De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Antiqui Romani, Cicerone teste, omnibus rebus 3gendis, quod bonum, sau stu m, ' felix esset, praestabantur; Apostolus autem Iacobus Christi discipulos quidquid sibi proposituros praesari iubet: Si dominus voluerit; sunt, qui cuivis actioni pie praesentur: Omnia ad maiorem dei gloriami Huic igitur libro, postquam elaboraturi eundem: Si dominus vellet, praelati sumus, quum imposuissemus κορumοα, diximus: Omnia ad maiorem dei gloriami sed ita tamen, ut statim adderemus: si quid inde proficisceretur gloriae. Neque enim, esse libros non paucos, qui, quamvis pia illa sententia siniti sint, ne auctores quidem mortales gloria ornent, multo vero minus immortalem deum, insitiabimur. Λique idem ne nobis quoque

is i

aecideret, quod vereremur, nihil admirabere.

12쪽

Iam quum simus in eo, ut librum a nobis scriptum edamus, quod bonum, deo volente, faustum, felix sit, praesamur, et nobismetipsis et benignis lectoribus. Quamquam, ut nobis saluti sit uirisque liber, necesse est eum intelligi. Itaque etiam aliud opus erit praesari, quod illi inprimis, qui publice de eo sunt iudicaturi, velim animadvertans. Verbis autem utar Clementis, qui: Rev era, inquit, talis erit liorum monum seniorum ad umbratio et sorma, ut, quaecunque osserent, ea interiectam hic illic contineant veritatem, ut illos, qui gracu I or una instar passim ne temere grana legunt, fugiant; quum nutem agricolam suo rint nacta bonum, unum quidque eorum progerminans edat fructum. Strona. I. p. 348.) Huiusmodi ergo honus agricola sit unus quisque oportet, qui, quid hoc libro meo non quidem esse-

ctum, sed inchoatum sit, probe ac sincero discernere voluerit. Nam et Clementem, non qualis sertur, sed ut vere est,

cognoscat, et quid ipsi scripserimus, sciat. Lecturum autem nostra adiuvaro debemus proposito, quod perseeuti sumus,eXponendo. Λtque generaliter quidem, quoad eius fieri posset, tanquam vivam Clementis imaginem ponere quasi ante oculos voluimus. Deliberantibus autem, quomodo hoc

a curatissime assequeremur, quaestio nobis occurrit quadripartita. Quid enim Z Clementem considerare pOSSumus hominem, scriptorem, philosophum, theologum;

13쪽

nam his quattuor imago illa adumbrari videtur persecte. Ac primum de Clemente hymine ita disserere nobis proposuimus, ut vitam eius non solum veterum testimoniis, quae parum suppeditant, sed maxime ex ipsius scriptis explicaremus. Eandem tenuimus rationem in capite de ipso scriptore. In quo praeterea duo potiSSimum SpectavimuS: unum, ut plenam omnium Operum doctrinam communicaremus,

alterum, ut hoc efficeremus propria sorma atque indole Clementina. Quamobrem singulorum librorum argumenta iam religiosa ubertate descripsimus, ut vix ullum vel levissimum dogma negligeretur; sed descripsimus etiam ita, ut Clemens ipso dicens induceretur, quamquam latine; ad Verbum autem plerumque, quia hoc demum modo viri ingenium penitus cognosci rati sumus. Nam si nostra arte et Praecepto dogmatu, quae tradidit, exposuissemus, quin eiusmodi disputationi id, quod nostrae ipsorum mentis est Proprium, tribueremus, seri non potuisset. In illis vero argumentis labor libri latet ac sudor ). De Clemento denique philosopho et theologo id unum; quod dicamus, habemuS, nos non ex opinionibus inveteratis tritisque dispulasse, sed ex ipsius auetoris scriptis.

, Descriptionem, quae totius doctrinae nexum exhibeat, quum hoc minus ad imaginem Clementis adumbrandam pertinere videatur, in aliud tempus disserimus.

14쪽

Rationibus confra nos merito pugnantibus libenter cedemus, quippe non altercalionis amantes, Sed solius veritatis. Ceterum in Christo, Domino nostro, cuivis hunc librum lecturo salutem plurimam dicimus.

