장음표시 사용
71쪽
Σ: E ν I s Y o L a III. terum di serte negat pag. 376. ubi hanc propositionem refellit, & eam ne La-Croi-xio quidem probari demonstrat: quem Io cum te adiisse , & tamen , ut Concinam in suspicionem calumniae VocareS,quam recte in eo de La-Croixio scribat, dissimulasse non arbitror ; nam sane parum honeste , es
ad veritatem vindicandam accomodate sfecisses 3 neque ego committam , ut , nisi quid aperte videro, quidquam temere , quod loco injuriae accipere possis, affr-mem . Sed tamen hunc locum adeundum tibi fuisse , ut ex eo quid Concina de La-Croixio scriberet , aperte cognoscereSs ne tu quidem, opinor,negandum putabis. Itaque ut bonam Concinae fidem, & tuum La-Croixium in ' tuto positum agnoscas , locum , de quo loquor , eXscribam
M Eo falsitatis, inquit , prolapsi nonnulli
sunt, ut illos asserere non puduerit in omni mutuo hoc periculum reperiri.
,, Hoc satetur vel ipse P. Claudius La- ,, Croiae. lib. 3. pari. M de usura numis,, 834. Silvius Serra aliique apud Mendo,, in statera &c. Quid nunc vis tibi e Ex his facile quivis intelligit, La-Croi-xium hanc propositionem aversari, MConcinam , cu m eam in numerum IaΣa-
72쪽
r a CoNeINAS FID. ET DIL G. 73. rum referret , usum esse La-Croixio ex scriptore .
LVIII. Itaque accedo ad caput libelli
tui LXXXVIII., quod item pertinet ad La-Croixium . Hic rem non agis suspicionibus, sed palam & sine ambagibus evidentis impossvrae Concinam insimulas. Ego quoque confidenter , & sine ambagibus
agam, neque tamen condemnabo te eodem
crimine. Si qui erunt, qui re cognita, condemnandum putabunt,vehementer dolebo, nihilque omittam , quod ad tui defensonem conducere possit. Recita Concinae locum, qui tibi negotium exhibuit. Tom. s. pag. a 39. D P. Claudius La-Croix, lib. 6.,, pari. a. num. 898. haec scribit: Proba- is bilius videtur pro absolutione a mor- ,, talibus requiri propositum universale
imposterum cavendi omnia mortalia.....
,, deinde quid juvat asserere esse proba - ,, biliorem illam sententiam , quando juX- ,, ta Patrem La-Croix licitum est , sequidi, oppositam minus probabilem ΘΗ aec tibi non placent ,, evidens in- is quis est impostura, licitum esse juxta, , Patrem La Croixium sequi oppositam ,, minus probabilem se Ecquae tandem impostura est ρ An La-Croixius non est
73쪽
4 Eyis Tot A III. Probabilistaὸ Aut non vult Ρrobabilista,
cum ex duabus contrariis opinionibus , unam probabiliorem vocat, alteram esse
probabilem, & eam cuivis sequi licere λid ego certum perinde existimo , ac centrum paribus intervallis distare a peripheria. Sed teneo quid opponas, imposturameVidentem esse, is quia P. La-Croix in ,, eo ipsissimo numero citato docet, Oppo ,, si tam illam minus probabilem esse pra- ctice improbabilem . Sic enim habet, e,, sententiam docentem non requiri pro-
, , positum illud universale non esse pra- ,, ctiee probabilem recte dieit Gormaea, π.-Juxta Probabilistas autem non
,, est licitum sequi , quod non est practices, probabile , , Demus tibi esse quid magnum , Se prodesse La-Croixio deberct quod addiderit, hanc opinionem non esse practice probabilem . Quid si Concina , La-Croixium hoc addidisse non tacuit PNunquid erit causae, cur eum omni culpRVocare , te autem , qui illum imposturae acCusaris , magno in errore , ne quid gravius dicam , neges esse versatum Θ Nihil oris, inquies , causae 3 sed ubinam Concina lectores admonuit La-Croixium dixisse, hanc
74쪽
hanc opinionem non esse practice probabilem Hic sane, Noceti, in hac ipsa quaestione tam clare, tamque evidenter , ut
credibile non sit, quin tu ipse legeris hanc admonitionem, qua suam adversus La- roisium disputationem concludit is in D praxi tamen,subdit, videtur eliciendumis sermale propositum universale de cari vendis omnibus mortalibus is Quid nunc censes de Concinae fide , diligentiaque in eX ponendis Casuistarum opinionibusὸ Nam de tua nihil amplius dico, nisi, quod facile est existimare, te, aut ea, quae 'tibi a tuis ex omni Christiana Theologia collecta primum tradita seerunt,quin antea diligenter expenderes, edidisse ξ, quod tibi
tamen , cum de homine innocente gravi Dsimi criminis accusando ageretur , faciendum non erat: aut, quod magi S reor, qua te sit crimen, quamque pudendum calum nia , & impostura, omnino non intellige in re et alioquin non video , qui posses tam facile,tam frequenter, di tum maxime hinrum criminum Concinam accusare, cum eum diligenter cavisse constat, ne quam tibi, tuis ve occasionem praeberet accusandi sui.
