Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

.corpus Christi verum , cum Sacerdotium o dinetur ad conficiendum corpus S finguL Mem Christi , Diaconatus vero ad disti ibuenduin sanguinem christi, ut fieri solebat dii primitiua Ecclesia , & ad portandum corpus Christi in pixide , vel in patena , Ut nunc facere solent a Licet autem sit maior potestas Summi Pontificis supra corpus Christi mystiticum , quam aliorum Sacerdotum, non tamen si pra corpus Christi naturale , & verum: qua ratione utitur D. Thomas hic quast. 38.

art. I. ad s.

Dices primo , Chorepiscopi solebant olim

conserre ordinem Diaconatus , & Presbyteratus , dummodo ab Episcopo ciuitatis licentiam accepissent, ut colligitur ex Concilio Antiocheno cap. a O. & Ancyrano cap. 13. Sed illi non elant nisi, simplices Sacerdotes, ut d cet Damasus epist. s. Ergo simplici Sacerdoti potes: committi munus ordinandi Sacerdo

Pespondeo cum Hellarmino,duo fuisse olim genera Choi epi1coporum , aliqui enim erant veri Episcopi, & ei ant quales nunc sunt suffraganei , qui sint Episcopi titulares aliorum,& de his loquuntur praedicta Concilia . Alij

vero erant sol tim Presbytet i, qui tanquam Vicarii Episcopi in oppidis maioribus muratis morabuntur , licet haberent ab Episcopo aliquam commissionem super reliquos Presbv-teros qualem nunc habent Decani, &de sis loquitur Damasus epistola citata . . Dices secundo , Innocentius VIII. concessit Abbatibuς Ordinis Cisterciensiq facultatem conferendi sitis Monachis ordinem Diacon Z a tus

612쪽

3o Tra latus VI. Micuius gratiar, 3e tamen non est de essentia, sed tantum de integritate illitis sacramenti Idem dicendum de impositione manuum quaesit in ordinatione Sacerdotim , quamuis enim

illa sit aliquod signum sensibile , caiisatilatim augmenti gratiae, non sequitur quod sit pars essentialis talis ordinationis, sed sufficit quod

si de eius integritate,ut in tertia parte nostrae conclusionis docuimus.

CErtum est , solum Episcopum esse ordi

narium ministrum Sacramenti Ordinis, hoc enim aperte definierunt Florentinum in litteris Eugenii, & Tridentinum sessi I 3. can. . Ratio etiam id suadet, nam solus Episcopus est Christianae reipublicae praefectus &hierarcha , sue Sacramentorum princeps :Sed ad suum principem & praefectum pertinet ossicia & ministeria conferre de distribuere et Ergo & ad solum Episcopum ordines conserre. Sed dissicultas est de controuersia inter Theologos, an simplex Sacerdos, ex commissione Summi Pontificis, possit esse minister extraordinarius huius Sacramenti, &Ordines siue Maiores, siue Minores validuconferreὸ Respondeo poste,conferre Minores Ordines , & Subdiaconatum , non tamen Sacerdotium , nec Diaconatum ; quia hi duo Ordines immediatam habent relationcm ad

613쪽

De Sacramento Ordἰnis. 6 II corpus Christi verum , cilina Sacerdotium o dinem r ad conficiendum corpus S sangit L

Mem Christi , Diaconatiis vero ad distribuendum sanguinem christi, ut fieri solebat in primitiua Ecclesia , & ad portandum corpus Christi in pixide , vel in patena , Ut nunc fir Cere solent a Licet autem sit maior potestas Summi Pontificis supra corpus Christi mysticum , quam aliorum Sacerdotum , non tamen supra corpus Christi naturale , & verum: qua ratione utitur D. Thomas hic quast. 38.

art. I. ad s.

