De Clemente presbytero Alexandrino : homine, scriptore, philosopho, theologo liber.

발행: 1851년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

cationem eius, morum temperationem, eruditionem, quaecunque ad totum hominem formandum redundant, in altero seculi secundi dimidio iure ponimus, tum annum natalem inter annos 150 et 160 cadere coniicimuS.

Quibus parentibus et qua religione usus fuerit. Neque etiam, quibus parentibus usus fuerit, satis liquet. Fuerunt autem ethnici. Nam ipsum quidem Clementem inde a prima aetate superstitioni deditum fuisse, ex eo licet colligi, quod loco quodam ) peccatorum se veniam nactum esse dicit, quia crediderit. Quibus verbis actionem indicat credendi, non habitum; actionem autem, qua ex non credenti sactus sit credens. Sed alibi η)aperte declarat: oveteribus abiuratis opinionibus, nuper ad Salutem pervenimus. Cuius rei testis est praeterea Eusebius ').

De educatione eius et con Ver Sione. Quicunque autem suorunt parentes, quaqua nobilitate, fama, sortuna, virtute fructi sunt: filium optime educandum curaverunt. Scimus enim, Omnia, quae consequi ingenio aut diligentia homines p08Sunt, suppetivis Se ei adolescenti. Quidquid non Graeci solum, sed totius orbis tum temporis cogniti populi arte et Scientia pro- secerunt: id undique collectum in Clemente sub uno quasi adspectu positum admiramur. Atque quibus usus sit praeceptoribus, dum deos colit salsos, et8i memoriae proditum non est, tamen eruditio, qua est in philosophia omnisque generis litteris, praestantis Almorum eum adiutum esse assiduitate et frequentia, ostondit. Simulatque enim christianam doctrinam incepit adamare, quum inde omnem huiuoperam navaret, quin an te a naturalis cognitionis et scientino copiam gloriamque inter aequales prope infinitam acquisierit, dubitari nequit. Quae tanta fuit, ut Eusebius ipsum appellet se admirabilem .... Omnium rerum experientia praeditum virum ε). Quod si quam copiosus, quam et rerum minutarum et interrogatiuncularum peritus suerit

in mythologia, in historia philosophica ipsisque dialecticis, in poe-

Paed. l. II. p. 205. Λακρυα δε ἐσιιεν οἱ αμαρτωλοὶ μετανενοηκοτες οἱ εἰς

αυτὸν πεπιστευκοτες, οἷς αφῆκεν τας αμαρτιως.

22쪽

tarum cuiuslibet generis vel nationis cognitiono, in multis aliis

artibus liberalibus volueris comperire: legas ea, quae SeripSit adolescens, i. e. Coh. et Paed. Quibus studiis, quum de nulla eius Peregrinatione, quae, antequam doctrinam chri Stianam haberet Veram, facta esset, quidquam traditum sit, eum vacuisse verisimile est Athenis, urbe patria. Sed Clemens ea erat voluntate animique bonitate, ut minime studium nimis magnum plurimamque Operam in res obscuras atque difficiles consurret aut statim acquiescens incognita pro cognitia haberet, quibus assentiret temere, - quod quantopere ab eius ingenio abhorruerit, videndi opportunitas infra non deerit, - minime igitur eam ob causam Omnia addiscere nVebat, ut lucrum con8equeretur, vanam gloriolam, curio Sitatis satiatae voluptatem, sed ut, quid in re quaque verissimum esset, perSPiceret. Quare introspicere studuit tam in arcana et privata, quam in publica; quae paucorum erant, quae omnium, ea Scire cupiebat, deorum cultus inprimis et gentis cuiusque et nationis et civitatis et

familiae; mysteriis famosis illis fuit initiatus δ). Nihil ei erat curae,

nisi indagatio veri atque inventio; hoe studium eius omne. Quo studio cum mentis acumine et subtilitate coniuncto, non potuit non seri, quin, christiana doctrina audita, deorum turbam puerilium pelleret non dubitanter. Errorem vero cito renuit η).

