Joh. O. Stiernhöök De Jure Sveonum et Gothorum vetusto. Libri duo ..

발행: 1672년

분량: 475페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

concessa, aliis praeterea nec poena obligatis, nec

praemio invitatis. Furem etiam diurnum, si aliter capi non posset, occidere leges permittunt Lex duodecim tabularum tantum nocturnum , atq; tum demum,si se telo defenderit. Qui cum im 'puberibus etiam muc alias vel ratione defeetus vel aetatis excusare solent, in furtismajores nostri non pepercerint etsi non pari prorsus cum reliquis poena assicerent. Deniq; super furtis transigere non permiserunt, quod tamen de jure civili j viano,d Dinc conces iam fuit, in omnibus scilicet ad edictum praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem,sed rem familiarem respiciebant. De jure Gothico de canico sub poena gravissima quidem infamante, furem impunitum vetuerunt dimitti, siquidem ab aetore quem causa proxime tangebat, accusaretur. Si vero praeis Detus Regius vel inquisitor communitatis dimisissent, pro reo respondere causam ejus acculpae poenam subire debebant, quod, lege Salica factum , quae latroni similem habuit,qui furtum celare vellet, Locculte sine udice compositionem ejus admittere. Imo de jure I Vinamilco furti damnum pas ius, insuper etiam gravatur ad eum in. Ccc vesti.

402쪽

vestigandum,adeo ut nisi intra annu ires juridi. cas invenerit, cum duodecim sacramentalibus jurare teneatur se operam dedisse nec invenire potu isse. Super haec omnia odio hujus criminis quadam morae impatientia , festinatum est in causae cognitione, festinatum in judicio, festinatum in supplicio. Furibus enim nulla excusatio vel dilatio fuit, etiam crimine non manifesto, nec causam furis ultra primam uridicam judici proferre . concessum. Qiaidi quod aliquo jure etiam ante ordinarium judicii diem, indieto per inquisitorem

Regium vel communitatis conventu producerClarem liceret, testibus convincere suspendere, cum tamen proxima post laridica,executione jam facta tum demum cum duodenario sacramentali. um numero jurandum esset, suspensum illum vel rum fuisse furem,cujus rei ratio ea fuit quam supra diximus,quod canonicae probationes quae in omni controversia desiderabantur, non nisi ordinario judicii die 'oco praestarentur,uicie apparet eaS ad extremum in quibusdam causis moris causa usurpatas hic certe ridiculae, supervacuae, quippe de capite quod amplius restitui non potuit. De jure Dani οε πω KNὸe furem deprehensum, etiam

sine

403쪽

sine praevia judicis sententia suspendere iecare licuit. Ex quibus omnibus satis apparet in quanta detestatione, odio hominum furta fuerint inquam vehementer magis,quam caute aut prudenter, causas furum tradi averint,odio criminis etiam hominibus irati. Ab initio tamen Sueones non in

uille videntur, mitiore certe rue juris Sνω-

runt quam Gothi, praecipue tamen Boreales, apud et quos tamen ,ut modo dictum, furta rariora Heb singi furem suspendio non puniverunt, ubi re furtiva restituta mulictae suffecit, quae non erat plus quam ex arcarum, quas a propinquis petere,&se redimere poterat a capitis supplicio. Sed nec jns plandicum Bergeri fluem prima vice suspendio punit, sed mulctat. Punitantem secunda, etiam ob quantulamcunq rem Fuit Molim in quantum scriptori Norvuic de rebus nostris credendum est secundu antiquum jusci Valense,in poenam furti,condemnatio in triplum uri divino congrua, quae et hodie in praxi,haud ita pridem a judiciisRe giis recepta est,& jam aliquot annoru cosuetudine roborata adeo ut si fur poenae pecuniariae imparsit,nisi furtum valde magnum sit aut saepius terv

404쪽

tum virgis aut fustibus caedatur. Pus Gothicum cum in viros tantopere saeviat, seminarum tamen vitae in furtis parcit, muli lato tutor in poenam incuria vel negligentiae, in cuius partem tamen faemina etiam veniebat, aut si nihil in bonis haberet,in servitutem, ut supra dictum.

