Joh. O. Stiernhöök De Jure Sveonum et Gothorum vetusto. Libri duo ..

발행: 1672년

분량: 475페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

met,vivicomburio vindicatur c. ut se pra. Culpa vero lata faelum,praeter poenam incuriae,quae pecuniaria crat , etiam authoren obligabat ad pretium rei incensae restituendum , in casu vero fortuito ad pretii tantum quadrantem. Datur& consulto damnum in armenta secora, quorum non tantum aestimationem jura vetusta praecipiunt,sed scenam aliquam malevolentiae, ubi constat de proposito , iustaint 3both dicebatur: Casu enim factum, sola aestimationem suta quum)recipiebat Sedri de jure nostro imperitia casui

annumeratur, contra quam jure ἰοin in , si enim

moritur jumentum ex eo quod medicus male secuit aut properum medicamentum dedit, praestari ab eo pretium jubet. De nostro vero jure inputet sibi, ivi imperitum elegit PauC eo tempore artis professores, qualecunq; ergo uvandi conamen favore prosequebantur ne ipsis damno esset, cum iurare posssent , sibi propositum non fuisse perdendi sed medendi. Si autem quadrupes pau datum seu periem fecerit,alterum jumentum necando, jura antiqua utrici domino,utrumq; dari precipiunt 8 pede. vivum&mortuum, ut aestimatione utriusq facta de pretium utriusq; domini ex quetur,quod ju-

412쪽

ri divino Molaico congruum abit ab eo nonnihilius novellum, non scale enim necatum , ut apud nos eqvus,asinus,dimidio tantum valoris sui necatoris dominuis alctat Escatile vero, ut bos,caper, OVis,porcus&c quadrante. Si autem umentum hominem peremerit , umenti donamus olim rutiletam noxam dedere tenebatur, si altera actor fuisset contentus , Qqiaamvis ut sta non esse gravis, familiae tamen a famiba danda uir, non secus ac si caedes ab homine facta uis et protollendis simultatum Modiorum causis De jure vero novello non noxa deditur, nec pro damno pretium , sed tantum mulcta pecuniam aliquot

marcarum, de consuetudine tamen obtinuit, ut noxa tantum nec dedatur.

Injuriis.

ARGUMENTUM.

Furia vcrbalupana. In pugna Inretorsione e In pecu-- m. In palinodia sιτ recantatione. Ritus recantandi ignominiosissimus. 4ecantatio abs, ignominia. Init

413쪽

gna,si modo condicione, Vita, aetate, sexu pares esIent litigantes, nec ulla injuria major aut probrosius verbum dici poterat viro, quam si vir diceretur non masculo pectore. Huic,ut ante dictum,pro honore& defensione famae suae pugnandum fuit , permansit mos iste etiam hodie apud gentes quasdam, quae non invitae originem ejus maj aribus nostris imputant. Moribus militum Oυbservavita nobilitim inquit PCtus quidemst Duce tum est, ut non coeleatur honori suo satisfacere,qui perbati in uri e verbis salieni restondeat, non armis , Iasio tanquam hoc in maxima causa, quae ad honorem dignitatem pertineat. In iure nostro nulla alia retorsio

olim permis4 vel laudata. Posterioribus seculis pro oppi obrio pecunia admissa fuit aut si illa non

siffideret, 'aliuola seu ni vulgo. ec talis,ld est,con Recantatio,

fessio mendacii, nee simplex ea quidem aut privata , sed publica facta coram iudicio cum autoplagia Dignominiosa aversi reces use judicii loco cere. monia conjunista, incusso scilicet pudore quem quia non habuit cum debuisset, debuisse habere

cum nollet,severitate enim manus os suum percu

414쪽

tientis castigata lingvae temeritate reus a seipso poenam exigebat, non tam dolore intolerandam, quam insolentia pudendam,qrao nihil in vita acerbius magnae .generose mentes sibi accidere posse existimant. Erat tamen ,utin hodie, poenitentiae locus. Verbum enim probrosum subita- neu caloreri animi motu dictum, absq; ulla igno

minia revocare permissum, sermonem emendare sine poenae metu, nisi aut in loco publico aut animo calumniandi factum constaret.