Dices primo , Chorepiscopi silebant olim

conferre ordinem Diaconatus, & Presbyteratus , dummodo ab Episcopo ciuitatis licentiam accepissent, ut colligitur ex Concilio Antiocheno cap. a O. & Ancyrano cap. 13. Sed illi non elant nisi simpl ices Sacerdotes, Ut d cet Damasus epist. s. Ergo simplici Sacerdoti potest committi munus ordinandi Sacerdotes & Diaconos . Pespondeo cum Hellarmino,duo suisse olim genera Chorepi1coporum , aliqui en in erant

veri Episcopi, eQ et ant quales nunc sum suffraganei , qui sunt Episcopi titulares a torum,& de his loquuntur praedicta Concilia . Alij

vero erant solum Presbytet i, qui tanquam Vicari i Episcopi in oppidis maioribus muratis morabuntur, licet haberent ab Episcopo aliquam commissionem super reliquos Presbyteros qualem nunc habent Decani, & de his loquitur Damasus epistola citata . . Dices secundo , Innocentius VIII concessit Abbatibus ordinis Cisterciensiq facultatem conferendi suis Monachis ordinem Diacon Z α tus

614쪽

tus tu Subdiaconatus, quod priiii legium 1e Im isse ait VasqueZ in quodam vetusto codice, qui inscribitur , collecta Bullarum oγdinis ferciensis : Ergo potest simplex Sacerdos , ex commissione Summi Pontificis, conferre sal

tem ordinem Diaconatus.

Respondeo primo ex Nugnio hic quaest. 38. art. I . quod Magister Victoria dicit se ridisse

tale diploma,& in eo nullam fieri mentionem ordinis Diaconatus, sed tanti im Subdiaconatus . Sed quidquid sit de hoc 3 Respondeo secundo , quod si tale priuilegiurn reuera a S de Apostolica emanauerit , quod valde incertum est, usum fuisse Pontificem opinione, quam probabiliorem exist imauit. Quod attinet ad sit biectum Sacramenti Ordinis, certum est foeminas non esse illius capaces , quia ut ait S Thomas hic qu. 3'. art. I. sacramentum ordinis gradus eminentiam Ggnificat: in sexu autem foemineo non potest eminentia aliqua gradus significari , quia mulier statum subiection s habet. Nec obest quod in primitiua Ecclesia era iit subdiaconinae , Diaconissae, Presbyterat, & Episcopae . Illae enim sic dicebantur , quae ante ordinationem sacram nupserant viris qui Subdiaconi, Diaconi , Presbyteri , vel Episcopi facti erant,&ab eis iam ordinatis , ex mutuo consensu se Pararae erant, ut constat ex Concilio Altisi

Constat etiam , solos baptizatos esse capaces Sacramenti Ordinis, cum bapti sinus stianua ad omnia alia sacramenta , sed dissicultas esse potest , an pueri ante usum rationis

alide possint ordinari, hoc enim in dubium

615쪽

De Saeramento Ordini, reilocat Durandus in . dist. r. s. qti. 2. Sed si Communiter docent Theologi cum D. Thomahic qu. 39. art. a. ubi illud probat hoc discit sis: Sacramenta quae non in actu , sed in potestate consistunt, conserri possint ante ullum

si scipientis actum; ideo enim Baptismus MConfirmatio possunt conferri sine actu paruuli baptizandi & confirmandi, quia consistunt in

potestate ; e contra vero poenitentia & m trimonium nequeunt sine actu poenitentis de contrahentis conferri, quia consistunt In actu, seu quia de illorum essentia est actus, Ut contritio & confessio in sacramento poenitentiae, di consensus in matrimonio: Atqui Sacramentum ordinis non in actu sed in potestate con-sstit,ut ex eius definitione constat: Ergo conferri potest ante ullum suscipientis actum. subindeque paritulo, licet sit incapax consei

sus. Non teneretur tamen talis paluuius,cum

ad annos discretionis perlienisset , in ordinesbi in insantia collato perseuerare, sed possedilli renuntiare, & matrimonium Contrahere, cum non potuerit Ecclesia illum ad votum Continentiae obligare, independenter ab eius voluntate . Demum certum est, bigamos eme ordianum incapaces, ut constat ex Apostolo I. Tiamoth. 3. & ad Titum I. & ex canone I . Ap solorum, ubi sic habetur : Si quis post badisisma saeundis Dexip nuptD copulatus , non rares esse Discopus , non Piso ter , aut Dia-

sexto faexo defeν utant. Ratio seu congruentia

est , quia Clericus per sacros Ordines de GPQusatur Ecclesiae , per quam desponsatia-

