장음표시 사용
301쪽
Cuncta manus avidas fugient haeredis, amico Quae dederis animo. ΣΟ
Qtium semel occideris, & de te splendida Μinos
Fecerit abi tria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas. Insernis neque enim tenebris Diana pudicum asi Liberat Hippolytum. Nee Lethaea valet Theseus abrumpere charo Vincula Pirithoo .
V. tq. Ex omnibus bonis, quae possides , ea solum effugient haeredis aviditatem , quibus tu. irueris indulgens ge-
U. et t. Omnes arcessentur ad tribunal Iudieum apud Inferos , nulla habita persenarum ratione , iudicium feretur de cujusvis vitae ratione, quod 'sane irrevocabile statim po na vel praemium sequetur . Veritas rerum palam fiet , ct fraudes detegentur. ita Ethnici sentiebant .
Immortalitatem penes 'Poetas esse. V
Donarem pateras, grataque commodus, Censorine, meis cera sedalibus. , Do-
Exeellens poeta ingenitis opibus affluens par reserre semper potest Amicis, a quibus beneficia aecepit. Fortasse Horatio munus quoddam maximum Censorinus elainitus est Vates Carmina pro meritis reddidit. Amicus aequissimo animo esse certe poterat . optima est Carminis hujus ratio , versus bene tornati. Optandum tamen fuerat, ut Poeta aliquo pacto indolem Helois sui palam fleeret , ut aliis coloribus Poesim pingeret, quam quibus in Carmine et Ne forte
credas. quo- anno haec cecinerit Poeta, ignoramus. V. I. Commodur , utilis. τοJodamus refertur ad To emomo duris ordo est e Donarem paterae s aera commodur mias DdMi tira Diuiligod by Corale
302쪽
Donarem tripodas, praemia sortium . . . Graiorum: neque tu pessima munerum Ferres, divite me scilicet artium, sQuas aut Parrhasius protulit, aut scopas '
Hic saxo, liquidis ille coloribus
Solers nunc hominem ponere, nunc Deum . Sed non haec mihi vis: non tibi talium Res est, aut animus deliciarum egens. Io Gaudes carminibus: Carmina possumus Donare, & pretium dicere muneris. Non incisa notis marmora publicis 'Per quae spiritus, & vita redit bonis Post mortem ducibus, non celeres fugae, Is Reiectaeque retrorsum Annibalis minae, Non impendia Carthaginis impiae, Eius, qui domita nomen ab Africa Lucratus rediit, clarius indicant Laudes, quam Calabrae Pierides: nequς, acibi chartae sileant, quod bene seceris, Mercedem tuleris: Quid foret Iliae, Mavortisque puer, si taciturnitas obstaret meritis' invida Romuli Ereptum Stygiis fluctibus aeacum asVirtus, & savor, & lingua potentium Vatum divitibus consecrat insulis Dignum laude virum Μusa vetat mori,
Coelo Μusa beat. Sic Iovis interest
V. s. artium, i. operum poeticorum. V. g. Exhibere, repraesentare. V. p. opes, copia, facultas. . V. xa. Estimare.
V. T4. Spiritus o vita , i. spiritus vitalis . ait , potest marmoribus insculpi fuga Annibalis turpiter repulsi , potest reserti impia Carthago subdita Romae ; sed haec monumenta publiea non servabunt aeternam Scipionum memoriam tam bene , quam Poemata Ennii . soli Apollinis alumni possunt Heroum virtutes digne competasare. V. 18. Ille Scipio, quem eecinit Ennius, fuit maior.
303쪽
optatis epulis impiger Hercules: go Clarum Tyndaridae sidus ab intimis
Quassas eripiunt aequoribus rates. ornatus viridi tempora pampino Liber vota bonos ducit ad exitus.
CARMEN IX. AD MARCU Μ LOLLIUM.
