장음표시 사용
21쪽
VT igitur institutum nostrum aggre
diamur,prima & praecipua causa corruptionisin destructionis corporum nostrorum, senectutis, mortis, at 'omnium adeo malorum, quae in calamitosa hac vita existentes, perpetimur, est lapsus primorum parentum, reliquiae peccati incorrupta natura nostra haerentis, ut est, tur apostolus ad Rom. 8. Corpus morti destinatum est propter peccatum. Quem admodum enim mors extremum est omnium malorum , quae nos affligere in hac vita possunt Ita mortis nomine omnes quo P aerumnas S miserias humanae vitae complectimur. Huc accedunt nostra etiaerrata, quae, dum caeca nostra voluntas impulsu diaboli in qua uis scelera ruit, in- dies a nobis committuntur 3 accumulantur, quibus Deus ad iustam iram indignationem prouocatus, omnligene' ris morbosa calamitates in nos grassarisinit. Secunda causia morborum c destruci ionis deprauationisque corporum nostronim est sinister de malevolus side rum topii:ta beas ab hytauit: i
22쪽
rum coelestium influxus, temperamentorum infelicitas. Nam uti singulis rebus proprietates certae sunt ingenitae, quas Deus ab aeterno naturalibus effectibus cooptauit Ita singularis quoq; efficacia Evis diuinitus insita est corporibus coelesti
bus,quae Deus non tantum propterea ce to ordine ac magnitudine creauit, ut an
nos dies&menses discernerent, sed ut essent quo Q nobis signa, ex quibus' trae dam rerum futurarum caperemus argumenta Pendent nim inferiora ex superioribus . cognatione quadam mutuatim ter se continentur. Proinde corpora superiora occultam quandam vim, virtutem in haec inferiora infundunt, per quam humores in corporibus nostris mutantur, augentur, c diminuuntur secundum siderum positi iri qualitatem. Et hoc quotidiana experientia, certissima rerum Ο-mniu magistra, clarius euidentius Q docet, quam ut ulla demonstratione egere vide tur. Si quis fidem dictis adhibet e noluerit, Lunam mihi consideret, quae in humoreS praecipue sibi dominium vendicat, aperte conuincetur. Cum igitur constet humores in corporibus nostris regi ab istis superioribus, ex malis autem corporum humoribus oriri morbos, ex morbis inte ritus,
23쪽
Alterum quidem est carum quae nobis sunt congenitae, ideoq; interna dicuntur, necessariae at 3 ineuitabiles. Sunt i numero tres : Siccitas nimirum, quae aetatis cursu ad interitum ducit Assidua substantiae suxio, vel materiae in corporibus ingens
varietas S mobilitas, excrementorumque abundantia. Alterum ver earum, quae ex
trinsecus incidunt, idcire externae dicuntur, quarum item duplex est ratio. Nam quaedam sunt earum, qua no neces fario corpus nostrum immutant,afficiuntire. Nam etiamsi minus ipsa quoque cum accidunt, a nobis vitari possint, attamen sunt huiusmodi, ut simpliciter absit ipsis vita seruari nostra queat, cuiusmodi sunt qua corpus nostrum contundunt, diuellunt, vulnerant, quod pleriano fit per externam vim , ut in bellis casibus fortuitisci Aut cum quis in aquis submergitur,
Aliae autem sunt, qua corpus humanum
24쪽
necessario alterare dicuntur, quod eas etsi particulatim vitare possimus, in uniuer sum tamen declinare nequeamus, cum sine iis vivere haud liceat. Haec inquam hominis temperamentum ac constitutionem naturalem sanitatemque destruunt ac demoliuntur, ubi non probe, nec ut necessitas, status corporis exigit, cum idonea accommoda mensura qualitate adhibentur. Versantur autem circa haec, quibus quotidie utimur unutrimur,quae nostro corpori assimilantur, sunt j particulatim consideratae in nostra potestate ais electione positae. Harum sex sunt genera: a. Aer, aqua, ignis.11 Cibus4 potus, seu omnia ea, quae nutriendo corpori adhibemus.