616쪽

riactatus VI.nem exprimit con hinctionem Uerbi Diiiiiii cum natura humana ,& Christi cum Ecclesia, quae una est : Hanc autem bigamus repraesentare nequit , quia bigamia tollit unit tem unius cum vna , diuidendo carnem in plures. Haec vero incapacitas, seu irregularitas, non est iuris diuini, sed Eccles astici, cum Summus Ponti sex in ea dispensere possit, nam Martinus Io cum bigamo , ut subdiaconus fieret, dispensavit, & Lucius Papa alium bigamum Archiepiscopum Panormitanum

Eodem iure Ecclesiastico votum solemne castitatis sacris Ordinibus annexum est . idque conuenienter. ς ad ollicium' enim sacro rum Ministrorum duo praecipue pertinent, ρ:mpe sacris care , & orationi seis contemplationi vacare : At uuis matrimonii his duo bus actibus non mediocrite obstat I primo quidem, nam cum sacr1fici triar altaris a tigii stil-smura& sanctissimum. sit, decet ut qui illud offerunt, vel ei ministrant, insigni quadam puritate atque saκctitate mentis & corporis polleant Ialteri vero, cuia actus coniugali mentis aciem hebetat,& ab oratione ac rerudiuinarum contemplatione , animum auertit ac distrahit. Unde Apostolus i. ad Corinth. 7. sita der coniiq)ibus cominen manu ad tempus, VP melius vacent orationi .HAddo quod ', si illi qui in lege veteti. manducabant parres propositionis L debebant esse mundi a mu lier mus Vt habetur xa. Reg. 2 r. si illi qui comesturberant agnum pasi halem iubebantur renes' accingere,. id est voluptates carnis edomare,

617쪽

Demum si Sacerdotes per vices Ministrantes in tabernaculo , toto tempore vicis sint , a domo& ab uxoribus abesse debeant , ut colligitur ex r. Paralip. 24. & ex Lucae I. Quanto magis Sacerdotes nostri perpetuo vacantes sacro Ministerio , & Virginis filium , ac Virgianum sponsum , atque omnis puritatis fontem, quotidie manibus attrectantes, perpetuam debent seruare continentiam, ut recte arguit Innocentius I. epist. 9. ad Victricium Rothoma-gensem. Episcoptim. Haec lex de seruanda continentia a ficris Milii stris , fuit in Ecclesia Romana continuo seruata , licet sebdiaconatui non semper fucrit a nexum votum seruandae castitatis. , quia non fuit semper inter ordines sacros conntl-merat US , Ut constat canone , llus in Episc. dist fo. ubi Urbanus II. ait , fac ros

mm : hos, si quidem flo inteJlige sacros trimitiva log cur habui . Eoelsa In Ecclesia tamen Graca talis lex fuit abrogata . & pe nussim est Ministris. satiis habere uxores, Mcum illis cohabitare , ut constat ex sexta Sunod can i in quoe sic dicitur : VM nram

Apostolorum perfemoniae ordinisque sexu an res,hhminum qui funt in sacris; Iegitima coniugia deinceps Doquo firma. O stabilia esse volumus,

nebuaquam eortim cum uxoribus eoniunctio nem dissoluontes , vel eor mutua temporo con venienti conμι tudine lxivan: es. Quamobre

618쪽

si quis dignus inuentus fuerit, quῖ Hypodἰ

esu is , vel Diaeonus , vel Prexister ordinetum is ad talem gratiam assumi nequaquam probi- reatur, si cum legitima uxore cohabitet. Sed neque ordinationis tempore ab eo postuletur , vaprofiteatur se a legitima eum υx re eo uetudine abstenturum Quem morem usque ad haec tempora seruant Graeci, Romana Ecclesia permittente , & nonnisi eo tempore qu , sacris altaribus sunt assessuri , prohibentur uxoribus uti. Episcopi tamen Graeci , cum uxoribus quas ante sacram ordinationem duxerant, non cohabitant, ut constat ex canone G. eiusdem Synodi. Imo nunc Graeci ordinarie non eligunt in Episcopum , nisi vel religionem professum , vel qui perpetuam castitatem seruet,

de uxorem non habeat.