15쪽

De mementis Presbyteri Alerianorini vita.

I l. De Clementis patria . . Ig 2. Quibus parentibus et qua religione usus fuerit . 5k q. De educatione eius et conversione . 5I 4. De primo eius doctore christiano . .. 6k 5. De itinere eius ceterisque doctoribus . . 8I 6. De Pantaeno .... - . ι k 7. Quo tempore Clemens presbyter factus sit et scholae Al. rector lik 8. Qualis suerit Cle ens . l/k 9. Quo anno Alexandria decesserit nunquaru rediturus . lTfl0. Quid reliquum de vita eius Sciamus 20

De Scriptis mementis Presti. AI. generaliter. ἔ l. Re codicibus mss 23k 2. Quomodo Clementis opera multa ex parte possint corrigi sine novis Codd.mSS. PropriiS 27ἶ 3. Clemens, qualis auctor fuerit ex Veterum Sententia . . 32I 4. Tria opera illa, Clementis nomen professa, Vere e8se ab eo conscripta .... 34

cte Protreptico. si l. De tempore, quo scriptus Sit Protrepticus . 38ἶ 2. Protrepticum scriptum esse ad Graecos proprie appellatos 38ἶ 3. De Protreptici proposito 40si 4. Libri Protreptici argumentum exponitur AlII. De Paedagogo. k l. Quo tempore Paedagogus scriptus Sit 55 I 2. De Paedagogi proposito .. 55k 3. De libri I. argumento 57ἶ 4. De libri II. argumento 62si 5. De libri III. argumento. ... 66ΙΙΙ. De Stromatis. k l. Quo tempore Stromata sint composita 84ἶ 2. De huius operis inscriptione 86I 3. De Stromatum proposito 87k 4. De disputandi vin et ratione, quam Clemens in Stromatis adhibuerit. .... 92I 5. Quo vinculo Stromata iuncta sint inter se 97I 6. Argumentum libri primi exponitur 98k 7. De libri II. argumento - ll6k 8. De libri III. argumento 133j 9. Libri IV. argumentum exponitur i. .. 142 g 10. De libri V. argumento l6II II. De libri VI. argumento l80 si 12. Libri VII. argumentum describitur . 208

16쪽

I l3. De libro octavo 235I 14. Fragmenti libri VIII. argumentum exponitur . 245 g 15. Quid in Stromatis praestatum sit . . . . 248IV. De ceteris Acristis. si l. De libro, qui inscribitur: Tίς ὁ σωζομενος πλουσιος . 252k 2. De tempore, quo hic liber scriptus sit 253k 3. De huius libri consilio .. 253I 4. De huius libri argumento . 255ἶ 5. De seriptis Clementis deperditis 264ἶ 6. Quid hic dicendum sit de libris Clementi suppositis 270

I l. Quid philosophum distinguat a philosopho 27lk 2. De Clemente philosopho viros eruditos haud recte iudi QRSSe ... 274k 3. Clementem omnino cognosci posse ab homine dolere . 283I 4. De hominis natura 284k 5. Utri hominis naturae cognoscendi vim tribuat 203k 6. Quid sit veritas 296ἶ T. A natura corporea veritatem aequiri nullam 298k 8. Meliorem hominis partem, το λογικον ad veritatem pervenire POSSe 299I 9. Quomodo cognoscatur, vel Clemens qualis sit philosophus . 300k l0. Qualis Aristotelis suerit philosopliandi ratio ... 30 si li. De Clemento philosopho opilogus . . . . 309