De primo eius doctore christiano. Et primum quidem doetorem audivit Evangelium tradentem in Graecia '), quem Jonicum vocat, non quo philosophicae Seetae JO-nicae deditus fuerit, ut J. Clerico visum est'), sed quia in Jonia natus fuit β). Clericus enim prorsus neglexit, de praeceptoribus agi christianis, minime vero philosophis. Sed praeterea de Secta eiusmodi omnis tacet illius aetatis historia. Itemque Caveusq), qui

k Quae Clemens de mysteriis tradit, ea plane consentiunt cum Omnibus, quae Lobeckius libris, qui hAglaophamus inseribuntur, nimia sere eruditione efficere ac probare conatus est; ubi dissentiunt inter se, hic plerumque opinione de religione praeiudicata impeditur. η) Euseb. l. c. θαττον γε μην τῆς πλάνης ἀνανευσας.

cum Praef. Christ. ThomaSii. p. 30. q) V. Lumper, Historia theologi eo-critica de vita, scriptis atque doctrina S. S. Patrum etc. IV. p. 63-64., ubi Clerici miram opinionem plane eXplosam reperies.

' isAntiquitates Patrum et ecclesiasticae ... gelreulith in'δ dio'leui die libero Iehi. ...' p. 386. cf. argumenta, quae contra Caveum iure protulit J. Clericus i. c. p. 30.

23쪽

doctorem illum donici nomine proprio dici iubet, patriam eidem

Coelesyriam tribuens, vehementer labitur. Nam quum Coelesyria ad alterum eorum, quos Clemens in Magna Graecia habuit religionis citristianae magistros, spectet, totum locum auctoris perturbat. Recte autem Baltus ), ceterorum quoque, quos audierit, virorum patriam a Clemente nominari, animadvertit, unde, JOni- cum hoc loco etiam significare aliquem in Jonia natum, sit consequens. Nec vero, id quod Bruchero fieri posse videtur'), illud in Jonia ita intelligi volo, ut accipere liceat pro: in Graecia, icique Athenis. Nam etsi, quod a Stephano Byzantino observatum eSty), Graecos interdum Jonicos vocari, eo quod ex Jonia in Graeciam descenderint, recte sese habere largiemur: hoc loco idem haudquaquam valere vel propter verborum 2πὶ et 8 ς ' E λ λ α 6 6 et o 'Ihu ut κος coniunctionem concedendum egi. Quamquam neque Graecus Graecos aliter unquam appellabat, quam 'Eλkηνας. In Jonia igitur natus primus illo Clementis doctor quisnam fuit 3 Fuit sine ulla controversia christianus. Ad hos enim, quos Clemens loco I. enumerat, doctores seprima, quae didicerit, litterarum rudimenta ipsaque philosophiae syncretisticae elementa q) referro, levitatis est haud parvae. Quid enim ab eis acceperit, disertis ipso verbis declarat: ,, Veram scilicet beatae doctrinae tradition om si). Sin quod huic Jonico nomen fuerit, quaeramus, quum Philippus Si- detesq), cuius quamvis exigua sit in hi Storia auctoritas, tamen ne fama quidem unquam Sine omni est veritatis communione, Philippus igitur Sidetes quum Athenagoram, praeclarum illum christianae doctrinae defensorem, Clementi S praeceptorem nominet, videamus, quid de hae narratione iudicandum. Atque utrum Athenagoras Athenis natus Sit, nec ne, quum libri eius Apologetici inscriptio g), qua, qui eum Atheniensem esse dicunt, nituntur, sit ipsa incerta, disputari potest. Nec tamen, ibi eum aliquamdiu commoratum suisse , incredibile est, imo probatur hoc quidem aliqua ex parte viri virtute Studioque. Quamobrem quum porro Athenagoras, quo temp0re Clemens adolescens discendi cupiditate ardebat, eo

24쪽

ipso floreret; ut qui anno sero 177 defensionem suam M. Aurelio Antonino et L. Aurel. Commodo tradoret; primum illum Clementis

doctorem christianum eum exstitisso licet coniici, unde etiam Athenagoram JOnicum fuisse sequeretur. Sed haec sunt duntaxat

aliquo modo probabilia. Noo vero ei, qui de Dionysio Corinthio aut de Cato cogitaverunt δ), id argumentis idoneis confirmare conati sunt. Quisquis autem suit ille, Clementem singulari christianae religionis amore affecit. Qui, simulatque barbaram eiusmodi philosophiam cognovit, non iam Graeciae finibus sapientiam circumcludi arbitratus, ubicunque christianae doctrinae fons quidam e8set, eo Atatuit proficisci δ).