III. Motus 'uies tum uniuersi corporis, tum singularum eius partium. IIII. Somnus tigilia. v. Excretio siue expulsio excrementorum εἰ retentio , sub quibus venae sectio, Purgatio, vomitus, excretio urinae, sudor, balnea, venusin alia continentur. I. Animi symptoniata perturbationes , a flectioncs , siue accidentia, ut sunt
timor, ira, moestitia, gaudium S similia. De quibus paulo post plura Haec recte oportune administrata, homi-
25쪽
hominem in bona dispositione& valetii-dine conseruant, perperam alitem usurpata destruunt. Vt enim sanitas in mediocritate consistit, ita mediocri quoque rerum necessariarum usu conseruatur.
GENERALIA PRAECEPconseruandae sanitatis.
ENUMERAVt vobis praecipuas causas ex quibus aris mutationes,destructiones, corruptiones corporum nostrorum oriuntur Iam ex aduerso referam quo P ea, quibus si dextro ordinevi modo utamur, incolumitas vita continetur, amissa restituitur, non quilaque morborum genera minuuntur ac depelluntur. Ad hanc igitur rem , primo necesse est, ut sciatis, certo b statuatis,tametsi corpora coelestia arcanam quandam vimis virtutem admirabilem in rebus humanis exerceant Deum tamen Omnipotentem, uniuersiae rerum naturae opificem Marchitectum, vitae ori mortis Dominum, ait a bitrum unicum, propterea a gubernatio' ne corporum inferiorum nequaquam esse remouendum, sed vere eum omnii, astris astrorum o influxibus dominari, eorun
26쪽
dem j cursum Messi caciam,vel promouere, vel impedire, omnes item inclinatio ne ab astris orta moderari, prboso penumero secundum immensam uana bonitatem auerteres in melius mutare, nonnunquam etiam secundum arcanum iustum iudicium suum propter delici a nostra exasperareri in peius conuertere. Diuina enim maiestas non est astris, quae ipsa ad utilitatem de conseruationem generis humani condidit, astricta, nec fa tali quadam necessitate, veluti carcere clausa tenetur,sed liberrime agit, ut pra cipua causa caeteras omnes liberrime moderatur iubernat. Is igitur Deus aeter nus pater clementissimus Domini nostri ΙΕs VCHRIsTI, qui Regi Sedechiae peccanti vitam quindecim annos prorogauit, assiduis precibus inprimis es implorandus , ut nobis quoq; longitudinem vitae cum incolumi recta corporis constitutionem sanitate largiri, vires tum corporis tum animi integras frinas clementer conseruare dignetur. Recte enim dicitur: Astra valent aliquid plus pia vota valent. Item Astra regunt homines, sed regit astra Deus. Item Cedunt astra Deo,
precibus Deus ipse piorum. Deinde, cum propter nostra peccata crebris
27쪽
crebras Qvariis morborum generibus, corpora nostra afficiantur, obnixe co tendendum est, ut ratione regamus inci, nationes motus animorum Vagos, externis i membris frenum insciamus, nec tantum scelera, verum etiam occasiones scelerum fugiamus litemus. Hanc diligentiam adhibere charissimi filii in regenda vita N: moribus , ac inprimis pietatem
colere, debitam parentibus oboedientia am' amorem praestare vos decet. Quod si feceritis, Deus vobis vicissim, sicut in decalogo promisit, omnem felicitatem, diuturnitate mi vita tribuet. Nam ut verissime D. Paulus inquit I. Timoth. q. Pietas ad omnia utilis est, habens promissiones praesentisvi futurae vitae. Quod aliquo modo intellexit homo Ethnicus Zoroaster rex Bactrianorum, cum dicit: Qui mentem ardentem ad opus pietatis intemderit labile corpus seruabit. Et Cicero i quit Pietatem esse matrem dc fundamentum omnium virtutum Secundo, cum dictum sit, stellas esse causas effectrices destructionis, mutationis, variorumque morborum in corporibus nostris, cum lobseruatio sectuum coelestium non sit prohibita, hanc curam vobis mandatam esse volo, ut tam directiones annuas, quam
