Quadriga aeternitatis : vniuersi generis humani meta, carmine composita, iconibus et sententiis illustrata : questus iambici de vitioso horum temporum statu

발행: 1619년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

is MEMORARE

de Deo socratis A puleius, ut philosophus Platoniacus quem in illo libro egregie praestitit, alioqui non

boni nominis scriptor) commemorat de diuini qmedijs potestatibus quae inter sunt mum aethera, dc infimas terras intersitae, desideria hominum & merita ad Deum referunt,inter terricolas δc coelicolas, hinc precum, inde donorum repraesentatores, qui ultro citroque portant, hinc petitiones, inde suppetias . ceu quidam Vtrinque interpretes 5c salutigeri Per hos cuncta coelestium voluntate, sed

praedictarum diuinarum potestatum obsequio de opera δc ministerio dirigi. Ibidem idem Apuleius, Ex sublimiore inquit ἐυδ μονων copia, Plato autumabat singulis hominibus in Vita agenda testes δc custodes singulos additos, qui nemini conspicui semper adsin arbitri omnium, non solum a Aionum, verum etiacogitatorum : ac ubi vita reddita migrandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare dc trahere, veluti custodiam suam ad iudicium , atque illis in causa dicenda assistere : si quae comentiatur, redarguere, si quae vera dicat, asseuerare, prorsus ipsius testimo tuo ferri sententiam. Haec ex Platone Apuleius. Idem fere Arrianus ad Epie etiam lib. I. c. ia. DeuS inquit) procuratorem unicuique addidit genium cuiusque, illumq; illi custodem tradidit, dc tali quidem, qui nec dormiat, nec decipiatur. ' Quid

102쪽

NOVISSIMA. ι

Quid de Angelo custode clarius 8 quid euidentius 8 pinra, si libet, videantur apud Lipsum Phisiotalog. lib. I. dissertat. 19. dc 2 o. ubi de Geniis bonis& malis, eorumque ossicijs de esse etibus multa, Platonem, Apuleium,& alios sacrae & profanae' Philosophiae Patres alleganS. 91. DEO FIDENDUM. Consultissimur est, ut qui ad veram beatitudinem, animique tranquillitatem, non solum in hoc mundo, sed etiam in futuris saeculis assequendam aspiramus, illud S. Petri Apostoli consilium, vel potius praeceptum sequamur. Satagite ait ille in ep. sua. a. c. I. vre per bona opera certam vestram Vocationem dc electionem faciatis. Quin etiam Seneca dc Epictetus, quamuis ambo stoicissimi, ad coelestis Numinis auxilium in aduersis, Sc huius mundi procellis, tanquam ad sacram anchoram confugiendum esse suaserunti Vota talia inquit Seneca Ep. 1 O. suscipe, Roga

Deum bonam mentem, bonam Valetudinem animi deinde corporis: Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat, sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant

Idem Seneca Epist. 1o . illud Cleantis Philosophi commendat. Duc me parens, celsios Dominator Poli, suocunis placuit , nulla est parendi mora,

Adsum impiger. G

103쪽

rt MEMORARE

Ex Seneca Epictetus in suo Enchiridio cap. 7.&78. In quovis incepto ait) haec optanda sunt 'Duc me, O Iupiter Deus) Sc tu fatum voluntas de prouidentia Dei)eo, quo a vobis sum destinatus: iequar enim alacriter. Quid hoc est aliud, quam

quod nos quotidie oramus. Fiat voluntas tua,

sicut in coeqo, dc in terra 'GENIO SE v ANGELO BONO PARENDUM. Plato autumauit, singulis homini. bus in vita agenda testes &custodes singulos addutos, dc prudentis A sapientisque hominis es se, ad

quaecunque vel agenda vel, metienda animum suum formare, Sc scire debere, nihil prae custodesilao, nec intra animum, nec foris esse secreti, quin omnia

testis ille, Sc custos praedictus curiose participem, Omnia visat, Omnia intelligat, in ipsis peniti stimis mentibus vice conscientiae diuersetur. Hic Genius seu angelus bonus) prorsus custos, singularis

Praefectus, domesticus speculator, proprius curator, intimuS cognitor, assiduus Obseruator, indiuiduus arbiter, inseperabiliS testiS, malorum improbator, bonorum probator, si rite animaduertatur, sedulo cognoscatur, religiose iustitia dc innocentia colatur, in rebus incertis prospector, iii,

dubijs promotor, in periculosis Tutator, egenis opitulator exit, qui tibi queat, tum in somnis, tu ir

104쪽

NOVISSIMA.