De Clemente theologog l. Quid theologiun distinguat a theologo brevi exponitur . 3I0I 2. Quomodo revelationis factum cognoscatur in creatione 3l0I 3. Utrum deum ex hoe mundo cognosci a nobis posse Clemens doceat 4 3 lik 4. Possitne revelationis divinae saetum quoddam cognosci ab homine in redemptione 3l7k 5. Revelatione supernaturali Opus esse 3l7k 6. It velationem Supernaturalem eXSistere o 3l9k T. Revelationum supernaturalem tactam esse cognosci posse 320si 8. De revelationis utriusque argumento . 32ῖI 9. De fidei natura 328 si l0. Dc opinione, quae fidem imitetur 332kll. Quid ex duplici cognitione eum fide conjuncta sequatur 333k l2. Quomodo rei creditae vis ae natura altius cognoscatur 335I 13. Tην γνωσιν Clementis re dissurru a τῆ γνωσει haeretica 338k 14. Tὴν γνωσιν Clementis non esse theologiani quandam Speculati Vam .... 3ψ0ἶ i5. Tqν γνωσιν non debere demonstrationi 340klsi. Quomodo η γνωύις Clementis nascatur 346

si 17. Quid sit η γνωσις 349ἶ 18. Quae τὴν γνωσει cognoscantur . 352k19. Qui sit τῆς γνωσεως sinis . . 353k 20. Quinam sit aptus, qui την γνωσιν adipiscatur 355 I 2 l. Quid fidei sit γνώσει commune sit et quomodo altera cX altera Peudeat .. 356si 22. Quae sit huius quaesti0nis de revelationis argumento summa 357

17쪽

Do Clementis patria.

Titus Flavius Clemens, quem solemus appellare AleXandrinum, cum plurimis honestissimae famae admirationisque hominibus id iam habet commune, quod non de tempore solum, Verum etiam de loco, quo natus sit, ita ab omnibus huius rei peritis disputatur, ut, alterutrum iri discretum unquam, vix speres. Sed de loco, quid sit verisimillimum saltem, dici potest. Epiphanius enim, quum nonnullos eSSe narraverit δ), qui, dum alii Clementem Athenis esse oriundum affirment, Alexandriam eidem tribuant patriam, ipse quidem ab utraque opinione tanquam a re incerta as Sen Sionem Omnino cohibens, nobis tamen diiudicandi materiae satis suppeditat. Et primum quidem illud ne negligatur, quod et tua et eum AleXandrinum Voca88e dicuntur, E et a p 6 t ὀ ε Atheniensem. Τινες enim indicat pauco S, plures autem, hac voce opposita, ετεροι δὲ, i. e. ceteri. Sed quod maioris est ponderis, ex illa Epiphanii narratione, de cuius veritate nihil est cur dubitetur, quemadmodum ipsius auctoris aetate, Sive duobus fere seculis post, Clementem vere Athenis natum a plerisque fuisse probatum facile constat, sic de Alexandria tanquam urbe eiusdem patria cogitasse ne aliquos quidem singulos

certo potest colligi. Singuli enim, qui tum demum temporis Clementem Alexandrini cognomine distinguere inceperunt, hoc ut facerent, gloria viri famaque, quae tota Alexandriae inhaerebat,

λ) Epiph. haer. XXXII. 6. ed. Petav. : Κλογὶς τε, ον φασί τινες υλεξανδρεα, ετεροι δε υθηναῖον. Cuius sententiae nescio quo iure ordo atque sensus a Tille- montio I 'hist. occl. etc. T. XIII. p. 79 ed. Brux. MDCCXXXII.) sint inversi his verbis: Aduel ques uns tenaient, qu'il Clement) etait d'Athenes, los aut res le sal- fatent originalae d'Alexandrie.

18쪽

potuerunt commoveri δ). Accedit autem, quod Clemens Alexandrinae eccle8iae presbyter fuit, quamobrem in Stromatum codice quodam, quem Ph0tius vidit iam pervetustum δ), inscriptio ferebatur haec: se Titus Flavius Clemens, presbyter Ale Xandrinus, unde haud dubie Alexandrini cogn0men manavit '). Itaque etiam apud Omne S Veteres auctores plerumque appellatur se Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter; et bis tantum apud Eusebium et semel in Chronte. Pasch. simpliciter nominatur Alexandrinus. Contraque, ut Alexandrini cognomen, Alexandria quamvis non sit Clementis patria, facillime atque aptissime explicari potest, Sic quomodo Atheniensis, nisi Athenis natus fuerit, intelligatur, quin exponas probabiliter, dubito. Nam unde saetum sit, quaeso, ut plerique arg=0t contra τινας) duobus post seculis eum, cuius nomen Ale-Xandriae, Urbe eX Opinione tua praeterea patria, fi0ruit, dicant Atheniensem )3λ Saepenumero homines non tam ex urbe patria, quam eX eo loco, quo nominis famam adipisci inceperant, cognomen sumpsisse, notissimum est. Cf. Suidas S. V.