28쪽
quam natiuitatis vestrae siguras, quas eg diligenter .exacte computatas ingulis relinquo citra tamen omnem superstitionem, examinetis, iudiciumque peritorum astrologorum4 medicorum super ijs consulatis, ut eo melius mala praeuis euitare, bona vero ad optatum euentum perducere queatis. Verum enim est, quod asserunt nonnulli, coelum esse fatalem picturam in coelesti tabula. Et perpulchre aiunt Hippocrates Galenus principes medicoru, medicam artem sine fauore coelesti saepe es te inanem, imo etiam saepe noxiam. Prodest haec obseruatio ad tuendam bonam valetudine .praecauendos morbos Inspecta enim naturali inclinatione, maiori vigilantia mores poterunt regi, ceventus, de quibus ab astrologis admonemur, quos b praescimus , leuius toleramus,prudentius declinamus me uitamus,
ut prouide&discrete sine molestia transse ijsse videantur. Etenim libera nobis olivitas Melectio eatenus relicta est, ut auxilio Dei mens fulta, aduersari illecebris diaboli de carnis, inclinationes moderari, si quam insignem calamitatem aduersum ue aliquem casum astra praesagiant ac denuncient, eius occasiones effugere possit. Qua in re tame
29쪽
honestatis rationem Γvobis haberi volo Nam si citra ignominiam periculum impendens subterfugere vobis minus integrum foret, satius esset honeste cito mori, quam cum dedecore diu vivere. Proinde certo statuendum est, rationem siue optimum intellectum praedominari coelis, nec libertatem animi actionesi nostras siderum necessitati astrictas esse. Hactenus in genere breuiter exposui, qua ratione contra omnis generis mala, morbos, alias' corporum nostrorum de structiones praemunire nos queamus, quae diligentia, si ardens filii Dei inuocatio ad hanc accesserit feliciter euadit Iamitinstitutum ordinem urgeam, ea quae aliqllo modo in nostra sunt sita industria, persequar, quorum si legitimus rectus usus adhibetur, sanitas fouetur, conseruatur, sin minus, violaturri destruitur.
SPECIALIA PRAECEPTA conseruandae sanitatis.
UT autem a definitione ordiar: Sanitas
est costitutio corporis, in qua nec doloribus cruciamur, nec in vitae actioni b.im-Pedimur. Si vero corpus ab illa constitutione
30쪽
sone deflexerit, aegritudo est. Sanitatem conseruare secundum Rasim in Almansores est in motu quiete, cibo sotu, nec non in sit persultatibus4 expulsionibus mensuram debitam obseruare, do mos loca caetera, in quibus versamur, odoribus pro ratione temporis congruentibus, temperare, malis etiam accidentibus, antequam augmentum capiant occurrere,in animales cogitationes voluptates refraenare consuetudines b conseruare Cicero inquit Valetudinem con
seruari cum notitia sui corporis, tum ijs rebus, quae aut prodesse aut obesse soleant. In quibus enim conseruatio consistit, ex iisdem corruptio oritur uti conseruatio fit per simile, sic curatio per contrarium. Paulo aliter quam nos, definit sanitatem Isodorus cum inquit Eam esse integritatem corporis. temperantiam naturae ex
calido lumido, in quibus cum illa con
sistat sequitur, qui plurimum calidi 'u
midi habent, hos maxime esse longaevos, qui vero contrariae sunt naturae, frigidi sicci, hos citius senescere Minori. Nam te quatuor humoribus reguntur sani, sic laeduntur infirmi, tu humores 'ltra debitum crescunt, aegritudines patiunt. Sic Qui natura admodum crassi sunt, citius m- tereunti