la signis, tum etiam sortassis coram, cum Usus postultit, mala aueruncare, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, secunda regere, aduersa corrigere. Haec sere ad verbum is ex Apuleio in d. lib. de Deo Socratis, in quo omnino Platonicus est. Platonem a Vero, Ut multa alia, quae diuinitatem , sapiunt Gunde diuinus merito appellatur, sic hanc quoque cognitionem , De angelis, seu bonis Genijs, ex

libris Mosaicis 3c Propheticis hausisse dc didicisse,

plus quam verisimile est. In confesso enim est, Platonem , postquam mysteriosa dogmata Pythagorica in illa Italiae parte, quae olim magna Graecia, post δc etiam nunc Calabria vocatur, didicisset, inde in AEgyptum transmississe, ubi cum Vatibus seu sacerdotibus Memphiticis, δc Hieropolitanis diu multumque conuersatus, non solum

de philosophicis δc Naturalibus, sed etiam de Deo de diuinis multa didicit,& ad Graecas scholas secum asportauit. Quis enim omnium hominum homini

verba sunt Lipsij hac ipsa de re agentis, in lib. I. Phisiologiae cap. 19. in fineὰ illa , quae Plato deDeo, de Angelis, Sc alij s diuinis scripsit, suggessisset, aut

suggerere potuisset, sacrorum nostrorum arcanis

sic alludentia & vicina Θ Creditur Plato in praedicta AEgyptiaca peregrinatione facra Biblia legisse,& ex Ieremia Propheta , qui plus minus anniS 2Zo. G a ante

105쪽

sto MEMORARE

ante ipsum ibi aliquot supra quadraginta annoS, Ve ram de Deo &diuinis doctrinam tradidit, & post se reliquit, illa quae paulo ante ex libris Mosaicis 6c psalmis Dauidicis relata sunt, didicisse, & in libros suos retulisse. De Angelis sic habet textus Mosaicus, Exodi.

c. 23. Ecce ego mitto angelum meum, qui prie cedat te, & custodiat in via, & introducat in locum, quem paraui. Et psalmo. 9o. Angelis suis' ait Regius propheta) mandaui de te, ut custodiant te in omnibus vijs tuiS. 94 . VIRTVs LABORE Co ΜΡARANDA.) Hesiodus. Τό1ς et ἱδίρωταπιοι ποmχροι - εἴηκαν

Ante virtutem vero sudorem Dij posuerunt Immortales: longa vero & ardua via est ad ipsam, Primumq; aspera : ubi vero ad sumum ventu fuerit, Facilis deinceps est, quantumuis dissicilis suerit. Lucilius ita: Virtutem voluere Dij Νdore parari, Ardum en adeam, longins per ardua tractus, sui primum est a 'er: sed ubi asta cacumina tangis, At facilis , qua δε prius fit inclyta virtuo. 11 χ

106쪽

I OVIS SIMA.

Laborent necesse est ijs, qui sortunati esse volunτα

Menander.

91. ANIMUS INDURANDVs. Indurandus est animus, Sc a blandimentis voluptatum longe abstrahendus. Sen. ep. FZ. Nihil pulchrius consuetudine, qua quis die consummato, & ad quietem nocturnam se recipiens, animum suum ita examinat : Quod malum tuum hodie sanasti Z cui vitio obstitisti λ qua parte meliores λ Sen. lib. 3. de ira, de Sextio hoc referens

96. VERvM ET FALsVM GAUDIUM. Ut Iustum pro Vero, ita vicissim Verum pro Iullo tam a poetis, quam ab alijs authoribus usurpari, Doctissimus Pater Iacobus Pontanus lib. 12.AEneid. ante nu. 691. ostendit, Augustanae Editionis. Vera virtus gaudium praestat perpetuum 3c securum: si, quod obstat, nubium modo interuenit, quae infra seruntur, nec unquam diem vincunt. Quod verum iu unicum sit gaudium hominis sapientis, quod item salsum viri stulti, pete ex Sen. Ep. s 9.&ex Lipsit Manuduc. lib. 3. ca. s.&praeci- .

lato patre Pontano ad illud Virgilii, lib. 6. meid. Ais ut sipremam false inter gaudia noctem Egerimus nosti. Item ad illud eiusdem Virgilij, Mala mentis gaudia. G a Sicut

107쪽

sicut verum ex virtutum, sic salsitim gaussium vitiorum conscientia nascitur. Multum enim refraenat hominis conscientiam, si credamus nos in conspectu Dei vivere : si non tantum quae geruntur, videri de super, sed etiam, quae cogitamus loquimur, videri a Deo sentiamus. Laetant. de

ira Dei. ca. I.