Injuriis realibus quae in facto vel opere consistunt, quo quis haeditur dehonestatur, minor poena,infamia nulla, adeoque corpori famae integritas pr valuit,majore vindicta munienda laricum vita ipsa. Idem enim de jure majorum vitae

do tarnae pretium extra vitam tamen in pecunia, atq; nescio an non rectius, quam Gothi Hi Juministes, qui calumniatorem convictum arbitrio aetoris permiserunt, ut de eo pro lubitu statueret, in eo tamen laudandi, quod neminem ad deferendum

admitterent, nisi sub scriptura aut specificatione trium testium quod vellet actionem persequi; sed de his obiter. Ut ad injurias reales redeam, extant de iis in jure communi& vetusto integri libri

415쪽

brisive tituli,quorum tamen summa ea est, ut pro injuriae qualitate vel quantitate, major minorve pecunia detur quae semper retenta fuit, etiamsi alioquin Variaret in quantitate : Hoc tantum Observato , prout de caedibus chomicidiis supra di-dium, gravitatem tondus accepisse subsecto, objecto, loco, tempore, modo, instrumento,&c. adeo idem non erat idem, cum vel alius faceret,vel in alium,vel alio tempore aut .loco, authddo, aut instrumeto,quod hodie observatur, quoties a Dbitraria poena, supremo scilicet judicio nam inferiora legib astricta sunt infligitur Deinde hoc et-jam observatione dignia,verbera vel vulnera spatio quatuordecim dieria praescripta fuisse, nisi interea ad satisfactionem ageretur Min speetio peteretur. Postremo etiam hoc contra jus commune in usu fuisse,ut sive unus, sive plures vulnera inflixissent, omnes quidem tenerentur, nonnisi de uno tamen vulnere,id est, numeratas fuisse personas non vulnera, pro personarum non Vulnerum numero muli tam fuisse irrogatania,

CAPUT

416쪽

tuta fuerunt super Ecclesiis s earum ministris. ARGUMENTUM.

Vs emcacia religionis Religionum origofundamentum, o sinu. Re onum diversias. Religio extra Ecclesam Dei philosophici asis, inqui s. Secta Qus inter philosephos, In eane Gothaictyusones Religio paganasu Vul. m, quam lata , et aluo in quibus consecteta Pluralitas

Deorumcteorum apud nos cultus Antistites seminis risu crorum. Religio Christiana primaeva. Retigi Christiana

insectas divisa. Ex quibu religio ad nos venit, sequatis. Praecepta leges de uisu numinis Leges circa externa, quae Inserviunt retigioni secultui Constitutio Ecclesiarum se templorum fundatio, ornatus, reditu se praesenti Ordo Dracorum. Pastoris es AEditu conctitutio,vocatio alarium se of cium in genere Epistopho cium,reditus, ignitas. O cium redulus pactoris in secie Forum Ecclesiamcum Causa fori Ecelesiasticio Epistopalis conclusio

Onstitutiones de sacris,qVamvis

alterius loci,quia tamen majores notiri in omni jure primas esse voluerunt, appendicis

417쪽

dicis loco addantur. Religiosos maximi semper vij&essa fecerunt propter religionem,ut cm non animae h tantum salutarem, sed . quae ad civilem felicita. iam faciat. Esse enim fundamentum status qua convuli convellatur de ipse nec immerito, ubi enim metus non est vindictae divinae in maleficiis, nec spes redhostimenti in benefactis, tollitur respectus Dei , tollitur discrimen inter sacra profana , perit reverentia erga majores, fides erga omnes , jura gentium vincula generis humani solvuntur. Religi , alia o ' Amnia apud nos,suas vices habuit, altera sublata,altet reformata, vel cum legibus vel etiam ante

leges coepit,cum primum sensus de Deo esset Raro enim legibus gubernantur,qui religiones metu numinis non ducuntur, homines ne mali sint, metu reverentia numinis suadendi sunt,legibus

cogendi; luod a volentibus obtineri potest ab in vitis extorqueri non debet, hoc religio praestat sine qua non minus quam sine lcgibus, non domus ulla, non civitas aut hominum societas stare potest. Nulla gens, inquit irero, tam frM tam in an vetuo barbara est, quae non Deum ti 1 ignorat qualem, .i1nem hiabendum 9 colendum sciat quanquam Te e non

