장음표시 사용
81쪽
Romam admoturus exercitum videbatur' λ). Harum rerum adversarum culpa imputabatur plebei autoribus, qui quum duces se praebuissent populo ad Hannibalis copias profligandas, suspiciebantur tamquam magni videlicet viri et rei militaris peritissimi, veluti C. Flaminius, C. erentius Varro. Dum sic turbatorum illorum opera vexabatur ac sere pessumdabatur respublica, rursus optimatium crescebat potentia: hos enim sperabant ex insortunio ad meliorem conditionem civitatem esse traducturos. Itaque reipublicae procurati ad nobilitatem rediit. Hujus autem melior pars optime intellexit, ipsorum vitiis actum esse, ut populus 'rum auctoritate spreta Flaminium secutus esset. Etenim ita rempublicam administrarant ut impotenti atque superba sua dominatione popularis regiminis desiderium movissent Itaque de remediis cogitantes legem Oppiam tulerunt. Scilicet indignum esse videbant, in tanta inopia et miseria civitatis luxuriae nobiles deditos esse, quum potius divitiae eorum in usum publicum
Hanc veram hujus legis rationem esse, et ad solam nobilitatem eam pertinere, jure quodam assirmare nobi videmur. Ρrimum enim prohibuit mulieres ab earum rerum usu, quae ad solos divites pertinent. Deinde de sociorum mulieribus nihil sanxit, quarum tamen similis erat luxuria teste L. Valerio trib. pleb., cujus verba haec sunt δ): Α hercle universis mulieribus dolor et indignatio est, quum sociorum Latini nominis vident ea concessa ornamenta, quae sibi adempta
1 Liv. XXXIV. 6. 2 Liv. XXXIV. 7. 5.
82쪽
sint, quum insignes eas esse auro et purpuro, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus, non in sua imperium sit ' Postremum hoc est, quod quum viginti annis elapsis M. Fnndanius et L. Valerius trib. Iob. r Mationem ferrent de hac lege abroganda, Cato in quique cum eo aciebanι, omni opere illis resistebant altera vero nobilium pars, qui paucorum dominationi avebant, abrogationi suffragati sunt, scilicet libenter quidquid arripientes, quod ad aequalitatem tollendam valeret. Ceterum illud quoque tenendum, ad mulierum tantum luxuriam hanc legem spectasse. runt fortasse, quibus hoc cum ea, quam de ejusmodi legum consilio atque ratione
habemus opinionem minus videantur consentire et repugnRntiae quandam poclem prae se ferre. Minus recte tamen, si
quid video. Nimirum in aristocratica regiminis forma mulierum vivendi agendique ratio admodum semper cuiae tuit legislatoribus. Quod ut verissime dictum appareat, attendamus quantam curam Lycurgus in hanc rem impenderit, atque recordemur, quae de Syracusanis ex Athenaeo supro attulimus ). Romanis vero peculiaris ejus rei accedebat causa. Etenim procedente tempore magis magisque recesserant a priscis institutis, quibus jus familia nitebatur. Sic non solum nuptiae
inter consobrinos contractae ratae habebantur, sed rarius etiam fieri solebat, ut uxores in manum maritorum conVenirent. utelae porro agnatorum mulieres se substrahebant, ex
l Vide orationem ejus apud Liv. XXXIV. cap. 2-5.2 Cf. porro orationem Severi Caecinae apud Tae. Ann. III. 33.
