장음표시 사용
31쪽
promptu habet. Cuius rei argumenta in omnibus operibus eius ubique se offerunt quasi Sponte. Sin uno tanquam adspectu videns admirari plenissimum eius historiarum the Saurum ex Sinceris atque integerrimis quibusque fontibus haustum volueri8: legas Strom. I. I. caput XXI k), ubi vetustatis chronologiam, quam Vocant, eX- ponit. Philosophorum autem placita ita didicit, ut quorumcunque discrimina internosceret. Quintum iam Cohortationis caput bre-Vem philosophicorum principiorum historiam exhibet Rin. At multo accuratius Singula deinceps, opportunitate data, tradit atque examinare Saepenumero haud sine acumine conatur; id quod inprimis e Stromatum libris compsirire licet. Nec vero philo Sophorum ratiOne8 Sententiasque cognovit ea sola de causa, ut ab eis nihil traditum eSSe ni Si mendacia atque errores demonstraret, sed id potius efficere Studuit, ut et vera a salsis secerneret, et optimam philosophandi rationem sibi seligeret. Et hoc quidem satis luculente probatur Strom. libro VIII, de quo multum infra erit disputandum. Optimam vero rationem agnovit Aristoteleam, idque eo modo, ut minime, iudicio proprio neglecto, prorsus ex illo penderet veterum philosophorum principe. Clemens igitur philosophus ab Aristotele valde adiutus, Eed sui iuris, excellit inter Omne A suae aetatis philosophos '). Jam vero quomodo in poetis Vergatus sit, VerSuum copia ostendit, quos ex omnibus, quos ipsi novimus, Veterum poetarum scriptis passim citare solet. In quibus etiam multa Videmus, quae nobis alibi servata non sunt. Atque ipsius ingenium poeticum, quale suerit, inprimis ex praeclaro se Hymno Chri8ti Servatoris, quo
Paedagogo coronidem atque coronam imponit, elucet. Musicorum porro eum esse peritum ea docent, quae Paed. l. II. capite IV. continentur'). In physiologia et medicina autem quantum profecerit, multa indicia habemus, e. g. p. l21sqq.; p. 179; p. 220-22l; p. 224sqq.; p. 291 sqq. Sed longum est, omnes, quibus pollebat, disciplinas
enumerare. Verumenimvero ageessit his omnibus mira in eo christianae doetrinae copia. Dum enim orbem, illustris Simum quemque doctorem christianum auditurus, peragrat, quo erat Veritatis amore,
ad plenam dogmatum notitiam intelligentiamque pervenit. Evidentia
) p. 55-58. R) Quid de vulgari opinione, qua Clementem Al. philosophum ἐκλεκτικὸν, quem
dicunt contemptim, ex loco quodam non intellecto faciunt, iudicandum sit, si postea de Clemento philosopho agemus, lare spero, ut a areat. Tum vero neque ceteras Opiniones huc pertinentes negligemu8.