De itinero eius ceterisque doctoribus. Et primum quidem iter in Magnam Graeciam convertit, ubi

duos nactus est praeceptores, alterum in Coelesyria natum, in Aegypto alterum'). Deinde quum orientem versus pergeret, iterum

) Baronius ad ann. 185. Π. 4.*J Brucherus i. c. Clementem Alexandriae et nascentem lacit, et adolescentem et docentem. Quae si ita fuerint, de itinere nihil dicendum erit. Arcessit igitur, credo, praeceptores, quos hie enumerat, undique AleXandriam, ut adolescens domi remanens habeat, a quibus, quae Voluerit, discat. hQuos, inquit, quum AleXandriae Clemens inveniret, mirum non est, eum in Aegypto conquievisse, nec ad alias philosophiae sedes iter litterarium instituisse. Unde etiam concludit, in Aegypto huniversalem addiscendae philosophiae methodum tum invalu isse invexisseque syneretisticum illud doctrinae genus. p. 4l6. Sed prima iam verba seloci notatu maxime digni male vertere coactus est. Verba enim: ἐπὶ τῆς Ἐλλάδος interpretatur: hex Graecia . EX-plicet etiam velim, quomodo Clemens Pantaenum in Aegypto latentem se convenisse uicat, et quale sit illud beatae traditionis doctrinae genus; Syncretisti eum haud sacile ita agnosces. Clemens vero quinque doctores nominat, quorum statim locum, ubi quemque audierit, commemorat; deinde patriam.

δ) l. o. οἱ δε ἐπὶ τῆς μεγάλης Ἐλλαδος' της κοίλης θατερος αυτων Συριας ην,

ὁ δε απ Αιγυπτου. Sylburgium, pro ο ὶ δε legendum esse Oδε coniicientem, errare manifestum est; το αυτων enim, quum ad ὁ Iωνικος referri nequeat, οἱ δε postulat. ε) l. o. 'χλλοι δὲ ανα την ἀνατοληκ κοὰ ταυτης τουτων) ὁ μἐν της τῶν 'Aσσυρίων, ὁ δε ἐν Παλαιστίνη Ἐβήαιος ανεκαθεν. Pro ταυτης Seribendum esSe videtur του- των ταυτης enim ad nihil nisi ad ανατο λην referri potest, id quod vel propter sensum haud satis placet. Praeterea autem illud τουτων ὁ μεν respondet τω θατερος

αυτων. Deinde vocem ανέκαθεν nescio nn minus recte interpretes vertant: hexalto ducta origine. Si nomen seHebraei non solum natio em, cuius fuerit, verum

religionem etiam Significet, ανεκαθεν interpretandum est: hinitio ur prungli di). Idem enim declarat ανεκαθεν in Coh. p. 9. l. 20 cf. p. 118. 31. Quod si ita se habet, ceteros praeceptores initio fuisse ethnic0S inde coniicimus. Et sane singulorum patriae huic coniecturae maiorem tribuunt verisimilitudinem.

25쪽

Denique in Aegypto, idque Alexandriae, quum Siculum quen

dam conveni 8Set, quem , Orbem circumiens, qua Si Venatus e88et latentem, se tandem conquievis Se narrat δ). Neque igitur, sequi praeter Pantaenum, quem po Stremo nominatum loco coniiciunt, adhuc quattuor volunt Clementis praecep tores, his assentior, neque eis, sequi tres tantum δ). Sed quinque praeter Pantaenum proeul dubio sunt numerandi. Nam quum Clemens non modo terras, ubi doctores audierit, lectorem scire velit,

verum etiam cuiusque indicet pretriam: tot viri intelligantur oportet, quot patriae indicatae' . Quarum equidem agnosco EeX: d Oniam θ' I svtκος), Coele Syriam της κοίλης . . . Συριας), Aegyptum crit Αἰ7υπιου), Assyriam set τὶς etsi,v Αοσυρtων) Palestinam εν IJαλαιο et vii 'Εἶραιος), Siciliam Σικελικη . . . ' μάλιztα ε). SeSergo praeceptores etiam admittendi.