Aristarch.: 'Aλεξανδρευς θεύει, τῆ δε φυσει Σαμοθραξ. Herodotus appellatus est Thurius, Apollonius Rhodius.') Cod. CXI. - Neque igitur , , cognomen innuit, Egyptium fuisse Clementem, neque nam

negat hoc Epiphanii testimonium) communis veterum tradit opinio, ut dae. Brucheroplacuit . , , Historia Critica philosophiae a Christo nato ad repurgatas usque litteras. T. III. p. 4l5. De cognomine rectius existimavit Nicolaus Le Nourry in ,, Apparatu ad biblioth. maX. Veli Patrum p. 641 init. , , Quo quidem, inquit, cognomine sAlexandrini), ideo insignitus dicitur, vel quod Alexandria oriundus, Vel potius quod et in hac urbe diu commoratus et presbyter creatus fuerit. Non enim ita certum eSt, eum ibi revera ortum, quiu plures, teste Epiphanio, crediderint patria fuisse Atheniensem. - ε) Guerikius, De schola, quae Alexandriae floruit, cat. p. 30 de hac quaestione Potavium adire nos iubet. Sed Petavius do illo Epiphanii testimonio nihil aliud monet, nisi ,,qui Clementem patria Atheniensem osse diceret praeter Epiphanium eXVeteribus se vidisse neminem. Quod autem mirans vituperat virum eruditum quendam, qui Clementem patria Atheniensem esse opinetur, ipse miror, quod nil rem mirationis vituperationisque causam affert nullam praeter testimonii illius solitudinem. Quid enim i Num Epiphanius Clementem Atheniensem esse dieit 3 Minime lSed hoc testimonium sine ullo iudicio complectitur totius aetatis testimonia. Gulielmus Cave in Scriptorum ecclesiasticorum Historia liti. etc. p. 88 Basileae 1741)sensu quodam duetus Clementem Atheniensem esse dixerit his verbis usus: MCerte Clementem Athenis natum et educatum indeque neci tum ad scholam AleXandrinam translatum esse sinde enim etiam in antiquissimis l) temporibus scholarum suarum moderatores petere solebant Alexandrini) mihi longe verisimile est. Cuius sententiae causa est salsa. Neque enim Clemens Athenis ad scholam Alexandrinam regendam accitus est, Sed prosectus veritatem quaerens per totum mundum, donee AleXandriae acquieverit. Id Vero ipse eo loco, quem modo sum expositurua, tam Verte

19쪽

Nec vero desunt in ipsius Clementis scriptis, quae Atheniensem cum esse indicent. Et magni pretii quidem indicium in eo loco

inesse arbitror, quo Clemens viros, quos docentes audierit, offert laudibus δ). Nam quum eos enumeret deinceps, non Solum ut tempore progrediente Sese excipiant, Verum etiam Singulas Singulorum terras significet: unde sit primo proiectus, ubi tandem conquieverit, facile apparet, imo Sponte. E Graecia igitur orsus, peragrata Italia inferiore atque magna Asiae parte,

in Aegypto se Siculam apem, Prophetici et Apostolici prati flores

carpentem animisque audientium integram quandam cognitionem ingenerantem quum convenisset, beatae doctrinae traditione contentus remansit. Haec est simplex narratio et aperta. At vero fortaSSee peregrinatione quadam narrat reversionem l Sed antequam veritatis inveniendae cauSa peregrinatus e St, nunquam eum in Aegypto commoratum fui8se neque ergo Alexandriae natum, ex eis,