32쪽
et animata verba qui audiret, se dignum esse habitum dicit I). Sicula, inquit, revera apis, Prophetici et Apostolici prati flores carpens Sinceram quandam ingeneravit audientium, inter quos ipse suit,) animis cognitionem. Sed illi doctores omnes, quos audierat,)veram beatae doctrinae' traditionem ita servantes, ut Statim a Petro, Jacobo, Joanne, Paulo, sanctis Apostolis, filius a patre acciperet . . .: illa Apostolida a maioribus tradita semina deposituri ad nos quoque, deo propitio, Venerunt δ). Sincerus et ipse huius doctrinae ab Apostolis traditae, quae sola hominem beare potest, interpres exstitit δ). Nec vero uniustraditionis illius, quae ita servatur, ut filius a patre accipiat iterum tradendam peritissimus erat, sed totum S. S. Scripturarum argumentum, scriptis ipsis testantibus, in promptu habebat. Et haec quidem de materia, quae ei praesto erat. In qua acquirenda haud
dubie adiutus est non solum rebus externis Eecundis, Sed etiam Celeritate quadam percipiendi, memoria, diligentia, studiorum assiduitate. Neque rudis erat materia illa in eo atque inordinata, sed iudicio veris a salsis segregatis, ingenio atque sollertia eam in ordinis pulchritudinem adductam invenies, ubicunque certum ordinem esse ipse voluerit. Materiae igitur mixta in eo inerat animi forma, partim naturalis, partim exercitatione nata. Itaque quum esset ingenio acri, magna Subtilitate, cogitationis nimia paene ubertate, in materia tractanda haec tria potissimum scribendi rationis suae propria non potuit non habere: vim quandam ordinandi pro rei cuiusque natura et figura '), perspicuitatemq), miram describendi facultatemq). Quamquam his non semper utitur. Nam quum dei gloriam hominumquo salutem Solum docendi finem haberet, saepe fori debebat, ut omnia ubique ad artem et praecepta revocare
negligeret consulto. Sed hac de re postea plural Hinc autem evenit, ut totius rei propositae non raro libenter paulisper oblitus/ Singula persequeretur'). Et sic quidem, ut nulla quaestio ipsius adtate agitata in disputationibus eius prorsus praetermitteretur, effectum est. Accessit autem urbanitatis quasi innatae iucunditas,
δ) De CIomente theologo etiam infra disseremus. - cf. p. 99. 2-6. p. 162; singulorum librorum prooemia. δὶ es. e. g. p. 72-77 quaestionem, num consuetudinem, quod a maioribus sit accepta, retinere debeamus; librum porro de divite servando; multa alia.
33쪽
subtilis decori sensus, custosque illa omnium virtutum verecundia I). Ea denique morum est integritate, ut Sancto quodam spiritu inscriptis eius assemur. At Vero, quantacunque est Sanctimonia et pietate, nihil tamen praeter modum, nihil intemperati in eo roportes. Dei amore sngrat Vehementissime, nec Voro Sine cognitionis lumine; ocu*ρ6ου uri admirabilis illa in omnibus dux eius apparsit ). Ita igitur comparatus atque ad Sinceram beatae doctrinae traditionem propagandam instructis Simus a. l89 Scholae Alexandrinae caput Oxstitit satis dignum. Quodsi et Scientia et vita idoneus, qui illam regeret, videbatur, attamen dignita 8 auctoritatem eius per- socii. Nisi enim egregie salior, iam tum erat pre8byter Alexandrinus. Quod inde colligo, quod omnia opera ab eo Scripta es Se presbytero verisimillimum est. In Protreptico quidem ip8e se numerat interlogitimos omnium hominum Vitae nurigas, quod, ni Si presbyteriam fuerit, nescio quomodo possit explicari' . Paedagogum automa Clemente presbytero compOSitum e88e, manise Stum est. Num nihil his vorbis primi Paed. libri apertius: PnStoreS, inquit, Sumus, occlesiarum duces ad boni Pastoris imaginem; VOS autem Oves q).
Quo anno Alexandria decesserit nunquam rediturus. Sed Clemens, qui ipsius aetate parem doctorem habuit neminom, adqualibus et christianis et ethnicis uberrimus doctrinae atque salutis sons agnitus est. Itaque Echola celeberrima per tredecim circiter annos ab eo recta in dies magis flore Scit, crescit Christianorum numerus ex nobilissimis doctissimisque ethnicis auctus. Postquam autom inde ab a. l89 vel l 90 usque ad annum 203 muneri praeclaro praefuit, scriptis omnibus, quae eXStant Operibus, persecutionis Severo ortae imperatore periculum declinans Alexandria decessit a. 203 ineunte β). Certe quidem ei selicissimo invisae religionis propagatori mors imminebat Alexandriae remanenti. Sed cur temere mortem obire noluerit, causam ipSe ingenue satetur. Et marty-
p. 225. veniam petit, quod ad auditorum utilitatem de eis, quorum pudeat per
se, loquatur. Cuiusmodi excusationes non rarae Sunt.