Gus nomen fuis Carminibus. ab hominum obli
E forte eredas interitura, quae
1 - Lo Sublimi stilo persequitur Herois laudes, sapientis, intepri , abstinentis, fidi in Patriam. Uerum quis crederet' iste Heros erat homo vilis, veterator, avarus, proditor. Est ne igitur ista Poetae impudens assentatio, an iniuriosa simul tio ' neutrum dixeris . Lollius erat versipellis , eatenus turpitudinem ingenii celaverat, probitatem autem praesitulerat. Nil igitur mirum, si Horatium fefellerit, sesellit etiam Augustum. Qui aulicis moribus assuescunt, di artibus, huiusmodi personas probe norunt. Nos honestatis sprete obeae-eati thura istis hominibus elargimur; verum non fallimur; Virtutem unam , cuius isti personam gerunt, spectamus, virtutem, inquam, nostrarum Iaudum acceptricem. Tripartita est haec ode. Condita est inter annum 3s, quo Lollius Bessos evertit , & Germanos , & 46 , quo Horatius obiit. Primo Poeta laudat versus suos, secundo P sim universe, postremo Lollium . Videtur remotius principium petere , quam par est. Nisi sorte Lollius veritus, ne quidpiam avaritiae suae suboleret Augusto in administrata provincia Amieum Horatium induxerit, ut has sibi laudes texeret . idcirco, opinor, Poeta multus in eo est , ut fidem versuum suorum firmet . ' . d . . U. I. Haec prima pars Ia versibus constat. duas praeiudicatas opiniones, iniustas ct perniciosas Auctoribus oppugnat. Primus error est: judicium fertur de Poetae dignitate ex ressione, in qua natus est: alter errore Poeta pro nihilo h
betur , nisi artem suam perfecte calleat.
304쪽
Longe sonantem natus ad Aufidum , Non ante vulgatas per artes Verba loquor socianda chordis :Non si priores Maronius tenet Sedes Homerus, Pindaricae latent, Ceaeque, & Alcaei minaces, Stesichorique graves Camoenae. Nee s quid olim lusit Anacreon, Delevit aetas: spirat adhuc amor, Vivuntque commissi calores aeoliae fidibus puellae. Non sola comtos arsit adulteri Crines, & aurum vestibus illitum Μirata, regalesque cultus, Et comites, Helene Lacaena, Primusve Teucer tela Cydonio Direxit arcu: non semel Ilios Vexata: non pugnavit ingens Idomeneus, Sthenelusque selus Dicenda Μusis praelia: non serox Hector, vel acer Deiphobus graves Excepit ictus pro pudicis Coniugibus puerisque primus. Vixere sortes ante Agamemnona Multi ; sed omnes illacrymabiles Urgentur, ignotique longa Nocte: carent quia Uate sacro. Paulum sepultae distat inertiae
Tom. I. V. a. Apulia erat olim regio sylvestris , in qua nullus
1 oeta ante Horatium ortus est. V. 3. Ait, se ditasse linguam eo Poeseos genere, in quo nonaum Romam venam suam exercuerant. sequentes secundam continent partem .
2ἰ η praeclara facinora obliteratum iri
305쪽
Celata Virtus. Non ego te meis Chartis inornatum silebo, Totve tuos patiar labores Impune, Lolli, carpere lividas Obliviones. Est animus tibi, Rerumque prudens, & secundis 3 3Temporibus dubiisque rectus, Vindex avarae fraudis & abstinens . Ducentis ad se cuncta pecuniae, Consulque non unius anni: Sed quoties bonus atque sidus Judex honestum praetulit utili, Reiecit alto dona nocentium . . Vultu; & per obstantes catervas Explicuit sua Victor arma. Non possidentem multa vocaveris 4s Recte beatum; rectius occupat Nomen beati, qui Deorum Μuneribus sapienter uti, Duramque callet pauperiem pati,
Pejusque letho flagitium timet ; 3o Non ille pro charis Amicis Aut Patria timidus perire.
puliae, i. celatae. Qui Plautum auctorem asserunt, ut probent , sepultam inertiam signifieare inertiam experrectam excussam, nec Horatium, nec Plautum intelligunt. V. go. Locus Odae praestantissimus , quo laudatur MI Iius. Ex Stoicorum porticu nihil persectius V. 43. Catervis adulatorum suam utilitatem spectantium .
306쪽
- Monet hi aetatis fore utatur.