Do Pantaeno. Jam Vero quamvis, quinam suerint ceteri, quaestio sit sub difficilis, postremo memoratum Pantaenum fuisse inde ab Eusebio β)inter omnes, et qui cogitate et qui temere de Clemente scripserunt, constat. Certe Clemens ipse in Hypotyposibus suis, Eusebio teste si), Pantaenum magistrum Suum vocat, eumque graViSSimum, ut qui eorum, quae Scripta Sint a Se, vere sit parens y), id quod cum laude illa: ,,virtute hic primus erat, adaequatur. Miror autem,

υ l. c. υστατφ δε περιτυχων - δυναιμει δε ουτος πρωτος ην' - ανεπαυσαμην ἐν ' ιγυπτω θηρασας λεχ, θοτα. Post ανεκαθεν interpungendum est. Ita enim enumeratio sequitur: ὁ μεν ἐπὶ τ ὶς Ελλαδος : οὶ δ ε ἐπὶ τῆς μεγαλης 'Eλλαδος : αλλοι δ ε ανα τνν ανατοληκ : U στατω δε περιτυχων ... ἐν Αἰγυπτω. Doctores igitur christianos audivit in Europa, in Asia, in Africa: in Graecia unum, duos in Magna Graecia, in Asia duos, unum in Africa.') Walch. Misceli. Sacra p. 5l2. δ) Hoe indidium sadillime difficillimam quaestionem solvit. Est autem tam apertum atque certum, ut longa demonstratione possim supersedere. Nulla enim alia re opus est, nisi accurata interpunctione, qualem supra in singulis loci partibus significavi. ε) Quaeri possit, reserendumne sit et illud ἐν Παλωστωρ Εβραῖος et Σικελικη. ... τὶ μελιττα Rd eundem unumque doctorem, quod multi affirmant: Brucherus i. c. p. 4lῖ), I. Clericus l. c. p. 28), alii. Quid autem num Hebraeus idem atque Siciliensis 3 Sed Hebraeum audivit Clemens in Palaestina, apem vero Siciliensem in Aegypto. Discrimen igitur manifestum. Nec porro Clemens, si eundum significaret, ὁ δε . . . . υστατω SeripsisSet pro: ὁ δε ω υστατω. Euseb. h. e. V. 11.

φὶ l. c. V. II et VI. 13. y Nicephorus, h. e. IV. 33. P. 33l.

26쪽

quo iure Walchius δ), ,, de patria . . . eius Pantaeni) altum ubique

clito tam nihil omnino indicare videtur, ut eius ne recordetur quidem. Operae autem pretium est, Valesii argumenta, quibus ex his Pantaenum Siciliensem fuisse consequi probat, audire'). IIaec, inquit, Clementis Verba Σαελι i et i, ovet: ' l12λtetet α κ. z. λ.) Omittere non debuit Eusebius. Ex hiε enim colligi videtur, Pantaenum ex Sicilia oriundum fuisse. Annon id apte innuunt haec Clementis verba: Σtκελικὴ et 1, uveth η l1ελtzτα etc. 3 Quum enim praecedentibus verbis Clemens Pantaenum designet, ut testatur Eusebius, haec quoque ad eundem Pantaenum reserantur, necesse est. Siculam igitur apem eum nominat Clemens, eo quod e Sicilia esset oriundus. Cur enim Siculam potius apem vocaret, quam Atticam 3 P. I Ialloixius in vita Pantaeni ait illum fuisse genere Hebraeum, idque ex Clementis verbis colligit, Verum Clemens plane contrarium innuit. Nam Hebraeum quidem illum ait a se auditum esse in Oriente, Pantaenum vero in Aegypto. Habeo autem, quae addam, argumenta: unum, quod quum, quinque doctorum praeter locum, quo docuerint, patria nominetur, sexti doctoris hanc non omitti verisimile est.