', Id optimo discitur ex eis, quae Strom. l. IlI de continentia praebet. φὶ Protr. p. 73. 22 sqq. ita ethnicos alloquitur: Toυς ηνιοχους υμων του βίου λιμας ἐπιποθουντες υπολαμβανετε. κ. T. 1. Paed. I. p. 120. 28-30: Κιγε ποιμλες εσμεν οἱ των εκκλησιων προηγου- μενοι κατ' ε&0να του αγαθου ποιμένος' τα δὲ προβατα υμεις. δὲ Euseb. h. e. VI. l. et 3.2
34쪽
rium quidem ut tale gummis effert laudibus. Nos, inquit, con- Summationem Vocamus martyrium, non quod vitae finem homo acceperit, ut ceteri solent loqui, sed quod persectum consummatum opus ostendorit caritatis δ). Quare vituperat illos, qui quum in sola veri Dei cognitione ponant martyrium, eum, qui per mortem Deum confessus fuerit, se ipsum Occidisse contendant. In eiusmodi sophismate nihil magis apparere quam timiditatem. Nec vero minus aliorum reprobat opinionem, qui propter odium in Creatorem, quem malum habeant, de industria quaerendam e88e mortem velint summoque studio ipsi se tradere conentur. Hos autem Vanae Seipsos tradere morti haud aliter atque Indorum Gymnosophistas, qui
reiicienda sit, dilucide explicat in Strona. l. VII. Nemo, inquit, praeter rationem sortis est Gnosticus, quoniam Si esset) pueros qn0que dixeris sortes, qui formidolosorum ignorantia sustinent timenda; ignem, e. c., ita tangunt. Quin etiam feras rationis expertes, quae in hastas incurrunt sortes, virtute dicant praeditas Qui autem revera sortis est, quum multitudinis aemulatione in manifestum periculum sit adductus, quidquid occurrit, alacri animo suscipit; itaque ab aliis, qui martyres dicuntur, discretus est. Hi enim sibi ipsi occasiones praebentes se in ipsa pericula praecipitant nescio quomodo si loqui sic fas est); at illi vero squi sunt revera sortes), primo rationi convenienter se occultant; deinde autem Deo reapse Vocante prompto animo se tradente S Vocationem, eo quod nihil temere a se factum esse conscii sunt, confirmant, et viri illius in vera ac rationi consentanea sortitudine probandi imaginem praebent β). Clemens igitur a. 203 ineunte primo rationi convenienter periculum declinavit Dei vocationem exspectaturus. Tam temeritatem despexit, quam timiditatem. Alexandria autem in Cappadociam abiisse videtur, ubi Alexander, qui eum audierat, tunc episcopus erat. Hic enim et Origenes inter Clementis auditores excellunt'). Certe a. 21l β), quum Alexander per eum Antiochensibus de novo episcopo, Asclepiade, gratulandi causa epistolam mitteret, iam diu in Cappadocia commoratus fuerat. Nam: obliSi,
35쪽
ait Alexander, has litteras vobis per Clementem beatum presbyterum, virum virtute clarum probatumque, quem VOS quoque et nostis et cognoSectis, qui ctiam quum hic secundum Dei providentiam et moderationem adesset, eoclesiam confirmavit ac provexit Τ). Quam missionem Moehlorus*) minus recto ad illud tempus refert, quo Alexander fuerit episcopus Hierosolymitanus, quem ut vinctum epistolam ad Antiochenses scripsisse scimus'), sic eum non Hierosolymis, sed in Cappadociae urbe quadam, cuius episcopus erat, in vinculis suisse liquet. Namque propter id ipsum, quod in persecutione sortiter Christum consessus erat, Eusebio teste'), Narcisso seni suffectus est. Quodsi Alexander litteras illas in vinculis scripsit, si) Clementem et in Cappadocia tum ipsum suisse, et huius regionis ecclesiam