장음표시 사용
101쪽
Ior EPIs TOLA III. Quod quidem recte congruit cum reliqua ejus oratione , quam descripsi , & abs te praetermissa est , ne integra ejus sententia lectoribus patefieret. Declarat enim ,
non aureos centum, cum decem , aut
ducentos , cum centum labori debentur, esse tribuendos; quin tamen, quod a Vindice veritatis occultandum non erat, rejiciat id, quod Rod rigue Σ, & Lugo de nonaginta aureorum , cum decem labori satisfieret, & centum tribuuntur , donatione comminiscuntur. Ubi loquitur igitur La Croixtus,vel ex quibus ejus verbis colligis,
eum loqui de labore in repetendis pluribus itineristus ad Collatorem P De hoc labore , Noceti, de pluribus itineribus tu loquere saepe quidem & multum, at La-Croixius nunquam et proindeque ne illud quidemessicere potes , quod rei caput est, eum de extrinsecis es' accidentariis interetisoni esse locutum . Quod quia tibi persuasum esse Volo, explicate scribam. Diei non potest La-Croixius de extrisfeeis N accidentariis intercesioni esse locutus, nisi sit locutus de labore in repetendis pluribus itineribur ad Collatorem ei ex hoc enim, quod postremum posui,tu quoque illud primum
concludere conaris 3 atqui nunquam eff-
102쪽
cies , eum de labore in repetendis pluribus itineribus ad collatorem esse locutum: igitur ne illud quidem efficies , locutum esse de extrinsecis N accidenturiis intercessioni.
Huc accedit, quod semel etiam Collatore convento nonnihil , ut dixi paulo ante, ex tua & La-Croixit sententia tribuere , vel accipere licet . Ne nega :praeter enim quam quod id congruit cum La-Croixit oratione , Navarrus ipse , squem laudas, & Concinae opponis p. satis ostendit, neque novum id esse , neque inauditum inter hujus sententiae defensores . Namque adverte animum ad iea , quae Ioc. cit. tu ipse ex eo protulistis
is nisi daretur quod deceret pro labore , , , quem suscipit in jemel, vel frequen-
,, ter adeundo Collatorem , & redeundo 'di, ab eo. D Si Navarrum non probas, cur laudas P si laudas , & vis cum eo consentientem esse La-Croixium , quorsum attinet de extrinsecis , ἐπ aecidentariis
intercessioni hic injicere mentionem P An potest id negotii suscipi,quin semel saltem
adeatur ad Collatorem ; aut, cum semel Collator est conveniendus , labor suscipi- ur , qui ad rem, quae geritur , non sit af
103쪽
Io Eris Tox A III. fixus Θ Restat igitur,nihil exagerasse Concinam , neque plena imposturarum , ut tibi loqui placet, usum esse oratione cum
ita La-Croixium consutavit. D Ita ne
,, vero ρ fieri ne potest intercessio sinen aliquo temporis dispendio, sine accessii ,, & recessu a Collatore P si quis interce.,
dere debet loquatur oportet &c. ,, LXX. Post Concinae accusationem pergis ad hanc ipsam opinionem confirmandam e & primum demostrandum tibi sumis, eam a Navarro, Suaresio , Rama udo , Filii uccio , Lessio, Bonacina esse de-
sensam et deinde parum idoneis argumentis & auctoritatibus a Concina oppugnari : denique dogma nuperum & novitium , quod qui defenderit , Scriptorem
non profers Navarro antiquiorem, sententiam communissimam esse pronuncias . Quae res,quoniam ad imposturae crimen non pertinent, & quo loco habendae sint ex iis, quae diximus , satis colligi potest, libenter a me praetereuntur . Demus tamen, ita esse, ut dicis , & hanc sententiam suisse a Concina parum solida ratione confutatam , quid est , quod velis , ut ex ea Lectores judicium de ceteris faciant, quae in Christiana Theologia i
104쪽
continentur Θ An nullae sunt, in toto Vasque so ex. cauc, Vel in Sua resio parum firmae , neque satis recte constitntae sententiae Θ Aut recte eum saetiirum putas ,
qui ex his de ceteris vellet judicium fieri λQuasi vero accidere non possit, ut qlii de universa sive Scholastica, sive morali Theologia scripsit, quaestionem unam vel alteram obiter attigerit, atque adeo non omnia protulerit, quae ad eam vel confirmandam , vel refellendam cssint idonea . Quae sane non eo dico , quasi tibi concedam, Concinam in singulis partibus pertractandis pari diligentia non esse versatum sed ut intelligas, tantam ab uno expectari non posse diligentiam , quanta requiritur ad omnes omnino opiniones , quibus morum Theologia contaminata est , sunditus evertendas ; sic , ut nullus Casu istis , & Casu istarum amatoribus relinquatur locus cavillandi , quo mitius aut circuitione verborum , aut distinctionum, quibus abundant, involucro pergant, si velint, suas opiniones sustinere .
Multum ille praestitit his I a , quae de sendo, & aliis ad utilitatem Christianorum scriptis voluminibus, in quibus bene multas labefactavit Casu istarum opinio
105쪽
ros Evrs voca III. nes , lectoremque docilem & attentum eo perducit , ut tandem periculosum ,
putet haerere Probabilisno . Sed non deerunt , ut spero , alii Dominicani , qui respicientes sese , quibusque majoribus gloriari debent, reminiscentes , eorum dissin,iles esse nolint , incitatique studio , quo prisci illi infli niter ardebant, tuendi veri, & doctrinae Christi conserVandae, quod reliquum est, diligenter praestare curabunt. Hi quae Concina omisit, aut obiter , ut omnia attingeret stractavit,aut etiam, quod ipse, sibi accidere potuisse , ingenue pro sessus est, minus accurate disseruit, facile supplebunt, corrigent , emendabunt, neque sincnt quidquam a studiosis Theologiae morum desiderari. Vale .