Terra quidem, ubi scholas habuit, dicta est; est enim Aegyptus. Quid ergo dubitemus, vocem Σικελικη ad patriam referre 3 At

vero quaenam est ista narrandi ratio. Imo hoc ipsum, quod non dicit Siciliensis, sed , , apis Siciliensis, me movet, ut de patria Sermonem esse arbitrer. In qua de Signanda varietatem hoc loco amare videtur Clemens. Primum enim dicit: o -κ0ς; deinde etἶς . . . Συρίας 'v; tum: dat A baletou; tum: τῶν Αοσυριων; deinde rursus: Εἶραῖος; deinque: Σικελικη 11ελ tetici. Alterum autem argumentum in eo pono, quod scriptum non est simpliciter piέλteteta, sed cum articulo η 112λietzα. Nam Si Pantaenum apis instar fuisse tantum dicere voluisset, iliuidi supervacaneum fuisset. Sed certum hominem e Sicilia ortum, diligentissimum illum quem norunt Omnes, et admirabilem, qui egi μελtetetα η Σικελtκη, non solum tanquam μελιτzα Σtκελtκηφ).

Fuit autem Pantaenus Stoicae sectae philosophus β), ut veteres

δ) l. c. p. 513. g. 5. cf. I. Clerie. l. c. p. 35. η) Guerihius l. c. p. 24), nihil, ut assolet in libro. l., iudicans: isPantaenus, inquit, sive aut ex sententia Philippi Sidetae) Atheniensis, sive fautJ Siculus. R) Quae profert, ut locum, quo de agimus, ab Eusebio citatum explicet. - Nescio, quibus de causis Jo. Lib. Fabricius in Bibl. Graeca l. V. p. 102.) Pan

taenum AthenienSem esse Statuat.

27쪽

memoriae prodiderunt. Unde tamen nihil aliud iuro colligitur, nisi ' Stoicos ab eo esse auditos. Utrum Stoicorum principiis pror8us deditus fuerit, an minus, ipsius scriptis carentes diiudicare non pOSSumus δ). Hoc scimus, Clementem non de philosophia Stoica ab eo accepta sibi gratulari, sed gratiam ei habere propter beatam doctrinam christianam*3. Sed Pantaenus, dum a Clemente auditur, scholae Alexandrinae praefuit').

Al. rector.

Clemens igitur, quum litteris artibusque liberalibus imbutus,

tum salutis scientia instructus, christianus factus egi gratia quidein divinia, sicut omnes, qui hoc nomine Salutari excellunt, sed per- SuaSione etiam permotus uberrima et laetissima. Quare evenit, ut aScenderet ad id, quo nihil maius, nihil excellentius, nihil coelestius. Ecclesiae enim Alexandrinae adscriptus est sacerdotali dignitate ornatusq). Quod quo anno factum Sit, suspicari licet, non Statuere pro certo. Eusebius enim ad a. 195 eum πρεοδυτερον nuncupat. Primo igitur, quo Demetrius Alexandrinae

ecclesiae episcopatu fungebaturq), quinquennio, preSbyter confecratus e S Se videtur. Fortasse autem iam antea, ut mox videbimus. Eodem autem episcopo etiam scholae illius celeberrimae regendae munus SuScepit. Quamquam, quum Seholam reXi Sse eum constet, de tempore modoque huius regiminis multa est dissensio. Et primum quidem haeo consideranda sunt, quae Hieronymus tradit: q) Clemens, Alexandrinae ecclesiae presbyter, Pantaeni . . . nuditor, post eius mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, et

κατηχ σε υν magister fuit. Contraque Phillipus Sidetes Pantaenum Clementi mortuo succedentem facit'). Quod utrumque ita consentire arbitrantur Caveus, DodWellus, Fabricius'), ut Cle-

ὶ Philippus Sidetes eum Pythagoreum habet. ) l. l.

δ) De Pantaeno videas Gueri hium l. c. p. 24-30, qui omnia, quae apud EuSebium, Hieronymum, Nicephorum, Philippum Sid. , alios exstant, diligentissime collegit. Hieronymus, De vir. ili. c. 38: MClemens, Alexandrinae ecclesiae presbyter. es. Euseb. h. e. Vl. ll. - Demetrius a. 190 episcopus creatus est. Euseb. h. e. V. 21. ) l. e. l. c.

Caveus. l. c. p. 388., DodWellus i. c. p. 501 sqq., Fabricius, Bibl. Gr. l. V.