confirmasse atque auXisse manifestum est. E Cappadocia igitur Clemens Antiochiam prosectus est. Jam vero etiam antea eum hic pauli8per Versatum esse probabile videtur, quum Alexander Scribat: sequem Vos quoque et nostis et cognoscetis. Quae quum ita sint, Alexandria fugiens primo sortasse Antiochiam conver8us, postea in Cappadociam migravit ad amicum; multis vero post annis rursus Antiochiam si . Sed nihil ultra do Clemontis vita veterum testimoniis probari potest. Utrum Hierosolyma cum Alexandro perreXerit, an Antiochiae manserit, dici ne probabiliter quidem posse arbitramur. Alexandriam
autem eum non e S Se reversum habeo persua8issimum. Quae enim
de hoc reditu ab hominibus eruditis narrantur, omni sundamento historico carent. Quis enim eo temeritatis processerit, ut, quod ,,Hieronymus Clementem Severo et Caracalla imperatoribus floruisse affirmet, r)eum ideo Caracalla imperante Alexandriae potissimum floruisse idque scholam regentem coni endati Rationes autem, cur eum Alexandriam rediisse negamus, hae sunt. Origenes, ut a levissimo
) Euseb. h. e. VI. 1 I. Hieron. cat. 38. η) Patrol. I. p. 432. cf. Cave, i. c. p. 390. p) Euseb. l. e. Euseb. l. c. 8. Verba quidem: hQuem paulo ante Hierosolymitanae ecclesiae
episcopum suisse signifieavimus, repugnare contra sententiam nostram videntur. Sed haec valent de tempore, quo Origenes Presbyter consecratuS eSt. l. c. hVieula mea etc. Fortasse in primo iam itinere suo e Graecia per Asiam in Aegyptum Clemens venit Antiochiam. Sed tum certe discipulus, cuius Antiochenses haud facile memoriam retinuissent.
36쪽
momento ordiar, Caracalla imperatore, Papa Zephyrino, Romam
quum profectus es Set ecclesiam antiqui88imam visurus, Eusebius haud ita multo post eum reducem, Demetrio epiScopo vehementer postulante, Scholae iterum moderationem suscepisse narrat δ). Item quoties idem scriptor de Origenis itinere quodam locutus est, statim eum ad con Suetam Scholam reversum esse addit '). Quamobrem hoc quidem suSpicionem Saltem movet, quod de Clementis reditu omnino tacet. Demetrius porro, si Clempns Caracalla imperatore scholae praesuis Set, nescio an tam vehementer ab Origene postulasset, ut ex itinere quam celerrime revergus Scholam iterum regeret. Deinde autem, ubicunque apud Eusebium post annum 203 de scholae rectore Sermo est, Origenes tantum nominatur. Tum vero diserte
declarat Eusebius, primis Caracallae imperatoris annis δ) Origenem Solum esse, qui vacet catechigando.') Denique Eusebius eo loco, quo id, quod omiserat de Origenis pueritia, adiicit, Clementis, inquam, discipulum eum fuisse, Severo imperatore Stromatum libros ab illo absolutos osso indicat. Dicit autem, id ita sese habere inde manifestum esse, quod in primo libro Clemen A ad mortem usque Commodi tempora describat. Eusebius igitur id tantum quaestionis esse iudicat, utrum Commodo imperatore e Stromatis nonnulla iam Seripserit, nec ne; de Caracallae aetate nihil quaerit. Itaque cur tandem illud manifestum esset, si Clemens Alexandriae Caracalla imperante etiamtum docuisset y Sed quia post annum 203 eum nunquam Alexandriam, ubi Stromata sunt edita, rediisse inter veteres constat, ita argumentatur Eusebius: siquidem primus Stromatum liber Severo imperatore scriptus est, Omnes eodem imperante compositi Sint nece8se est.
