus. Lucia n. in Charoni. Annos arternitatis ferri per in mente habe. Ps. s. Nunquam satis dicitur, quod nunquam satis discitur, quibusdam remedia monstranda, quibus.

dam inculcanda sunt. Sen. ep. 27.

Nihil ad rem pertinet, quo loco dc tempore desinas vivere,Tantum bonam clausulam impone. Sen. Ep. 7 . omnino in fol. 68. IVDICII AsSIDUA RECORDATIO. Quidquid ago, siue comedo, siue bibo, semper vox illa sonat in auribus meis, surgite mortui, venite ad Iudicium. Hieronym. 69. FRAENUM PECCATORUM. Quando te inuitat appetitus ad peccandum , cogita extremum Iudicium. Basil. Ira fror breuis esZ, animum rege, qui nisi pam et, imperat ; hunc stanis , hamotu compesce catenis, Horati

89쪽

MEMORARE

7o. COGITA MORI.) Ita te obserua & ala loquere, ac si dies ille laturus sententiam de omni bus vitae annis venerit: Quidquid facies, respice ad mortem. Sen. epist. II . Nulla res magis ad extirpanda vitia prodest, quam cogitatio mortalitatis : sibi quisque ut alteri dicat, quid iuuat tanquam in aeternum genitos breuissimam aetatem disIipare Θ Sen. de ira. lib. r.

Erit quandoque terminus rebus humanis, cum partes terrae interire debuerint, abolerique funditUS. Sen. natur. quae. lib. c. 29. Lips. Physiolog.

Desinet ira sicut etiam alia vitia) Sc erit moderatior, qui sciet sibi quotidie ad Iudicium veniendum ess e. Sen. Magna nobila, si dissimulare non Volumus, necessitas probitatis, cum ante oculos Iudicis cuncta cernentis agamuS. Boet. in Prosa vit: lib. de consol. I. IVDICIUM EXTREMUM ET GENg-RALE. Horrorem extremi Iudicii nec linguae hominum effari, nec menS humana cogitando cape sere potest, de quo Euangelistae Matth. 2 . 3c as. Marc. I 3. Luc. 21. 3c 23.1bi: Dicent montibus cadite super nos, dc collibus, operite no S. S. ΙΟan. in Apocal. c. 6 sub. sin. Addantur his quae Laetantius

Iib. p. c. 16. scribit ubi illud Sibyllae allegat.

90쪽

NOVISSIMA. yF

φωνην πιλυ ηνον ἀφισει , Tubae coelo luctuosam vocem emittet.

Causas quare Deo placuerit. tametsi in particulari iudicio , de quo supra nu. 6o. suam quisque sententiam vitae vel mortis acceperit, nihilominus post finem mundi generale iudicium exercere, Vide apud Iosephum Acostam de nouistimis temporibus lib. I. c. 8. I. DEO OMNIA MANi Es TA.)

Ei prouidentia priuatim, & publice, &ubiq;. Clemens AlexandrinUS. Non est ulla creatura inuisi bilis in conspectu Dei, omnia enim nuda dc aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Ad Hebr. q. Non uniuerso hominum generi solum, sed etiam singulis a Dijs Immortalibus consulitur, ac prouidetur. Cicero lib. s. De natura Deor. Conditor orbis ex alto cuncta intuetur, Quae sunt, quae fuerint, veniantque, Uno mentis cernit ictu: Verum hunc possis dicere solem. Boet. de cons. lib. f. metro. Deu S nouit omnia, non solum quae fuerunt Scsunt, sed etiam sutura, Se singulares cuiusque m Oxus, animum inspiciens intrinsecus omnium Sc singulorum, aeternam habens intelligentiam, δέ quod in

SEARCH

MENU NAVIGATION