Haec de furti poena in genere, quae ut in aliis

ethtilo criminibus,quae gradus suos habent, variavit. Fur-Pr0ςQT qua ratione obicisti in duo praecipue genera distin

xerunt: alia enim este rerum quae In aedibus arciS,

thecis de repositoriis asservari solent it plurimuintra claves custodiri, de quorum poena pricipia ejura loquuntur cilia rerum mobilium quidem nam immobiles furtis obnoxia non sunt,sed quae ita custodiri non posmunt, ut sunt armenta4c pecora in pastu, faenum c segetes demesse in agris. illorum fures abietei, nostra voce drilustra appellantur, horum vero signebo aris utrorumq; una eadem poena, suspendium scilicet pro pretio rei furtivae,& inbhcatio bonorum mobilium Sanctiora enim, tanquam custodelae, seu,ut jus nostrum loquitur,serae divinae existimarunt erepta,quorum assiduae intentioni non sussicit diligentia humana, sic olim in terminorum

405쪽

translatores poenam statuerunt capitalem, speciem scilicet furti esse, qua confusa limitum certitudin interverso .possessio rei alienae intenderetur speciem item furti cs e, ubi partu stapposito

haereditas alterius interciperetur, quamobrem sub R. Erico pomerano capitalis sententia lata est in matronam quandam,quae haeredes mariti sui Ax δBroden sic fallere conata fuit . Furia alia aliis graviora non tantum ratione quantitatis .frequentiae actuum, sed etiam, ut homicidia de violentia , respectu loci de temporis. me jure cliuili Romano committitur sacrilegitim, contreelatione rei sacrae, quocunq; in loco, sacro vel profano. De nostro sacrilegii ratio Variationem habuit, si res sive sacra sive profana in loco Lb. μῆ' sacro fraudulenter contreetaretur, unde diu in usu fuit ut res pupillares templorum custodiae committerenter,quo privilegio loci munitiores essent adversus furcs Tempus etiam surtum aggrava rationebat,ut si quis hora, qua sacra peragerentur,furare. y 'p' tur,rigidius plecteretur, quod tamen postea observatum non est Furtum, ut Zom.vii, nostri etiam distinxerunt in auihIlum dia nou mani Ilum. Mum num dixerunt quod aut et pes ut xii a cc 3 loqui-

406쪽

loquimur, deprehensum fuit, aut in aedibas vel arcis furis inquisitum minuentum. Licebat enim ex indicii de praesumptionibus domum suspectam ingredi, inquirere ubicunq; placuisset, sed sub sponsioneis vadimonio domino aedium, cujus ea ratio fuis se videtur,ne quis prorsus impune furti insimularetur,aut ad minimum aliquid haberet pro molestia quam sustinere debuit in in is i reseratione de visitatione. in aedibus nonnisi ob-

rus aedibus eratis inquisitio petita&admissa, atq; ita ut non

ηςς' dissein his & fere nudis ingredi liceret , ani madverso etiam ne qua alibi vel transenna vel lacuna esset,qua rei furtivae potuisset immissio fiaeri Furta sic inventa, quomodo apud sem mos, quae per lancem liciumq; essent concepta, ac si manifesta forent, pro pretio rei furtivae, vel suspendio vel mutilatione aurium vel excoriatione

puniVerunt.

Furti autem non manifesti, id est, eius quod negaretur quidem , sed tamen judicio Nembdae factum diceretur, poena capitalis non fuit, sed

praeter restitutionem pecuniaria tantum , quantum in homicidio simplici exigebant. Furum tres species jura Gothisa faciunt , em ratur

FGti non manifesti. Furum species.