Quid ro liquum de vita eius Seiam US. Quae quum ita sint, Clementem postremo vidimus a. 2l 1 o Cappadocia Antiochiam proficiscentem. Unde Venerit primo, postremo quo VRSerit, nescimus. Attamen quo animus viri vere christiani vaserit, ausit aliquis dicere. Nec Vero ubi, neque etiam
δ) Eisdem, quibus secundum Gueri hium Clemens Pantaeno successiti ) h. e. I. 15. Quum se discipulis solum satisfacere non posse propter multitudinem eorum intellexisset, IIeractam collegam in Sehola assumpsit.
37쪽
quando mortuus fuerit, satis liquet. Sed ultra annum 217 mortem eius non cadere nonnulla cum probabilitate licet statuero δ). Gu0rihil enim coniectura, R) qua, Si vera e8Set, , , circiter annum 2l3 Clementem mortuum esse censendum se foret, inde manavit, quod eum post persecutionem ad scholam reducem, dum viveret, Alexandriae docuisse salso opinatus suerat.
Jam vero Clementis discipuli quum multi fuerint praeclari, tum
duo nominantur, qui, ut supra iam monuimuS, inprimis excellunt,
alter occlesiastica dignitate, scientia alter, AleXander, Origenos'). Atque ille quidem valde gloriatur, tali se usum e S Se praeceptore, , ,patre beato, qui viam sibi praeiverit Sequendam, qui plurimum soadiuverit. ') Quas laudes Si cum eis comparaVerimus, quibus eun- dom Clementem offert Alexander in epistola ad Antiochenses, quanta pietate in eum fuerit, intelligemus, Erat enim Clemens non doctrina solum et eruditione admirabilis, sed etiam anim i candore et hono state amabilis; cuius rei veteres testes sunt locupletissimi, qui tanta gloriae eius copia abundant, ut
Clementis nomen, quamvis id ipsum non semper spectent, ut eum, praedicent, vix tamen non addita laude eximia pronuntient. Itaque Eusebius eum nonnunquam cognomine se admirabilis ornat, si) quem Alexander episcopus laudaverat sevirtute praeditum probatumque. Theodoretus eundem appellat ovirum Sanetum, si) Chronicon Paschale nominat ,, Sanctissimum, ζ) Vocat , , beatum JO. Damascenus, ') imo in Martyrologiis Usuardi in sanctos relatus invenitur. Quae quum ita se habeant, omniaque eius scripta integritatem, sinceritatem, Sanctitatem, tenerrimam dei hominumque caritatem
prodant, etsi dies eius sestus inde a Benedicto XIV, historiati
argumentis non satis expletis, non iam celebratur, attamen eum duco
sanctum. Sed iuvat viri satis acuti, Sollerti addere verba: is Quam magnae, inquit', et verae sunt congestae ab Eusebio in Meletium
laudes, tam praeclaras, imo fortasse maiores meretur clari8simus et celeberrimus Scriptor Clemens cognomento AleXandrinus
38쪽
Non satis perspicio, quo scrupulo duci potuerint Romani Martyrologii resormatores, ut tam illustrem virum ex sacris Tabulis expunctum vellent. Vide Hens chenium tomo 6 Maii p. 777. liti. F. Est, qui putet, Baronium absterritum fuisse, quod Clementis opera inter apocrypha a Gelasio relata sint δ). Sed de hac quaestione altius repetere, Martyrologii esse videtur, nec Vero huius loci.
) Joann. Bapt. Soller, Societ. Jesu Theologus, in Observatione editionis suae Marsyrologii Usuardi ad d. 4 Dec. -
39쪽
se scriptis Uementis presb. Al. generaliter.