LIX. Atque ut intelligas quanta fit Ie-vit as
75쪽
vitas accusationis tuae, fac, Concinam id omisisse, quod diserte dixit: visam non esse La-Croixio hanc opinionem practice probabilem . An idcirco tam magni peccati reus fuisset, ut esset impostor appellandus Θ Non arbitror : nam licet magni facias tu quidem hanc distinctionem speculativi'practici, Concinaeque frequenter opponas 3 Concina sane non facit ; sed eam negligendam putat, & Tom. R. pag.
ΣΟΙ. natam esse putat ad conciliandas contradictiones , ae verborum praelia : Quo minus mirere , si eam quandoque in Casuistis praeteriisset,opinionesque, quas illi dicerent non esse practice probabiles, nihi- Io secius, ac si id non dicerent,consutasset. Quid autem afferes , quo minus haec distinctio , praeseritim ut a Casuistis usurpatur , in rebus levissimis, & a viro sapiente negligendis sit numeranda Θ Ego sane epistola a. num. xxx. Leandro & Tamburino
testibus ostendi, Probabilistas, cum hoc dicunt, Opinionem in praxi non esse sequendam, aut nihil omnino , aut summum id esse pietati magis consentaneum , significare velle: proindeqtie nihil impedire, quominus Theologus has opiniones Deculative probabiles libere confutet . Aut hos
76쪽
DA CONeINAE FID. ET DILIC. 77' duos vehementer errasse tibi confitendum est, aut , si id non fateris , illud concedendum , nihil esse caussae , cur huic di- sinctioni tantopere confidas . Quid si La Croixium ipsum , ut nunc ex eo , de quo est sermo , tibi respondeam , hac de re disserentem consulamus ὸ Nihil hic Casu ista magis tibi proderit , quam Leander, aut Τamburinus. Sic enim explicat quid sit
practice, quidspecvlative probabile, ut facile appareat, non oportere huic Casilistarum distinctioni Τheologum acquiescere smagnique interesse ad utilitatem Cristianorum , eas opiniones, quas vocant specu utime probabiles ex morum Theologia exterminari . Quandiu enim opinio , habita ratione principii universalis, non consederatis illis quae cum praxi communiter conjunguntur,Vera esse, aut probabilis judicatur,
difficile sane non est , quin eadem etiampos omnia conmerata , quae in praxi nata junt contingere sic enim explicat lib. I. n. II 3. hanc distinctionem La-Croixius probabilis esse existimetur. Conditio enim, mores , consuetudo, scrupuli, & id genus alia, facile,ut paulo post intelliges, essicere possunt, ut id, quod erat tantum speculative,etiam practice probabilo judicetur. Accedit
77쪽
78 E O se o. L A I I L cedit huc, & est tibi diligenter considerandum , quod plerumque falsae sunt, minimeque serendae hae opiniones , quae nihilo secius ut probabiles vendi tantur. In numerabiles proferre possem, sit tamen haec, qua de agimus , exemplo . Ecquid enim minus serendum, quam, babita, ratione principii universalis , probabile , ut hic docet La-Croixius, esse , non requiri propositum quodcumque vitandi grave peccatum Quale tandem hoc est universale principium , quo solum attento, servi potest , hominem accedere ad exo moto Se- sim faciendam , quin aliquod turpe , quod amat, statuat sibi e sse vitandum P Atque hoc est, quod praesertim Concina oppu
lnat, scilicet id dici probabile, quod ha
ita ratione principii universalis, manifestus est error : sic enim , cum dixisset de ceteris, quos hic refellit, ad La-Croixium arguendum accedit is Similiter opinios, nem P. La-Croix , ut falsam rejicio , , quatenus assait, probabilius videri, reis quiri propositum universale vitandi om 'M naa peccata mortalia . Non probabilius, M sed certum est, requiri propositum