C' Ertum de fide est, Episcopos, iure diui-

no, dignitate, & potestate esse Presbyteris superiores. Ita enim definitur in Concilio Constantiensi in Bulla Martini V. ubi omnes errores Ioannis Uviclei damnantur , & in Tridentino sess. 1 3. cap. 4. de can. 7. Id pro bat D. Thomas hic qu. o. artic. q. multipliciter . Sed susscit haec ratio quam adducit in argumento sed con ινα, ubi sic discurrit: Diuiana mysteria debent esse magis ordinata , quam humana : Sed humanorum officiorum ordo exi,

619쪽

, ut in quolibet officio praeponatur virus qui sit friticeps illius ossici; sicut pisponitu cmilitibus dux & inferioribus artificium A chites iis , qui princeps operis dicitur : Ergo simi liter Ecclesiast icae hiera rchiae ordo exposcit , ut Sacerdotibus praeponatur aliquis quast Sacerdotum Princeps, & hic est Episcopus. Vnde Dionysius in lib. de Eccl. hierarc. cat'.

s.sic ait: Tom eum ordo primus, qui 'Meto, tu minat, O peseis. Sub illo autem ordo Sa

In contrarium obiicitur dissici Iis locuς Hi ronymi, quo significare victentur Episcopos noli esse iure diuino Sacexdotibus superiores

sed tantum ex constitiuione & consuetudine Ecclesiae , nam in cap. I. Epistolae ad Titum, circa illa verba , Ea construat pex diuitateAETxesbateroa , haec sci ibit : Idem est Presbyter6Mi Episcopus, O anto quam Diaboli in inam schismata im rellione fierent O dicet eiuν in ἱο- Hlia , Ego Apolla , Em Hro celha , eomm λ

aecclesiae consuetudine ei qui praepositus. Deristis. IPHectοx: Da Episcopi nouaxint , se magis

620쪽

i Bespondeo quod quando Hieronymus ait Pupisci ipos magis conlue rudine Mordinatio. 'ne Ecclesiae, quam di spositionis, Dominicae veritate , Presbyteris esse maiores , . non loquitur de Epi Copatu , quantum ad potestatem

ordinis sin ea enim Episcopos elle'nile diuitio Presbyteris superiores , manifeste a noscit in cap. a..epis. olae Zd Titum , ubi sic ait : quis

sa ι Episcopus ex epta ordinatione , quod nιn

faciaι iam I resis er, id si iacere possit θ sed de potestate iurisdictionis, seu regaminis Ec-esesiae . Hanc enim praeminentia n, iurisdictio

nis non competere Episcopis ii ire diuinci sed tantum Ecclesiastico, existimauit Hieronymus; idque ex parie vertrimest: Episcopi en inipotestatem im isdictionis non accipiunt immediate a Christo sicut potestatem ordinis &characteris a sed habent ab ipso Summo Pontifice cuius est eos Ecclesiis praeficere,& Di Ceeeses illis assignare ac diuia ere , prout ad Ec- 'Hesae bonum edi pedite itid cauerit Circa Episcopatum celebi is est dissicultas&controuersia an ille sit Oid, distinebis a

Sacerdotio λ Parte ni affirmativam tenent Dii randus, & Caietantis , quos seqiruntur nonnulli edi Recentioribus. megitiva vero , non

siillim e, presse docetur a S. Thoma , sed etiam ab omnibus ferς antiquioribus Theologis: quos innumeri propemodurrv ex Beceiatioribus seqtiuntu , ut denion strat Valerianus de Triuigni , Docts r & Socius Sorbonicus , in opustul ab ipso edito ad defendendam Theser, I udovici de Cletres , Baca laurei Sol boni-c , qua asserebat, Episcopatum , prout praes-

finiit a Presbyteratu , aut abis tibinur;

SEARCH

MENU NAVIGATION