Ebdomas sive sacer septenarius Psalmorum Poenitentialium, annotationibus ex Veteris Græcæ et Chaldaicæ Versionis, imprimis vero S. Scripturæ collatione, ad Ebraici textus genuinum sensum directis, ac duplici analysi lexica et logica illustratus à Can

발행: 1630년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Epistola Dedicatoria. 3

siam declararet, puram aquam ad bibendum obtulit T. agni centiam decebit ejusdem regis magnanimitatem in eo excipiendo sequi. lnemadmodum igitur is agricolam hilari vultu excepit atque humanissimis verbis Locutus est , utpote non quid, sed

quo animo adferebatur, intuens ita etiam T. - quantum possum humillime oro, hoc

quicquid est , licet longi in sta fastigium tua

Amplitudinis, ciιm tamen ex optimo animo profectum sit, benigno vultu excipere, meque, quamvis indignum, reliquorum tuorum clientium numero ascribere, atque ita tuo favore, tanquam vento ferente, votorum meorum vela implere digneris. Nec

est' od dubitet T. Magni vel minimi honesici mihi impensi cum faenore praemium tibi apud Deum repositum iri, imprimis cum quicquid mihi praestatur Orphano pr iratur, Deus ipse ad Orphanos constitione

erigendos, se eorum curam es tutelam habiarurum promittat. Eundem Deum ut ax veneror, ut bono Ecclesiae ac Reipu

blica apud nos . . ad Nestoreo usque

annos

22쪽

i Epistola Dedicatoria

annos incolumem servet, una cum Nobilisi uxore , dulciss. liberii, tota familia quod

T. M. suriectiss. CANu Tu IOHANNIS.

23쪽

In explicatione Psalmorum, generalis observationis vice hoc est tenendum, quosdam Psalmos habere titulos se inscriptiones, quosdam non Ambus praefixus est titutas, ii continent vel nomen scriptoris Psalmorum isorum, vel instrumenti quosuerunt cantati, vel nem ad quem directi sunt, vel principalem materiam

rem ipsam in istis comprehensam. Titulus hujus Psalmi est: Expendamus singula Vers. i. xad, Quinquaginta Psalmisit e figitur haec vox. Nec extra Psalmos hoc modo inveni tu , nisi semel Habac. . Est autem participium Phiel. Therna st nra. quod usurpatur tantum in forma Phleta semel in Niphal Jer duxta quosdam, ut sit pro 'π' juxta

24쪽

ig ANALYs I LEXI CAjuxta alios autem est nomen. In vocis vero Dub expositione valde variant interpretes LXX. 5 Vulg. In finem verterunt , sensum non verba respicientes. Nam nomen elle crediderunt, nequcidistinxerunt a J Jέ. Genebrardus vero

putat eos propter mysterium sic sempertranstulisses, ut indicarent in hujulinodi Psalmis agi de iis, quae ad finem χX-

tremum seculorum referit tur,i. e. ad tempora Christiana, quae i. Joh. . novillima appellantur quod iis nulla alia sint succellura, sed duntaxat expectanda seculi Consummatio. Idque probat ex Thal- mn dicis, iocentibus talem inscriptionem referri Ad futurum venire Q, nubquo modo loquuntur de Messiae seculo. Chaldaic vertit pad laudandum. Hlti in seculum, idem cum LXX dc Vulg. peccatum peccantes. Ex Rabbinis qui- data L, illos secuti Neoterici vertendum existimarunt, Praefectio sive praeposito cantorum. Et tunc esset ellipsis vocis, traditus, vel similis alterius indicium

25쪽

dicium dativi casus quod sub se habet -)

loco : propter inclusum Memphati cum Ratio autem istius e X positionis hec adfertur. Quod ipsum thema significat urgere, instare, operas ad finem perducere. Hinc pis est, qui alicu)us

rei continuationem Urge εργο λωκτης Chron. 2.2. I 8. q. I 2.13. Eir. . 8. 9. Qui aut Cm 2. Chron. 2. Vocantur m nean illi

I. Reg. . t 6 alio nomine in ' apellaniatur. Hic autem in specie restringitur a l

artem musicam intelligitur is , qui calteris cantoribus prae rectus erat, Villius directio iacia imperio Psalmi de- Cantarentur. Fuerunt autem in Israelitis Levitae quidam ad hoc ordinati, ut Musicae tantum praeestent. . Chron. 9. 3. Is ai. Illi in utroque genere Musices, qua vocali, qua instrumentali excelle bant. Credibile igitur est, filmos qui hoc titulo inscribuntur, huc peculiariter deputatos, ut in sacris coetibus, vel a toto grege .acrae Musiiccs, sub suo Ma

gistro collecto forsan in ore apparatu de toto

26쪽

S toto strumento Musico, tam Vo- Cum quam organorum, vel a solo Magistio, cui hoc negotii nominatim assignatum, decantarentur.

Ad verbum. In pulsatilibus, scilicet instrumentis: Thema enim estia quod proprie signiricat, manu pul

sare instrumentum musicum I. Sam. 9.