97. POENITENTIA. Subinde considera, quam pulchra res sit consummare Uitam ante mortem ue deinde expectare aliquam temporis sui pa tem. Sen. ep. 2. Improbarum voluptatum, etiam post illas, poenitentia est. Sen. ep. 27. Corpusculum hoc vanas suggerit voluptateς breues poenitendas, Sc nisi magna moderatione

temperentur, in contrarium ituras. Sen. ep. 23. Metanaea perpetua comes occasionis oblatae,

sed neglectae. Haec Metanaea, quae se Deam singiv, ita de se gloriatur Sum Dea, quae faciti, non factis exigo poma ,

Nempe ut poeniteat , sic Memnaea vocor. . Vide Erasmum in prouerbio. nosce te ipsum. 99. TARDA RESIPIs CENTIA.) Utinam de vita beata non in conspectu mortis agere

Nam qui peccatum moriens dimittit ipsa

108쪽

ra ferum tempus differt admisi fateri, Non tam dimittit, quam dimittatur ab ipsis

Alcimus Poeta. sero animus ad periculorum patientiam .post pericula instruitur: non putaui hoc futurum: nUn- quam hoc euenturum credidisssem : quare autem non λ Cuiuis p otest accidere, quod cuiquam potest. Sen. de tranquill . vitae. Serum est cauendi tempus in medijs malis , Sen. in Thveste.

Hoc tibi citra diem mortis praesta, ut moriantur ante te Vitia. Sen. ep. 27.

99. SENECTVs ELE M ENTA RI A. Qui in primis florentis aetatis suae annis, quando crines flauescunt, caro nitescit eburnea, oculorum gemmis facies rosea decoratur, valetudo corporis virea subministrat, dc aetas iuuenilis longioris vitae spa-cium repromittit : quando viget ratio,, vigent etiam corporis sensus, visus acutior, auditus promptior, incessus rectior, vultus incundior: qui in hac inquam aetate se domant, dc Deo sociant, tales offerunt Deo hostiam viventem dc immaculatam. Audiat haec senum sera conuersio, quibus ex desectu senectutis aures obturantur, oculi turbantur , ipsi in se deficiunt. Hi non offerunt agnum immacularum, sed, ut ita dicam, porcum cruentatum. Hugo de S. Victore.

Turpis

109쪽

s- MEMORARE

Turpis & ridicula res est elementarius senex, hoc est, primum incipiens discere: iuueni parandum est, quod ad vitam beatam pertinet, seni utendum. Sen. ep.

Male vivunt, qui semper vivere incipiunt :quidam viuere tunc incipiunt, cum desinendum est : quidam ante vivere desierunt, quam incipe

rent. Sen. ep. 23.

Foeda est virorum leuitas, quotidie noua vitaesundamenta ponentium, nouas etiam spes inchoantium. Quid turpius est, quam senex vivere incipens P Sen. ep, I . Satis multum temporis sparsimus, incipiamus in senectute vasa coligere. Sen. ep. 19. Io O. AGNOSCE: DoLE: EMENDA.)Sumbolum est Serenissimi, optimi δc religiosissimi Ducis milhelmi Quinti; qui postquam Vtramque

Bauariam , ab anno Is 9. Vsque ad annum , 98.

singulari prudentia & stelicitate gubernauit, diuersis templis& collegiis religiosorum, VI duarum , Virginum, Orphanorum, aliorumque pala perum domibus ex aedificatis Sc sundatis, abdicato gube nandi onere, eodemque in Serenissimum Maxunilianum, tali patre dignissimum filium, inter quin q,

natu maximum, paternarum Virtutum omniUm ,

praesertim Religionis Sc Iustitiae quae propria sunt Principum ornamenta amulum de ardentissimum

110쪽

NOVISSIMA. yy

imitatorem, non solum consentientibus, sed etiam applaudentibus amplissimae patriae Statibus, transelato, secutus exempla multorum Regum, Princidum, aliorumque magnorum Sc piorum sapientumque virorum, vitam beatam in hoc mundo meditantium, relictis omnibus impedimentis Sc renunciatis diuitijs osscijs 3c voluptatibuas, hoc Vnuin summam usque, qua hodieque pijssimus ille Princeps Viget, aetatem egit, 3c adhuc agit, ut Vivere sciat Sc mori, ut in simili loquitur Seneca de vitae breuitate. IOI. APUM IN D V sT R i A. Debemus imitari apes, quae vagantur, 3c flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulere, disponunt, ac per fauos digerunt. Sen. ep. 84. IOZ. FORMICAE PRUDENT 1 A. Vade adserinicam, o piger, δc considera vias eius, 3c disce sapientiam, quae cum non habeat ducem. nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibum sibi& congregat in messe, quod comedat, prouerb- c. 6. &3O.

Qui congregat in messe, filius sapiens est, qui autem stertit aestate, filius confusionis. prouerb-

IO3. Nihil aeque mirandum, quam curn homines δc cupiunt optime viuere, Sc sciant non alia re,

qu/m animo vivi, nec fieri posse, quin, si optime G s Vivari

SEARCH

MENU NAVIGATION