O Formosus adhuc, & Veneris muneribus po
Insperata tuae quum veniet pluma superbiae: Et, quae nunc humeris involitant , deciderint , c
Nunc & qui color est puniceae flore prior rosae, Μutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam, sDices, heu l quoties te in speculo videris alterum 2 Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit 3
Qui suam sermam Narcissi more demiratur , ille profecto stultitia tenetur non ferenda. Hoc vitio laborabat Ligurinus. Ipse adolescens pulcher, totus teres atque rotundus, & fatius ad unguem stulte ferox erat. Horatius ut ejus animum edomaret, via utitur sane simplici. & vera , Ligurino iuveni offert Ligurinum senem ς & ostendit , vanam hanc speciem tam indocilem futuram olim praedam voracis temporis. Brevissima haec Ode stili nobilitate, sententiarum suavitudine, & omnium Charitum genere ornata est. Poeta saltem so aetatis annum agebat, quando eam conise in navit . Haec est aetas dandis moralibus praeceptis idonea. V. x. Adhuc , i. post tot amoris mei testimonia . Significat pulchritudinem evanidam esse . muneribus , h. e. Iuvenili aetate, forma, scopulis innocentiae infestis. U. a. Non expectata. Pluma non asscit formam Ligurini, sed seritatem . Veteres dicebant, plumam adhaesisse alicui rei , ut indicarent , rem evolasse. Sensus igitur est ccum evolarint, aut eiquxerint inopinato ea bona , propter quae tu nune superbis. V. s. Pro τι i se verterit, versus suerit . cum colore mu
lato facies hispida facta fuerit.
307쪽
Vel cur his animis incolumes non redeunt genae γV. R. animis , i. mihi ita animato. incolumes . seliciter dictum. genae serunt signa injuriarum, quas nobis in- ωrt senectus.
Invisat eam ad epulas die natali Maecenatis.
Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus: est in horto, Phylli, nectendis apium coronis, Est hedera: ViSΜulta, qua crines religata fulges: sRidet argento domus: ara castis Vincta verbenis avet immolato Spargier agno, Cuncta festinat manus: huc & illuc Cursitant mistae pueris puellae: Io
Sordidum flammiae trepidant rotantes Vertice fumum . Ut tamen noris, quibus advocere
Gaudiis, idus tibi sunt agendae, Qui dies mensem Veneris marinae I 3Findit Aprilem: Iure
Hoe veluti Epistolio invitat Amicam Horatius domum suam epulatum . stilus eii simplex , ct elegans . Scriptum fortasse anno 728. Haec Phyllis erat captiva , quae duobus post annis Xanthiae iuveni alienigenae nupsit. V. 6. Ait, se vasa argentea , ct pretiosam supelleotilem hoe die festo depromturum. V. o. Hic domesticus apparatus pietus e natura est . boeta Cotum facere vult Maecenati, quantopere ipse & tota domus in delictis habeant Patronum suum . U. io. Hic & sequens versus mirabiles sunt pedum eele
V. x s. Festum Veneris Calendis Aprilibus incipiebat. Duiligod by Corali
308쪽
Iure solemnis mihi sanctiorque Pene natali proprio, quod ex hac,
Luce Μaecenas meus affluentes ordinat annOS.
Telephum, quem tu petis, occupavit Non tuae sortis iuvenem puella Dives, & lasciva: tenetque grata Co m pede vinctum. Terret ambustus Phaethon avaraqSpes: & exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus Bellerophontem . Semper ut te digna sequare : & ultra, Quam licet, sperare nefas putando, Disparem vites: age, iam meorum Finis amorum. Non enim posthac . alia calebo Femina condisce modos, amanda Voce quos reddas, minuuntur atrae , 33
V. x . Quem diem quotannis iure celebro , qui sacrior mihi est , quam natalis meus . U. I9. Maecenas erat Romae, cum Augustus suseepit iter in Hispaniam.