83쪽
quo iis permissum erat, quem vellent tutorem ipsae sibi eligore ). Quum mulieres igitur in vita privata eam adeptaohssent libertatem, quae a Romanorum ὀribus et institutis Prorsus abhorreret, periculum oriebatur, ne in rebus publicis quoque eo cresceroni auctoritatis et potentiae, ut viros sibi obnoxios facere conarentur. Neque vanum hujus periculi metum fuisse docent verba Catonis apud Gellium XVII 6:,,Ρrincipio vobis mulier magnam dotem attulit, tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non committat; eam pecuniam viro mutuam dat, postea, ubi irata facta est, servum recepticium sectari atque flagitare virum jubet.' Fieri non potuit, quin hisce mutatis mulierum conditionibus omnia subverterentur in ea civitate, in qua familiae jus totum niteretur patrisfamilias omnipotentia ). Quae quum ita sint,
sacile intelligitur Oppiam similesque leges, quibus muliebris
impotentia et luxuria reprimerentur, gratas admodum acceptas-
quo fuisse iis ex nobilitate, qui rempublicam stare non usse existimarent, nisi patriis viveretur institutis atque moribus. Eadem igitur ratione adductus, qua legis Oppiae abrogationi se opposuit, Cato voce magna et bonis lateribus' δ)suasit legem Voconiam Lata erat haec lex a Q. Voconia Saxa trib. pleb anno 585 169 M), cavebatque ne is qui centum
milia aeris census esset, heredem virginem mulieremve insti-l sai. I. 50. f. praemia, quae a senatu Meniae Hispalae propter indicium a Baechanalibus deereta sunt. Liv. XXXIX. s. γ.2 CL asse, gur ex Voconia. Mus Rhen. III pag. I98); ange l. l. II. pag. 278 seqq. Von angero , Die lex Voconi pag. 6-8. 8 Cio Cat. H. . . .
84쪽
tuerer λὶ cujus legis, quamquam non directe ad sumptus
minuendos pertinet, ideo mentionem seri, quod ex eadem ratione atque sumptuariae petita esse videbatur. Etenim nobilitatis gratia rogata est, ne licentia et luxuria seminarum, supra modum crescentes, illius auctoritati nocerent, et simul
ne nobilium familiarum divitiae in minutas partes divisae dissiparentur'Verum ne nimis longe a proposito nostro aberremus, jam eo unde paulisper digressa est, nostra redeat oratio. Luxus igitur apud omnes sere populos hoc proprium est, ut in tribus deinceps rebus conspicua sit, in cultu corporis, in amplitudine et omatuaedium, in apparatu conviviorum. Hunc ordinem apud Bomanos quoque luxum secutum esse, colligere licet ex Senecae Epist.
CXIV: , Ubi luxuriam late felicitas landit, cultus primum comporum esse diligentior incipit; deinde suppellectili laboratur; deinde in ipsas domos impenditur cura ut in laxitatem ruris
excurrant, ut parietes advectis trans maria fulgeant, ut tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respondeat nitor: deinde ad coenas lautitia transfertur, et illic commendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur ut ea, quae claudere coenam solent prima ponantur, ut quae advenientibus dabantur, exeuntibus dentur.' Idem digere licet porro ex legibus quam apud cillos ad luxuriam coercendam deinceps
Cie. Verr pag. 183 seqq. optime defendit vo Vangero. I. l. pag. 1 et 23 retus oeis Cic. in Verr. I. 4l Cat. H. . . Rua sententiam Mutus est Lange R. A. II pag. 280. 1 GH. II. 274. t. porro Cio in Verr. I. 42 de Rep. III. o. 2 CL Gaius ΙΙ. 26: Ideo postea lata est lex Voconia, qu cautum est,
85쪽
latae sunt. De lege Oppia, quae nimias in corporis cultum impensas fieri vetuit, jam egimus prima autem, ut Macrobii verbis utar, de coenis x lex orchia ad populum pervenit. Quid hac lege praescriptum fuerit, supra jam vidimus de ejus
consilio ac ratione nunc agamus.
Ρriscae Romanorum rugalitati multum nocuisse divitias in Graecia et Asia comparatas et per se verisimile est et diserte narrat Livius, cujus verba de hac re supra attulimus. x hujus modi autem corruptela fieri non poterat, quin gravissimum nobilium potentia caperet detrimentum, quippe quae hoc imprimis fundamento nitatur, ut singuli morum severitate, omnique in vitae cultu simplicitate et laboris patientia venerabiles, ad imperandum humilioribus nati esse videantur. Longe autem ab hac ratione recessisse Romanos optimates ut demonstrem, describam fragmentum orationis, qua C. Titius quidam Fanniam legem suasit teste acrobio III 16 15. is Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi hora decem sunt, jubent herum vocari ut comitium eat percontatum, quid in or gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus jusserint, quot vetuerint. Inde ad comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in comitium, tristes jubent dicere. Quorum negotium est, narrant, judex testes poscit, ipsus it minctum. Ubi redit, ait se ommi audivisse, tabulas poscit, literas inspicit vix prae vino sustinet palpe-
1 Quantam curam quantosque sumptus Romani in gulam impenderint, si quis scire cupiat, in primis legat Varr. De R. R. ΙΙΙ. f. etiam Durea deIamalle conomio politique de Romain T. II. o. 18, 19. 20.