quibus do Pantaeno loquitur, verbis certe concluditur. Quem tempore quidem novissimum, Virtute autem primum, in Aegypto latentem a se indagatum esse dicit. Quid enim 3 Num praeceptorem publicum gloriae haud exiguae Clemens latentem vocaret, Si Alexandriam, urbem patriam, e peregrinatione reVerSus, hie eum invenisset y Atheniensis vero, cui Aegyptus terra videbatur longinqua, potuit ita loqui; in Atheniensis ore, qui Europam et ASiam discendi causa perscrutatus, postquam, ubi Summos Viros eXSpectaverat, multos audivit, etiam quid Africa praeberet, ipsius sibi proposuit oculis adspicere: in Atheniensis, inquam, ore haud inepta habebimus verba: ἀνεπαυοά Qv lv A Iurino θηράσας λε θυῖα. Atheniensem porro prodit liber, qui .in Scribitur: A070ς προτρε uet hς προς 'Eλληνας, ad Graecos, non ad gentes, id quod loco probabimus. Quid autem magis humanae naturae eonSentaneum, quam eum, qui veritate non sine multo labore inventa beatum se senserit, ad eos primum hortantem converti, quos et patria et moribus et consuetudine proximos sibi agnovorit 3 Et profecto liber illoea est indole, ut totum ex intimo animo profusum esse eum intelligas, quem qui legerit considerate, modo in se ipse introspicere soleat naturamque hominis habeat perspectam: sic, inquiet, hortatur civis concives eiusdem nationis et gentis. Argumentum autem,

declaravit, ut, cur ille, qui veritatem coniectura assecutus est neque locum ignorat, non videat, vix possim intelligere. Sed quae sunt in promptu, ut ass0let, putamus

abdita.

Strom. I. p. 322 ed. Poti. i.

20쪽

4 quod generale capite primo iam continetur, solos spectat Graecos; sciorum vanitatem deorum iubet deseri, agnosci deum vivum et verum. Sed statim ab initio praeter Graecorum deos nulli nominantur. Nam germo est de Helicone, de Cithaerone, de Odrysiis montibus, de Thracum mysteriis, de Satyris, de furente Bacchantium turba: sequorum loco Clemens Veritatem cum clarissima sapientia sanctumque prophetarum chorum e coelo deducit in montem dei sanctum δ). At vero infra nonnunquam de aliarum gentium inprimis Aegyptiorum diis nefandisque mysteriis agitur lSane, ita est. Sed quidquid divini ad gentem barbaram pertinentis memoratur, id aut eam solum ob causam in examen Vocatur,

quod a Graecis vel poetis vel philosophis in patrium cultum trans latum nonnulla passim fruatur vel etiam possit frui probatione, aut ut

barbarorum Superstitio cum senugis anilibus Graecis comparetur, unde non tam e S Se appareat, quod Graeci de Sapientia gua glorientur. Quam ob causam Graecorum divinorum mentio semper ita fit, ut ea ipsorum, quibuscum auctor loquitur, es Se sponte agno Scantur; contraque ceterarum gentium religiones ubicunque producuntur, nunquam Sine ip8O gentis nomine reperiuntur.

Atheniensem etiam Cyrillus Alexandrinus eum habuisse videtur, qui se Clemens, inquit, sanctos Apostolos ubique sequens, qui plurimas Graecorum historias audiendo acceperat, in Stromatis dicit etc. R); et alio loco idem eum sevirum doctum appellat, eruditum, Graecarum litterarum altitudinem ita, ut ante ipsum pauci fortas Se, perscrutatum '). Nec vero hinc argumentum Sumo, Sed probat quodammodo id, quod supra demonstratum egi. De urbe autem patria liaetenu S. De anno porro, quo natus Sit, neque constat quidquam, neque potui adhuc quidquam stabilire; unde tamen nescio an cui tam multum detrahatur, nisi forte curiositati, vel potius amori cuidam sollicito, quo virum mirabilem amplectimur. Nam quoad tempus refert scire, ut Clementis presbyteri Alexandrini vera oriatur imago, Scimus utique, quum, quin a. 189 p. C. n. Scholae Alexandrinae caput exstiterit, nihil sit dubium. Quamobrem quum edu-

p. 3. R) Contra Julianum l. VI. p. 205 ed. Puris 1638. Κλημης μἐν γαρ τοῖς αγίοις ἀποστολοις επομενος πανταχῆ, πλείστης τε οσης ἱστορίας εἰς ακοὴν

SEARCH

MENU NAVIGATION