V. ar. Telephus idem est, de quo sermo in Ode 13. lib. r. & in 1ς. lib. 3. petis, i. amas, conquiris. U. 22. Haec verba conjunctim accipienda sunt. significat, Telephum fuisse juvenem ingenuum . puella : Telephus captus erat amore Lydiae, ut vidimus in Ode 14. lib. t. Sed Chabotius, ct Dacterius putant, Poetam hic loqui de Chloe, de qua Ode a 4 lib. I. V. as. Carpit Phyllidem, quod Telephum amet utilitatis suae causa. V. 32. Dacterius ait, Phyllidem fuisse ultimam Horatii Amicam, di hinc colligit, Poetam 4o aetatis annum prae teriisse, cum hanc odem scripsit. alii tamen arbitrantur omnium Amicarum postremam suisse Glyceram . sertasse Horatius blandiri vult Phyllidi, cum dixit , eam sere finem
309쪽
246 CARMINUM CARMEN XI LAD VIRGILIUM ΜARONEΜ.
Illum ad coenam vocat ea lege, ut suam secuma erat symbolam. JAm Veris comites, quae mare temperant, Impellunt anim e lintea Thraciae :Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt Hiberna nive turgidi: Nidum ponit, Ith in flebiliter gemens, Infelix avis, & Cecropiae domus Aternum opprobrium , quod male barbaras Regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula:
Delectantque Deum, cui pecus, & nigrae
. Iterum scribit Virgilio eodem metro, conviviumque proponit animi rel xandi causa. Odem omnium Venerum Cha ritumque genere eXornat & opibus , quae decent Virgilium :Venustissime Ver describit. stilus facilis est & lenis, & amoenus, sententiae Naturae smplicitatem sapiunt. Uidentur Charites adnuissς Horatio molle illud oc facetum quod ipse asserit eas elargitas esse Virgilio. c S. I. Io, 44. bEam texuit ante 73s annum, quo blaro iter in Graeciam suscepit paulo ante mortem. Nonnulli sibi fingunt, hanc Odem scriptam ad myropolam quendam Virgilium hominem hvarum, fieri ne poterat, ut vilem hunc hominem , ignotumque tanti fecerit, ut tam pulchram odem ejus causa con- sinnaverit λ ηV. a. Apud Veteres non semper dignoscuntur venti ex parte . qua stant. Thraciam putabant esse velut ventorum domicilium , unde modo hic, modo ille exiret . fortasse hie agitur de Etesiis, ,, Etesiae spirant & a bruma , quod ,, vocantur ornithiae, sed leniores. Plin. lib. a. sec. 48. U. 8. Regum . plur, pro sing. V. xx. Pana Deum Arcadiae , quae est provincia in me
dio peloponneso, Laconia septemtrionalis dicta
310쪽
Colles Arcadiae placent. Adduxere stim tempora, Virgili: Sed pressum Calibus ducere Liberum Si gestis, iuvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere. Nardi parvus onyx eliciet cadum, Qui nunc Sulpitiis accubat horreis, Spes donare novas largus, amaraque Curarum eluere efficax. 2o Ad quae sit properas gaudia , cum tua Velox merce veni. non ego te meis Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives ut in domo. Verum pone moras, & studium lucri; et Nigrorumque memor, dum licet, ignium, Misce stultitiam consiliis brevem. Dulce est desipere in loco.
V. 1 f. Familiae plebeiae sibi seligebant Patronum ex magnatibus . et o Hiem accipitur latiori sensu , nempe pro eo , qui viris Principibus obsequium praestat. U. i7. Duplex est onyx . alius vocatur alabastriter , quὶ venit a Caramania Persarum provincia , ct a montibus Arabiae, ex quo conflabantur Vascilla , quibus conderentur ballama. alius hodie vocatur Carnetis, qui facile in India, &Arabia reperitur . est Iaevis, venis pellucidis distinctus , &colorem refert unguis humani . de primo genere loquitur Poeta . onyces deinceps vocabantur cujusque materiae vascu
V. 18. Post consulatum Opimii anno 633, quo Romani in deliciis habere coeperunt vinum vetus, opus fuit, multiplicari cellas vinarias, quibus plures annos illud servarent. illae, de quibus sermo est , pertinebant ad Sulpitium, aut sertasse erant in ejus praedio. Stilpitiis, pro Sulpitianis. U. aa. Metaphora. Si haec societas convivarum tibi grata est, veni, & tuam symbolam conser.
V. 23. Immtinem, i. manibus vacuis. V. 24. Haec verba ad 2s versum reseruntur . Virgilius