86쪽
bras. unt in consilium. Ibi liae oratio quid mihi negotii est cum istis nugatoribus, quin potius potamus mulsum mixtum vino Graeco edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit 8' Haec
si reputemus lacile intelligitur, quid huic legi serondae
ansam dederit. Ric tamen causa altera accedebat, do qua jam dicendum St. Etenim erant inter optimates ambitiosi homines, qui adeo se opibus atque auctoritate efferebant, ut sensim in ceteros dominari coepissent, et id praecipuum haberent, ut vel cum reliquorum detrimento suam quavis ratione firmarent potentiam ). orum autem studiis effectum est, ut reliqui, de sua ipsorum potentia anxii et metuentes, omni ratione providere conarentur, quominus ambitiosi illi ad graviora appetenda nanciscerentur occasionem. Ex hoc, ni fallimur, oppositionis studio prosecta est lex Cornelia Baebia de ambitu, quam anno, postquam Orchius suam legem rogavit, consules ex auctoritate senatus ad populum tulerunt. Ex eodem synte manasse puto sumptuariam, de qua agimus, legem. Quod quo plenius intelligatur, attendamus quid Fanniae legi antecesserit. C. Fannio et M. Valerio essalla consulibus senatus consultum actum esse vidimus, in quo uberentur principes civitatis jurare apud consules conceptis verbis se non majore in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centeno Vicenosque aeris, praeter olus et far et vinum; neque vino alienigena sed patriae usuros, neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum illaturos ). Quan-
I CL Ommse l. q. I. pag. 34. Lange l. l. II pag. 42.2 Gell. II. 44. Aliud de ho senatu consulto iudieium serit Lange ΙΙ.
87쪽
tam vim ad ambitum augendum habuerint lauta illae epulae, per se satis credo manifestum est magis etiam hoc perspicuum erit, si legem Antiam commemoravero, qua cautum erat , ut qui magistratus esset magistratumne capturus esset,
ne quo ad coenam nisi ad certas personas itaret' i). Mirabitur ortasse quispiam, qui factum sit ut statim post hoc senatus consultum eadem res iterum lege prohiberetur. Attamen lex Fannia non primores tantum civitatis sed totum populum obligabat. liud ergo fuit senatus consulti, aliud legis argumentum; diversa ergo etiam utriusque ratio atque consilium. De iis autem jam sequitur ut videamus. Ρost victorias de Carthagine, Graecia, Asia reportatas nobiles quum provinciis administrandis tum vectigalibus redimendis ingentem divitiarum copiam sibi comparasse nota res est. lebs vero ad summam inopiam erat redacta, quum praesertim, rustica prolo punico bello secundo aut consumpta aut hostium populationibus undis privata aereque alieno obruta, omnis agri tam publici quam privati possessio ad ditio-
pag. 291. . Offenbar um mi gntem eisplete de geringeren Stande vorangu-Dhen' . At supra jam monui de vini usu et de argenti copia longo aliter
esse sentiendum; itaque non metuo, ne nimis audacter agere videar, si statuam totum hoc senatus consultum non adeo populi quam ipsius nobilitatis gratia actum esse. Exempla autem ex eadem ratione ducta si quis quaerat, afferam senatus consultum ne liceret Africanos feros in Italiam advehere, quod anno
584lI70 lege Aufidia antiquatum est. Eodem pertinere puto, quod P. Scipio Nasica censor statuas quas sibi quisque per ambitionem in foro posuerat, sustulit, Aur. Viet de vir ill 44 ct Plin. 34. 6. IM et quod anno 600ll 54, quum aedi- soare vellent theatrum lapideum . Valerins essalla et C. Cassius Longi
nus censores, auctore eodem Scipione omnem apparatum operis eorum aurieo
tum hastae venire senatui laeuit. Val. Μax. II. . . f. Veli. I. 153. I macrob. III. 17.
88쪽
res pervenisset. Accedebat quod illi agriculturam, quae majoribus fundamentum roboris atque incrementi civitatis videbatur, negligere et contemnere coeperant. arva illa praedia, quae olim coloni Romani ipsi araverant, in sumptuosas villas commutabantur, ubi otium ex urbanis negotiis luxuriosa nobilitas conterebat. Neque vero ad colenda illa latifundia inopes cives adhibebant, sed his praedia sua relinquere coactis, servis qui propter continua bella vilissimo pretio emebantur, agrorum culturam mandabant δ). Hujus autem mali, ut Gracchorum maxime aetate tota prodiit vis et amplitudo, sic jam nunc ea apparebant initia, quae ostenderent rempublicam tot ac tantis vitiis laborantem diu integram manere non posse, nisi remedia adhiberentur. Adhibebantur quidem, sed perverso modo. Nam ut ipsi vitiorum sontes obstruerentur, omnino necesse erat legibus agrariis promulgandis atque coloniis deducendis tristissimae plebis conditioni subvenire. Quibus rebus quum et agros amissum
et ab ingentibus divitiis aliquid detractum iri nobilitas
intelligeret, ad ea potius refugiebat, quae per exiguum tantum tempus sistere mala, non unditus evellere valerent. Rationem inihant non bonam, sed quae bonitatis speciem prae se ferret, quippe qui legibus sumptuariis serendis in luxuria coercenda irritam operam ponere, quam cum suo incommodo luxuriae atque ignaviae causas tollere mallent. Verum esse, quod de nova hujus modi legum ratione diximus, multo etiam clarius ostendit lex Didia, quae Fanniam
89쪽
secuta est. Audiamus modo Macrobium δ). , Rus serundae duplex suis causa prima et potissima ut universa Italia, non sola urbs lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam' ex Oppia vero, quae optimatium solam utilitatem spectabat, sociorum Latini nominis mulieribus concessit, quae Romanis matronis ademerat. Quod disputavimus de via, qua ad leges Fanniam et Didiam promulgandas nobilitas pervenit, hoc in primis cadere videtur in eas leges, quae post Gracchorum aetatem latae sunt. De quibus antequam agimus videtur docendum, qualis tunc sue
rit reipublicae conditio. Nam illa cognita singularum legum ratio sacilius poterit percipi.
Venerat tandem tempus quo malorum, quorum semina jam adesse supra exposuimus, tota prodiret Vis. Nam optimates eo superbiae et insolentiae processerant, ut quo lautius viverent, aliorum sibi possessiones vindicrure non recusarent pauperiores vero eorum dominatum haud frangere valebant; omnes ad unum corrupti suum quisque emolumentum spectabant, ut vix quidquam vel voluntatis vel corporis animique virium ad patriae causam rite agendam relinqueretur. Istiusmodi autem respublica quam propre a ruina absit et nemo
non facile intelliget et intellexit Scipio Aemilianus. Qui censor quum lustrum conderet, et in sacrificio scriba ex plubicis tabulis solemne ei praecationis carmen praeiret, quo dii immortales ut populi Romani res meliores amplioresque sacerent, rogabantur carmen rus hunc modum emendari jussit,
90쪽
, ut dii res populi Romani perpetuo incolumes servarent' λὶ . Tam corrupta partibusque dilaoerata civitate iberius et Crius Gracchi, in pauperiorum, quorum se autores prostebantur, gratiam plurimas et inprimis agrarias promulgaverunt leges.
Optimates vero, suum unice commodum Spectantes summa
ima moverunt, ne leges illae perferrentur. Itaque Tiberio interfecto, quum rius fratris exemplum secutus esset, eumque neque criminando neque tribunorum intercessione a proposito avertere possent, per Livium Drusum a Graccho populum avocaverunt eumque, a suis destitutum, interficiendum curaverunt. Gracchanis deinde devictis atque expulsis,
optimatium actio rursus in republica dominabatur, quorum principes erant L. Opimius, M. Aemilius Scaurus, Q. Caeci lius Metellus, . Cornelius Lentulus Scaurus tamen auctoritate omnes superabat, adeo ut haud dubitanter assirmaverim eum totius actionis principem suisse. rimum enim auctor sui senatui L. Opimio mandandi ut videret, ne quid respublica detrimenti caperet j. Deinde per multos annos senatus princeps fuit. ostremum Cicero, optimatium partium si quis
alius autor atque propugnator, summo semper honore, immo veneratione Scauri memoriam prosequitur, quippe quem virum
regendae reipublicae scientissimum vocet de r. I. 49. 214)hominem sapientem et rectum Brut. 29. 1 Il). lures locos afferre omitto ne legendi taedium lectori injiciam.