78쪽
P. La- roix afferat solum p babilius,, videri necessarium esse propositum istud, juxta ejusdem principia sequitur , prov,, babilem , licet minus, esse opinionem se contrariam , quae aperte falsa & laxa ,, est , ut mitissime loquar. Nam si proba ,, bile est, propositum non esse universale, M ergo probabile est poenitentem posseri conservare affectum erga hoc aut illudis peccatum : & en manifestum errorem. LX. Sed jam alteram hujus evidentis imposturae causam videamus , , secundo, ,, inquis, quia Versamur in materia permis tinente ex parte suscipientis ad val s, rem sacramenti, agimus enim de Pr di, posito . Porro P. La-Croix apertissime , is & omnino universaliter docet , esse pec- b, catum mortale sequi sententiam proba ,, bilem relicta tutiori in iis, quae per-M tinent ad valorem tum in collatione, M tum in susceptione Sacramentorum . Secundum haec locum unum, di aIterum ex La-Croixio describis , quibusessicias , eum in hac sententia esse versatum. Laudo , magisque laudarem nisi pedem quandoque reserret, quasi poeniteret eum doctrinae suae . Docet enim , fateor,sa, quae tutior est, in conficiendis susci-
79쪽
so EPISTOLA III. piendisve Sacramentis utendum esse seistentia , sed simul comminiscitur , id esse tenendum, nisi adminifratio vel susceptio Sacramenti obnoxia reddatur nimiis feru- tulis es di ultatibus; quasi usu venire possit , ut si id, quod tutum est , in Sacramentis suscipiendis, aut conficiendis teneamus , scrupuli nobis iniciantur , qui non possint ex animo evelli,nisi sententia , quae tutior est , relinquatur . Sed dices rita sorte disserit de insulsa quapiam, nimiumque absurda sententia, quo minus ad hanc de proposito & ad multas similes ejus doctrina pertineat. Utinam ita esset, ut dicis ; sed ita diuerit La-Croixius cum l. IV.
pari. a. num. 876. solvere nititur argumentum , quo maxime premuntur defensores Attritionis, cum iis objicitur damnata propositio r non es illicitum in Sacramentis aec. ait enim: ,, quam is conce-M de reinus sententiam adversariorum esse
se probabilem homo totus ex probabili
tate compositus vix, ac ne viX quidem
concedere potest , ortam cum Christi Religione de amore Dei sententiam esse probabilem ) , , tamen non esset obligatio se- is quendi eam sententiam,per quam admi- is nistratio , vel susceptio Sacramenti fit
80쪽
DE CON cINAE FID. ET DILIG. 8 I
, , obnoxia nimiis scrupulis , &dissicin ta- , , tibiis δ atqui per sententiam ad veri ,, riorum administratio vel susceptio Sa- , , cramenti poc nitentiae fit obnoxia ni- ,, miis scrupulis & dissicultatibus . Nunc mea non interest , Noceti a quemadmodum ista refelli possint . Unum ex te quaero , cur , si potuit La -Croixius tot scrupulos & dissicultates ex ea sententia gigni putare , quae dolorem postulat ex aliquo erga Deum amore proscctum uenon possint alii ex ea , quae propositum requirit quodvis grave peccatum vitandi, eadem incommoda nasci existimare , praesertim cum oportet animum ab iis rebus divellere, quarum amor est inveteratus: ex quo sit consequens , hanc quoque sententiam esse relinquendam , eamque sequendam , quae negat hoc propositum esse necessarium- Id si feceris, Noceti, ut intelligam , erit mihi abs te plane satis factum λ non tamen impetrabis, fuisse Concinam arguendum calumniae .
LXI. Nam recte doceat, si ita vis , La-Croixius,eam sententiam, quae tutior est, in Sacramentis conficiendis, aut suscipiendis omnino esse retinendam . Quid