418쪽

non desunt qui nostro seculo cum orbem terra μrum circumnavigassent, alibi homines in insulis se invenisse dicant, apud quos nulla prorsus notitia

Dei aut cogitatio vel cura de numine animadverti potuit,sed iis aut ratio ut brutis animantibus defuit, aut ita in hominibus obbrutuit, ut quemad

modnm hodie multi non ultra pastum, libidinem solicit , nisi ab aliis de Deo admoneantur, supera,infera,praeterita, instantia, pari oblivione&incuria transmittant, ratio tamen in admiranda naturae admissa facile Deum authorem hujus investigat, &in seipsam quoq; reflexa originem sui se illi debere agnoscit, quo fit,nt Min cultu Dei

propendeat,&propter similitudinem naturae homini ad consociationem se aggreget, qua cum per sermonem homini datum sua invicem communicare' accipere possit, pro conservatione societatis humanae facile intelligit,honeste vivendum, nominem laedendum,nnicuiq; suum tribuendum esse, sive juxta universale naturae praeceptum alteri non

es. faciendum,quod sibi ipsi non velit fieri Hoc principium, fundamentum est, religionis

. legum. Sed leges illae civilis a fonte derivatae longius deducuntura explicantur,ri ad status, ingenium

419쪽

genium uniuscultasq: populi accomodantur. γligio uniusmodi ut debuit non fuit, quia nec una

ubivis vera Dei notitia,cum,errore ingenii humani, non satis convenire quid numen aut quot numina,aut quis eorum cultus, vel deniq; in quo beatitudo aut faelicitas vitae conssisteret, quam cultu intenderent itaq; pro varietate hominum regionum variae semper religiones fuerunt extra Ecclesiam Dei, quas aut ab aliis acceperunt, aut sibi ipsis confinxerunt. Communiter tamen diversitas illa reduci potest ad philosophicam de paganam '

sive vulgarem Placet enim philosophiam mora sitas.lem etiam religionem vocare quod bene vivere doceat & beatitudo ex eo quaeratur,alibi hodie etiaeo nomine veniat,ubi non alia religio habetur, alibi etiam divisiones in religione pro sectis philosophicis olim habitae fuerint Pelleio Philosophica religio principiis naturaein ratio psilloso. ne nititur , pag.ma opinione Issa religionis nomen meretur,haec superstitionis Philosophica religio lumine naturae verum vidit S asseruit et silum me gratiae non omne verum invenit,nec in ultima Dei mysteria penetravit. Deos credidit sive potius Deum, plures non nisi ut in unius tamentare et fami-

420쪽

familiamri potestatem eos redigerent. Ese enim,

ait Ocero .aliquam talem prHlantem, aeternamg naturam, eam Jubliciendam admirandam hominumgeneri, pulcritudo mundi, ordo rerum serum cogit confiteri, ut cujus beneficis cura non tantum uniἘersim hoc natura opus,

sed orbiuruia mi res,ad men uram; ibi datam,essent, starent, confervarentur Canissimum autem ali functis

muni, siem umipirtatis cultum esse,ut eum semper pura, iotegra,incorrupta. menteo voce veneremur haec ille.

Sensitim ergo ridem de numine haec religio praesupponit,sed cultum requirit,in venerationem pura,integra,incorrupta Mente4 Voce Voce per gratias,laudes, preces mente, conformando eam ad divinam mentem. Cum enim cultum: II Dei optimum cultum animi nostri putarent,quem vel particulam divinae aurae, vel radium ejus corisy poribus nostris immersum pleriq: crederent, tum demum excoli, perfici, cum quamproxime sapientia&beneficentia ad similitudinem Dei accederet, interritus periculis, inlaetus cupiditatibus, non prosperis rebus elatus, non adversis de jeetas, sed inter adversa faeli , in mediis tempestatibus placidus,ri sub uno vitae tenore sibi semper con. stans, atq; in hoc esse beatam vitam. rationem summi

SEARCH

MENU NAVIGATION