28쪽

mons Pantaeno in Indiam prosecto suffectus sit, idem tamen huic

reduci cesserit superstiti, mortuo rursus Successurus. Guerit ius denique, qui iter Pantaeni in Indiam ante a. 180 cadere censet, inden quo anno usque ad annum 2 il Saltem Scholae praefuerit: Pantaenum a Clemente multos per annos adiutum eSSe Su Spicatur, seprimarium Scholae catechetam, eoque mortuo, Successisse in principatu Clomentem δ). Cui iam nonnullas dubitationes Solvendas propO

nam δ). Quod igitur est suspicatus, id aliqua ex parte reddidit

probabile. Quod vero eo modestiae progreditur, ut iubens exclamet: se si cui autem idcirco Hieronymi de Pantaeno a Demetrio in Indiam misso narratio magis arrideat, is ne ultra Eusebium sapiat cavetol dum ipse valde ultra Hieronymum sapit, id non probo.Quid onim 3 Num Eussibius labi nequit 3 Hieronymus autem, PO-tuitne ex alio sonte notitiam illam haurire 3 Unde tandem necessitas illa, qua Eusebius ab Hieronymo male intellectum esse potius nobis sit statuendum, quam correctum 3 De Demetrio certe Eusebii loco, quo de agitur, sermo non e St. Itaque hoc ab Hieronymo ox Eusebii verbis coniectum esse coniicit Guerihius. Sed ex quibus et quo iure 3 Certe non ex Hieronymi verbis δ). Deinde autem, si Pantaenus usque ad annum 2li , , Saltem munere scholastico functus e St 'i, quando, quaeso, idem administravit Clemens y Nam hunc post annum 203 Alexandriae suisse, nescio an ullo possit testimonio probari. At vero senomine stantum) fortasse ad mortem usque Echolam gubernavit Pantaenust β) Sed Eusebii verba si),

h) l. c. p. 26-33. η) Guerihius i. c. p. 29: Adam, inquit, per se veri est dissimillimum, Pantaenum,

neglecto munere certo, . . . . ad Indos eSSe Prosectum. Haec pro argumento

vel propter id solum non habeo, quod Pantaenus christianus fuit, idque catholicus. Hic enim non est in mundo, ut certo sungendo munere se ipsum quaerat atque admiretur, sed ut, providentiae confidens, ibi bene agat, quo ab episcopo se missum agnoverit; huic, si quid vel negligentia eius vel studio ecclesia detrimenti ceperit, culpa nascente soli. δ) Hoc divinationis dono exstructus est Redepenningius, ut coniecturae Hieronymi coniectae rationes non modo ipSe coniiciat, Verum etiam accuratissime Seiat. l. e. p. 67.

) l. c. Verba Guerihil haec sunt: isAnte hunc annum 2lI Pantaenus mortuus

esse nequit; per triginta igitur annos saltem munere scholastico , si ad mortem usque, functus. Sed utrum ad mortem Usque, si quaesiveris, nee ne, responderit: ad mortem usque, quum, EuSebio duce, sererum a Pantaeno gestarum ultimam fuisse affirmet, sequod Seholae nostrae praefuerit. -

29쪽

quo auctore Clemens ante annum 203 Pantaenum exceperat, minim e eam interpretationem admittunt, ut Pantaenum nominatum esse, suisse autem Clementem scholae rectorem significent. Διαοε- χεσθαι enim e8t et nomine et re succedere δ). Nee vero Solum ante annum 203 Pantaenum τῶν κατη ρσεων munere absceSSisse nobis est persuasum, Vernm pluribus etiam annis ante statuimus eo, quod