407쪽

qiu conflium dare , alterum di contrectaret, tertium

qiu receptato O occuleret, pari poenae singulos ob noxios, una autem omnibus purgandii defendendi ratio, vel laudando aut horem a quo accepis ient , vel innocentiam testimonio ferri igniti aut sacramentalium demonstrando inia autem re furtiva agnita fures se ut plurimum excusare solent, vel emptione, vel mutatione, vel donatione ab aliis accepisse, ideo vel hanc etiam ob causam ne furibus in praetextu aliquid subterfugii esset, majores nostri omnem contractum emptionis venditionis rei mobilis per testes mediatores fieri volebant, de quo supra Si itaq; fur ad aut horem a quo accepisset, proVOcarct, dabatur ei pro inquisitione terminus a rictior vel

laxior,prout serebatur tradita ex cra territorium,

provinciam vel regnum fuisse , interea de exhibendo cautionem praestare dc buit reus vel perfidejus res vel per sequestrationem rei litigio sae,vel deniq; alio atqui valente pignore, tot enim modis cautio praestanda fuit, nec aliqua harunia denegari potnit, nisi ut se reus crimini obnoxium

redderet, quod praecipu obtinuit in rebus quae

dice

408쪽

dicebantur tarptae vel inventae vel mutatae oppignorat ,com modat ,conductς nam si res domi aut ex proprio nata vel parta pr tenderetur,per teste, sacramentales hoc probandu erat, quantumvis nihil actor proasset, atq; hoc semper valuit, quotiescunq; alicui furtum imputaretur de qua re quid lentiendum, supra de probatione a nonica diistum. Ad furta proxime inventa equuntur, tu st

Fur facile invenit, ut editio calicem, ocatur jus antiquum. Hoc enim titulo fures deprehensi se frequentissime excusant idefendunt. Itaq ut omnis ansa pr scinderetur furibus in hoc effugio, ut a re inventa ratio furti abesset, inventa publicari leges precipiunt,primum coram comitibus viatoribus obviis,deinde in proxima villa vel pago, postremo coram Ecclesia vel judicio. Ab hac publicatione si nemo intra annum professus rem perditam, vindicatum iret, triens rei inventi, inventori, bes Regi cessit pretii stimatione arbitrio bonorum virorum commissa. Etiam multum interfuit, ubi, a quo, quq resinVenta esset,res enim pro perdita haberi non debet, quae vel in sa-

409쪽

cro loco, vel aedibus,aut villa alicujus reperiretur. ideo jus indicat inventa tantum invia vel extra viam, in locis scilicet ubi nullo interdicto speciali commeatus liber est. Sed&servus aliquid inveniens d.)mino acquirit Mercenarius vero non aliter sibi ex invento lucrari potuit,quam si interea operas hero debitas non neglexisset, alioquin injus mercenarii herus succedebat. Inter res inventas Vero ex pecores armento nihil euretri debe batur, animum enim revertendi non amisisse, etiamsi aliquando aberrasset,sive quod facile inventu es et,dissicili me vero occultaretur, concesserunt tamen post publicationem modice uti, modo ne extra territorium agerent, E. G. equo aut bove ad labores araturam vel vectura c. pro cura scilicet aut pabulo Quod autem jus erat rei in ter Naufrago ra inventae, idem dc eorum qnae ex naufragorum ψmbon'

bonis littoribus impulia fuerunt, bes domino,triens ita ventorycessit. Ex iis vero quae ex fundo maris aut fluminis repertari extraeta essent, semissis utriq;. Exaeto vero anno post publicatam inventionem , nisi interea dominus venisset, in locum ejus fiscus succedebat. Si tamen de domino constaret, nulla adversus eum annalis praescri-

410쪽

ptio cucurrit, ut res proderelicta aut perdita ha- beri posset. Iniqissimae ergo de omni uri divino nau- naturali ad veris fuerunt illae anteriorum secu-bb: '' lorum leges, quas etiamnum pleriq maris Balthici accolae praetendunt,ut in naufragoriam miseria calamitate tanquam vultures ad praedam currant, erepto legitimis eorum dominis jure vindicandi, siv ut clarius dicam, quod ipsorum proprium est , Mabsci ulla sua culpa amiserunt, recuperandi.

ARGUMENTUM.

I Amnum una datur. In mem. Incendia. Damnum a pecore in pecω.

in X M Amnum vel ab homine datur,

Mimuci in vel a sumento, pccude aut cane. Ab ho- mi inmine autem vel consulto vel fortuito, quidem in corpus vel bona nostra. In bona damnum datur incendio, quod consulto excitatum in eum finem,ut hominem juXta ac pedes cre

met,

SEARCH

MENU NAVIGATION