9. Hinc rara a sunt instrumenta fidibus instructa, manibus pulsata Chald refert ad citharam vertens LXX. vulg. In hymnis Verba autem haec, Praesecto cantorum in pulsatilibus, sunt ciliptica, subintelliguntur, haec verba: Psalmus traditus ad canendum. Instrumenta Musica autem alia sunt aseu κρους pulsatilia, in quibus rides pul- cantur, vel digitis, vel plectro alia et ευ- μιλια flatilla, qua inflata sonum reddunt. Iuxtin J Super octavam. ina ritur autem ab interpretibus, quid intelligendum sit per Octavam. Genebrardus dicit, per Oct .ivam multos intelligere extremam udicii diem Arnobium vero

diem

27쪽

PsALMI VI. 1, diem Dominicum Sed Ebraeos malle esse genus Odae vel instrumenti Musiici. Haec ille Rationem a propter quam dies extremi udicii diceretur Octava, hanc dat Bellar minus, quod videlicet sequetur post lex laboriosos hujus vitae dies, S post septimam quietis animarum. Atque haec sententia videtur illi haud temere repudianda. Sed quorsum opus quaerere mysteria, ubi Spiritus Sanctus nulla esse voluit' Praestat potius dicere,

super vel juxta Octavam, esse Ellipticam

locutioncm subaudiendum, vocem vel chordam, quae erat gravis, quam nos Vocamus Bassum. David enim reducens Arcam Dei domum versus, designarat quosdam Levitas cum Citharis super Octavam, in honoremi cultum divinum . Chron. s. i. Et sic etiam Chald. transfert Ad canendum super Citharam

octo chordarum. Alii pro

initio certi carminis acceperunt, ad cujus modo hic decantaretur. Repetitur

haec eadem vox in titulo Psalmi xor.

28쪽

Hic autem non videtur alienum obser- Vare, quod, quemadmodum Musica instrumenta conjungebantur cum hymnis sive canticis olim, quando Israelite primo veni sent X Egypto. Exod. s. o. σtuba crant de mandatae a Deo in monte Sinai, quibus sacerdotes deberent cane

re, Per holocausta sacrificia, quae

ordinatio unum quemlibet concernebat Numer. O. . o. ita David suavistinatis Israelitarum Psalmista instinctu Spiritus Divini, composui Hymnos δί cantica in Cymbalis, Citharisi abliis, que Levitae in tuo coetu continue canere pulsare deberent in sanctuario. Qualis melodia audita crat, cum Arca Dei transportaretur in tentorium ei a Davide extructumo Chron. S. I. 6. 9. O. I.

Omnes enim Israelitae deducebant Arcam foederis Domini cum clangore, csono buccinae, tu bisque a Cymbalis: resonantes abliis, Citharis i. Chron. I s. 28. Tubae quas Moses confecit, erante argento. Numo. a Cymbala Davidis ex cha-

29쪽

2. Chron. 9 is. Haec sunt vocata instrumenta Mulaca Domini. 2. Chron. 7. 6. Et David mandavit ea continue usurpari coram Arca r. Chron. 6. q. S. 6. Et

divisit per sortes Levitas Musico S ita quatuor partes . . Chron. 2s. Et Ili erant apud coetum suum, ut starent ingulis matutinis temporibus ad celebrandum S laudandum Deum, d similiter vesperi . . Chron. 23.3o. Et postquam Salomon aedificaverat templum, continua Vitin eo ordinem positum a Patre suo Da-Vide. 2. Chron. . I 2. I s. o. 6. I. I 4. Hunc ordinem per peccata Iudae Orurria interruptum, Re X EZechias restauravit,

2. Chron. o. i. Idem ordo Musices de Cantici, duravit in secundo templo post reditum cx Babylon G, ut appare ex

q2. s. In Psalmis autem sit etiam mentio tibiarum δc tympanorum aliorumq; instrumentorum usurpatorun intec

3 hymnos

30쪽

Τοῦ'O Psalmus cantio, Carmen. Ebrai cum est nomen substantivum cum est,ecmantico . Quia vero descendi a them.

'ci quod in a significar putare, amputare, praecidere, hinc quidam ita distinguunt hanc vocem a ut hoc ge

neraliter cantiones significet solutas de vulgares , illud Vero de arte compositis, quasi falce vinitoris emendatis modulationibus, quorum membra singulari cura concisa sunt, ne quid redundaret,

dicatur. Alii vero quia 'm in Phiel si gnificat psallere, refertur proprie ad

instrumenta , notat quci modulationes

artificiosas, certis caesuris A numeris incisas, putant 'O' este Psalmum instrumentis Musicis artificiose decantatum. Iorum sententiae videtur favere vox cognata notans minurizationem, Cantumque avium varie incisum,qualis est philomelae Cant. 2. . Porro cum quorundam Psalmorum inscriptione Shabeant

SEARCH

MENU NAVIGATION