Origenis non fuit praeceptor. Hic enim, quum Clementis discipulus ut Clemens Pantaeni ab Eusebio δ) nihil dubitante appelletur, tum a nemine antiquorum in Pantaeni diAcipulis numeratur. Imo Origenes ipse, etsi Pantaenum commemorat tanquam Virum, qui multis docendo) prosuerit, tamen se eum imitari potius dicit, quam ipsum inter hos multos ab eo adiutum ex discipulo similem sactum esse doctorem'). Pluribus igitur annis ante a. 203 Clemens scholam rexit. Neque, quo tandem anno Pantaenum eX- ceperit, ad discernendum ita est dissicile. Etenim Pantaeno aliquanto ante a. 203 munere abscedente, quem Hieronymus a. 189 a Demetrio in Indiam missum esse narrat, quid impedit, ne Clementem eodem anno ei succes8isse statuamus 3 Redepenningius, historica itineris ratione neglecta, ut rem incredibilem reddat, comparat Apollinem Tyaneium, quem sapientiae alte repetendae causa Philostratus in Indiam faciat prosectum. Sed narrationem integram si tenuerimus, nihil orit incredibile, imo omnia verisimillima per Se, modo Apostolorum itinerum recordemur. Clementem autem iam tum scholae praesectum suis Se ut credamus, monet alterum argumentum. Exhortatio enim ad Graecos ante a. 192, ut infra videbimus, compo8ita est. Atqui hanc sine dubio ab eo Ecriptam est ut catechista demonstrabimus. Cur ergo, itinere Pantaeni agnito, quod temere reiici haud oportet, Clementem a. 189 Scholam regere incepisse non iure nostro statuamus 3 Statuimus minime dubitanter. Sed sunt veterum testimonia, quae Pantaenum a Clemente adiutum esse aperte declarant. Quod nisi intra annos 190 203posueri8, quo tempore id factum esse dicesῖ Dicam. Verum quidem est, eiusmodi aliquid sequi ex Eusebii loco quodam f), quem Nicephorus interpretatus est β). At enim cadit haec res sub Com-

Quam vim verbi διαδεχεύθω et in universum et apud Eusebium observamus. ) h. e. VI. 6. cf. Photii cod. 118. p. 207. R) Ap. Euseb. h. e. VI. 19: μμησαμενοι τὸν προ ημων πολλους ωφελησαντα

- IV. 33. p. 331.

30쪽

modum imperatorem. Nam illud καetot etουτον χρ0vον) apud Euseb. ad id tempus spectat, de quo actum est capite superiore decimo, i. e. ad Commodi imperium, idque inde ab anno 180 usque ad 190, Quamobrem cap. Sequenti XII. Narcissum quoque commemorat episcopum Hierosolymitanum, quem anno 190 et iam tum florerem0net cap. 21. Quodsi Clementem Pantaeni adiutorem evadereo loco Eusebii cit. ut concedam, postulaVeris, ob Sequar quidem, modo ex eodem necessario concludi, intra a. a. 180-l 90 alterum ab altero adiutum esse, fateare. Quod quidem vel eo fit verisimilius etiam, quod Pantaenus, ut Redepenningius recte contra Guerilitum agnoscit ) ante annnm 180, Eusebio teste, scholam Alex. iam regebat, ut eic quidem decem regiminis annos saltem ei tribuere

Qualis fuerit Clemens. Clemqntis igitur gloria, inde ab anno 189 nascens, mOX crescit, in summam venit admirationem. Juvat autem virum hic consideratius contemplari. Et natus quidem quum esset nobili fortasse loco, certe divite et paene in litteris, nihil sere vel urbani vel moris lautioris vel cognitiono inprimis digni alienum a se putavit. Quibuscunque domus opulens utitur rebus, has novit omnes, nomine quamque proprio. Omnem supellectilem nominat, unde petita, quomodo et qua re facta sit, non ignorat. Quidquid mores, nimis lapsi ad mollitiam, commoditatis, quidquid luxus excogitavit, Clementem non fugit. Artes porro, quas culina, samosa illa innumerabilium mirabilium quo rerum inVentrix, exercet, deliciasque, quas undique conquirit, locum, qui delicatiorem quemque cibum praebet, optime tenet memoria. Itemque quae habentur decora in conviviis, quae impudenter agi solent, quae laudantur, quae Vituperantur: horum et cunctorum et Singulorum est peritiss-mus δ). Ut brevi dicam: quum in litteris a pueritia diligentissime versaretur, tam ne a minimis quidem vitae quotidianae, quam Vocamus, priVatae, publicae abhorruisse Videtur, ut a paucis singulorum notitia Superaretur. Quid autem de eius litterarum scientia dicam 3 Jam qualis hac fuerit, in universum supra indicavimu8. Sed nonnulla addam singula. Itaque res gestas non Graecorum tantum, imo omnium gentium, totius generis humani, quatenustum tempori8 omnino cogniti, quamvis remotas et abditas , in

λ l. c. p. 67. ηὶ cf. Paedag., inprimis l. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION