De Romanorum legibus sumptuariis: spec. literar. inaug.

발행: 1883년

분량: 112페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

grini vini genera Romae venirent, eadem ratione excogitata, qua anno 593 16 senaιus consulto uberentur primores civitatis jurare apud consules, se non vino peregrino sed patrioucturos λ).8emper autem intentos fuisse Romanos ad vitis culturam in Italia augendam, tam gravibus indiciis constat, ut nihil certius esse videatur vel evidentius. Quod ne cui temere dixisse videar, producam testes Cic. de Rep. III. 9 6:is Nos vero' inquit , justissimi homines, qui Transalpinas gentes oleam et vitem serere non sinimus, quo pluris sint nostra oliveta nostraeque vineae; quod quum laciamus prudenter sacere dicimur.'' lin. XIV. 14. 4. Apothecas suisse et diffundi solita vina anno 38 urbis appareι indubitato vini opimiani argumento, jam intelligente

suum bonum Italia.' Quae quum ita sint, ortasse ne in altero quidem eorundem censorum edicto, quo cautum erat oue quis venderet unguenta exotica''p), de luxuria coercenda cogitandum est. Idem existimare videtur uom msen, qui ad hunc linii locum: . Indess' inquit Wird ais das Compelle hie viol- letoli richtiger nichi die ota edachι, sonder eine teuerode Zollvorschrin' β). Quominus autem de his pro certo quidquam statuamus, impedimento est testimoniorum inopia.

62쪽

Gellii atque Macrobii de sumptuariis legibus locos quicunque

inter se comparaverit, statim opinor videbit multa apud alterum occurrere quae apud alterum desiderentur, alia rursusa acrobio praetermissa, a Gellio commemorata esse. Quae quum ita sint operae pretium videtur paullo diligentius inquirere, uter in commentando ipsam legis formulam sub oculis habuerit, uter, quod memoriae sorte occurreret, in chartam conjecerit. Quam quaestionem ita optime ad liquidum me perducturum esse puto, si paucis exposuero, quid causae utrumque impulisse videatur, ut harum legum commentationem scriberet. Annotaverat Gellius, credo, Lucilii Laeviique versus, quippe quos explicare ei operae pretium videretur propter reconditas et inauditas, in quibus ipse haeserat, dicendi formulas. Hujusmodi rationem saepius eum secutum esse ut ostendam, in medium proseram unum alterumve locum. Lib. IL 22 30. P. Nigidii verba haec sunt: is Et ετησία et austri anniversarii secundo sole an ' Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.'

63쪽

Lib. III. . . , Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum, nomen est id comoediae quam lauti esse quidam non putant, haud quidquam dubitavimus, quin eallauti sore et omnium quidem maxime genuina. Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi arietini 'Lib. V. 13. 3. Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quaeri solet, quid sit classicus, quid intra classem ' λ). Itaque Lucilii Laeviique versibus in aliud tempus sepositis, venerunt ei in manum id Conjectanea, ex quibus eas leges excerpsit, unde ad versus illos illustrandos aliquid lucrari posset, Fanniam dico et Liciniam. Nam quominus cum erchlin )et Dirksen in contrarium Gellio consilium fuisse accipiamus, eumque non ad versus explicandos leges, sed ad leges illustrandas versus ad partes vocasse, tres, eaeque gravissimae ratio

nes prohibent. Primum, nullam omnino legis Orchia secit mentionem. Quis vero credat Gellium in legibus sumptuariis

enarrandis tanta socordia versatum esse, ut a secunda initium faceret Deinde ex lege Fannia ea tantum attulit, quae ad Lucilium explicandum alicujus momenti essent, reliquis, quae teste linio' continuit, capitibus neglectis. Haec con-

64쪽

tra capita in lege Licinia reserenda addidit, quippe quibus

ei ad Laevianum locum intelligendum opus esset ΡOstremum, idque longe gravissimum est argumentum, quid causae esse dicamus, cur noster, si re vera ab initio id ei consilium fuisset, ut sumptuarias leges recenseret, Didiam, quae media est inter Fanniam et Liciniam, silentio praeteriret 8Superest ut demonstrem huic opinioni non solum non repugnare, sed apte etiam convenire, quod earum, quae Liciniam. secutae sunt, legum mentio facta est. Etenim quum et

nostro loco et XX. . trii opus generali Conjectaneorum nomine designatum sit, IV. 14 vero et XIV. 7 et 8 duorum librorum numerus inveniatur, jure conjecit Heri λὶ bis Gellium Conjectanea illa prae manibus habuisse locos autem

sine certo numerorum indicio laudatos ex veterioribus excerptis eum sumpsisse, reliquos vero postea demum annotasse, quum iterum operis illius inspiciendi occasio ei oblata esset. Quae quum ita sint, - et nemo adhuc repertus est, qui hanc conjecturam ullo idoneo usus argumento in dubium vocaret, nedum labefactaret, de nostro loco sic statuendum esse puto, Ghllium, quum iterum Conjectanea evolveret, ad sumptuarias leges denuo animum attendisse, ut reliquarum legum recensionem prioribus adnotatiunculis adjungeret. Hoc eum modo versatum esse, tam gravibus indiciis constat, ut me

quidem judice nihil verius esse videatur. Unde enim factum esse putemus, quod in Fannia Liciniaque legibus sumptuum modum assibus significet, in reliquis vero sestertiis Et quid

causam esse dicamus, cur leges Licinia recentiores summatim

65쪽

tantum et quasi aliud agens exponat, priores vero diligenter et singulatim Α haec omnia admodum probanda in additamento, quod postea, memoria fretus, composuit. Haec autem si recte et ordine disputata sunt, aequius amet verius judicare poterimus, quanta fides Gellii recensioni sit habenda. Nam quod posteriores leges negligentius paullo atque incuriosius tractavit, id numquam causa nobis esse debet, cur in Fannia Liciniaque legibus quidquam do fido ejus derogemus. Contra diligentiae, quam in his legibus adhibuit, tam peculiarem rationem esse apparet, ut nunquam inde argumentum peti posse videatur, in ceteris legibus, prae Gellii auctoritate, reliquorum scriptorum fidem parvi esse saciendam. Sic, ut hoc afferam, minime accedere ausim opinioni eorum, qui unius Gellii testimonio freti, duas leges Aemilias suisse contendant λ). Quum igitur satis me domonstrasse putem, nihil obstare quominus summa Gellio in legibus Fannia et Licinia auctoritas attribuatur, sequitur neque thenaeum, neque acrobium ipsum Capitonem inspexisse, quippe quorum de iisdem legibus testimonium adeo a Gelliano differat, ut nullo pacto consociari possint. Multa vero inpud macrobium occurrere. quae AE Gellio fluxerunt, nemo non facile videbit. rimum enim commemorat ejus opinionem de Fanniae legis aetate deinde Lucilii festivitatis meminit. Quae quum ita sint, jure meo mihi statuere posse videor, non magis accedi oportere eorum senten-

66쪽

54tiae, qui Macrobii causa Gellium hic illic emendandum esse putarunt, quam eorum, qui acrobii testimonio Gellium in lege Aemilia erroris absolverunt. Ceterum de Macrobii commentandi opera haec etiam tenenda sunt. Non tam id egisse videtur, ut in singulas leges diligenter et sedulo inquireret, quam potius hoc ut, quod prioribus capitibus de effervescenti illius aetatis luxuria narrasset, legum etiam exemplo confirmaret. Hoc colligere licet ex brevi, quam commentationi praemisit, praefatiuncula et confirmant praeterea animadversiones, quas subinde interposuit. Quae pleraeque ita comparatae sunt, ut etiamsi sorte ad luxuriam cognoscendam sint aptissimae, nullam tamen cum legum argumento habeant conjunctionem. Unde actum est, ut quamquam hic illic nonnulla commemoraverit, quae frustra apud ceteros quaerantur, plerumque tamen de rebus memoratu dignissimis quam paucissimis absolvat, et si quando plenior et uberior oratio procedat, tantam ostendat negligentiam, ut multum de fide ejus derogandum esse statuere liceat. Cujus rei quum plura exempla assere possemus, uno erimus Ontenti Legem Liciniam paucis mutatis in plerisque cum anni congruere asseverat i ). t de singularum legem argumento ea profert, ut merito rogari possit, quae tandem esset

illa similitudo lJam sequitur, ut paucis videamus de legum sumptuariarum aetate Legem Oppiam assignandam esse anno 39 2l tam gravibus cindiciis tonnat ut nihil sit uertius Narrat enim

67쪽

55 Livius XXXIV. l. hanc legem tulisse C. Oppium Q. Fabio

Τ. Sempronio consulibus ac paullo post cap. yeam abrogatam esse viginti annis postquam lata sit. Annum autem quo abrogata est, fuisse 559 195 ideo constat, quod Cato consul pro ea lege orationem habuit λ). Majorem dissicultatem asserunt sequentes leges. Haud raro enim aetatis indicia aut prorsus desunt, aut ita sunt dubia, ut arduum sit certum aliquod tempus singulis legibus definire; unde actum est, ut diversissima quaeque de una eademque lege ab interpretibus sint proposita. Lo Orchia teste acrobio lata est tertio anno quam Cato censor fuerat. tqui Cato censura lanctum esse constat anno 570 184 ergo adnumeratis annis extremis lata est lex anno 572 182 in. gregie huic accomodatum est, quod Macrobius tradit pus annum vicesimum secundum legis Orchiae Fanniam legem latam esse. Nam Romano more deductione iacta conficitur, credo, numerus 161. Eodem redit Ρlinii testimonium, latam esse legem Fanniam undecim annis ante tertium Ρunicum boblum modo teneamus bellum illud indictum esse anno 604 150'). Postremum, ne quid praetermittam, illud quoque commemorandum, Gellium Serenum Sammonicum apud acrobium),Ρlinium diserto marrare lannium tonsulem inanes legem

2 Si recte, si quid video, rationem iniit Varges Spec. Quaest Lucit. Μus. Rhen. III pag. 4l , quem neminem adhuc secutum esse valde miror. am, ut hoc addam, si, ut vulgaris fert opinio lex Orchia anno 578ll81 lata sit, unde actum esse putemus ut Livius, hoc anno legem Corneliam Baebiam datam esse commemorans XL. 19. 1 l), nullam omnino nostrae legis fecerit mentionem p

68쪽

dedisse λ). Didia lex lata est anno 611 148, utpote quae auctore acrobio, post annos decem et octo Fanniam sit secuta. De legis Aemilia aetate nihil opus est disserere, quum Ρlinius et Aurelius Victor M. Aemilium Scaurum in consulatu eum dedisse diserte firment Lata es igitur anno

Liciniae vero legis aetatis indicia, si quae alia, dubia sunt et vaga Crassum consulem ann 657 9 hanc legem tulisse auctor est anulius, qui de leg c. I 8 sumptuarias leges praeter Orchiam omnes nuncupat consulares. In eandem sententiam abduci se passi sunt Bayle Lex crit et hist.),

Woicheri de Laevio poeta G). Quos quominus sequamur multae prohibent rationes. Ac primum quidem neque orchia neque Didia leges consulares fuere, et Serenus SammonicuSapud acrobium diserte firmat, plerasque leges a tribunis aut praetoribus latas esse. Deinde Gellius auctor est Lucilium hujus legis meminisse Eusebius autem in Chronicorum libro posteriore ad Olymp. 69 ab Urb. 65V, annotavit: is C. Lucilius satirarum scriptor eapoli moritur ac publico

funere effertur anno aetatis suae 46;V quum autem non sit, cur Eusebium erroris arguamus, sequitur jam sic nullo pacto

fieri potuisse, ut Crassus consul hanc legem dederit. Sed plura accedunt. Narrat Valerius Maximus 3 Μ. Antonium et T. Flaccum, qui anno 657 97 censores fuerunt,

69쪽

Duronium quendam senatu cinovisse, quod tribunum plebis legem H coercendis conviviorum sumptibus rubrogasset. At legem illam Liciniam fuisse, lubens assentior Boxmanno pag. 8), quippe qua in lege serenda, exolescente metu antiquioris, quaesitam movae degis auctoritatem esse marret Μacrobius. Quandoquidem porro anno 656 98 lata est lex Caecilia iidia, quam optimatium gratia jubebat in promulgandis legibus trinundinum tempus observari, credibile equidem non puto, jam sequenti anno ipsorum exemplo hanc eandem legem neglectam esse. Quod tamen actum esset, si Crassum consul legem tulisset; audiamus modo acrobium: o Post Midiam Licinia lex lata est, cujus ferundae probandaeque tantum studium AE, optimatibus impensum est, ut consulto senatus uberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinuo dino probaretur, ita a, omnibus observaretur, quasi jam populi sententia com-Probata

Vargos l. L pag. 42). Crassum tribunum plebem legem

tulisse contendit, cui tamen opinioni, quum nullo idoneo argumento nitatur, multa repugnare videntur. Nam ut hoc omittam, quod contra arges attulit ueline δι ammonicum a1rmare leges sumptuarias aut praetores an tribunos aut consules tulisse, in superioribus vero nullam a praetore

ullo rogatam esse, nam de Didia lege nihil constat), duae praeferea sunt causae, quibus negem Liciniam legem incidisse in annum 43 111, quo anno tribunatu Crassus unctus est. Quas causas, quum cies harum degum consilio sint positae,

I De Laevio poeta Monasterii 830 pag. 7.

70쪽

tunc expositurus sum, quum ad hanc disputationis partem pervenero hic monere satis esto, mea quidem sententia, Crassum praetorem anno 650II 0 legem, de qua agimus, dedisse.

Comeliam legem Sullam dictatorem dedisse anno 673 81 constat inter omnes Ad legem Antiam vero quod attinet, praeter Gellium et Macrobium neminem ejus mentionem fecisse reperies. Illi autem quum id tantum affrinent, eam paucis interjectis annis post Comeliam latam esse, satius visum est ignorantiam profiteri, quam in tam densis tenebris conjectandi studio indulgere et nubes captare. Hisce de sontibus deque aetate praemissis, pergimus ad singularum legum expositionem.

LEX OPPIA.

Liv. XXXIV. 1. .... ne qua mulier plus se munciam auri haberet, nec vestimento versicolori uteretur, nec juncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa veheretur.' CL Val. ax. X. I. 3.

Vestimentum versicolor quid sit, ostendit Liv c. 3. 9: ut auro et purpura fulgeamus es. c. 7. 3. , seminis dumtaxat purpurae usu interdicemus', Unde apparet versicolor vestimentum purpureum dici, quod, si movetur, colorem varium habet et subinde inutat. In errore igitur ver- ratus est Valerius Maximus a quum vestem versicolorem varii coloris ves-Dj0jtjgod by

SEARCH

MENU NAVIGATION