Clementis litterarum laudem religionisque pietatem si consideraveris, quidquid scripserit, id ab aequalibus haud sine magna laetitia et salutis inde manantis aviditate quadam SuSceptum e8Se, nihil mirabere. Et prosecto factum est, ut Operum eius codiceS manuscripti seculo quarto omnibus christianis non plane rudibus essent in manibus. Certe Eusebius hoc appertissime testatur' .Quum enim Veterum auctorum testimonia quaedam a Clemente laudata commemoret, hanc ob causam ea ad Verba tranS- Scribere non Vult, quod omnes facillime operibus ipsis uti possint. Quorum, inquit, Verba subiicere prorsus Sit Supervacaneum, quum ipsorum Clementis scriptorum quivis habeat copiam. Attamen temporum iniuria atque hominum incuria plerique codices manuscripti periisse videntur. Adhuc enim perpauci tantum inveniri potuerunt, qui an optimi sint, nescio. Sunt autem tria, quae Clementis habentur, opera maiora et inter se nexa: COhohortatio ad Graecos, R) ,, Paedagogus, ') Stromata φ). De quorum Codicibus mss. Nourrius in Apparatu ad Bibl. Patrum, unde Fabricius, quae de eisdem in Bibliotheca Graeca praebet, sump8it, haec tantum summa diligentia comperire- et conquirere potuit. Et primum quidem de Cohortatione ad Graecos hoc nobiscum communicat: , , Du08, inquit, huiusce operis Graecos codices manuscriptos nacti Sumus. Prior est regiae Bibliothecasi et venerandae antiquitatis liber, in quo quaedam Justini martyris, Athenagorae, aliorumque
40쪽
quorundam Patrum, anno Christi . . . 914 descripta sunt. Posteriorem vero ex Parisini R. H. P. P. Societatis Jesu collegii bibliotheca R. P. Harduinus pro more suo nobiSeum perquam humani S-sime communicavit. Is porro liber, in charta papyraeea eXaratu8, recentioris quidem est manus: Sed plures in eo, quemadmodum insuperiori variae exhibentur lectiones, quas aliquando, quum Se Se Occasio dederit, per nos, vel per alios, ) qui recudendis Clementis nostri commentationibus operam navare voluerint, publici iuris faciemuS. In utriuSque etiam manu scripti codicis marginibus quaedam ad obscuriora Clementini toxius loca breviter explicanda adiectae sunt notulae, eX quibus plurimae ad calcem operum eiusdem Clementis no Stri, a Gentiano Herveto excusorum, editae sunt. At si
quid in illis animadvorsione dignum fuerit, id suis quibusque locis
a nobis infra annotabitur δ). De Paedagogi autem codd. mss. haec sunt eius Verba: Tribus in codicibus tres Paedagogi libros Graeca manu descriptos legimus. Jam autem monuimu8, qui, Cui USVe generis Sint duo priores, quibus superior quoque Clementis nostri ad Graecos cohortatio exhibetur: sed in eorum antiquissimo codice regio totus paene liber primus mutilatus est ac tria tantum ultima illius capita, demto tamen undecimi initio, integra remanserunt. Tertius vero codex, quem ex regia Bibliotheca nacti sumus, recentior, in charta tantum papyracen deScriptus est, atque hanc Auctoris nostri commentationem, sed non plane integram, exhibet. Quidam enimvero in eo Occurrunt hiatus, et in libro secundo finis septimi capitis ot octavi initium ab amanuensi librario praetermissa fuere, atque eo loci albae quaedam pagellae relictae Sunt. Quod certe manifesto nobis est indicio, hunc codicem ex aliquo alio antiquiore esse tran8scriptum, ubi ea, quae librarius intacta reliquit, vel resecata fuerant, vel ab illo legi non potuerunt. Non semel etiam librarius ille in describendis cum textu au toris, tum praecipue capitum argumentis las pus est. Sed haec solita eiusmodi virorum errata non impediunt, quin plures ex his codicibus collectae sint a nobis variae lectiones, quibus Clementis nostri textus pluribus in locis recte corrigi poterit et emendari. Denique horum codicum margini insertae Sunt quaedam notulae, similes quidem, sed longe pauciores iis, quarum in superiori ad Graeeos c0hortatione mentionem secimus . .
