De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tione , quae dato morbi tempori conveniret, uti, a que illa praedisponere , quae morbi vigori commodi ra censeret . Sed cum hac medendi methodo in hodierna Praxi minime utamur, medicemurque agendo potius, quam cunctando, ut, si fieri possit , moiborum sutura tempora rarcidantur, quod, si non semper aliquando respondet, id Galeno Ci quoque observante fit ut tempora morbi plurimum turbentur. Quorum turbatorum cum praecognitio haberi non pos sit; neque possumus rationem victus ita instituere, quemadmodum tempora haec minime turbata, seseque ordine invicem excipientia , ex Hippocratis mente, desiderarent. Videbitis, studios Iuvenes, cum ad a

grotantium lectulos accedetis, eos, modo a venae sectione, modo a Catharsi instituta melius degeres: Vos putabitis, morbo vires jam succisas suisse , eumque ad declinationem vergere. Sed dubio procul idque non ex libris, sed ex Praxi ipsa vobis assero plurimum saepius in judicando fallem in . Conti figet enim , ut postridie, caput quemadmodum dicitur, iterum attollat quem lue vos fractum ad inclinationem progredi putabatis, augeri adhuc viresque acquirere mirabimini . Quamvis ad hunc locum proprie non pertineat, non possit , quin data occasione, huc vobis asseram utilissimum Clari T. Toggi b monitum : Cum

nulla sit evacuatio tam mala, quis saltem ipso eodem die .egro contulisse non videatur, monendi sunt, qui surim ab egesionibus quodammodo releCuntibus certum inis, mi sal tem pollicentur nos dicemus morbi remissionem sibi

pollicenturo ne tum faciles sint in frendi bi jusmodi

172쪽

CLV.). . praefuit hic nos ne de morbi impetu fracto facile spem concipiant nisi de frmitate constiterit. Evacuationes relevantes, quoquo modo eae prolicitae fuerint, tantum significant, ure is loco factas fuisse; cum quae inopportune is absque ratione fiunt, ex Praxi ex Hippocratis documento, quod vobis

notum ex aphorismis puto, neque conserant, neque ab aegris facile tolerentur . Tantum vero abest , ut

spes de tota morbi summa, laeta judicia subjicere possint ut paucissimi sint, qui moriantur, absque eo

quod mollitae evacuationes aliquod , brevi tamen durans, levamentum minime tulerint . Sed ad institutum redeamus. Nos diversis morbi acuti temporibus Hippocraticum in morem cibum aptare minime o sumus, quia turbata morbi tempora cognoscere nequimus. Consilium igitur in arena capiemus pro- utque morbus se se nobis manifestarit, speciei morbi convenientem victum administrare etiam , atque etiam studebimus . De Hippocratica enim victum in acutis constituendi methodo eadem omnino dicere possit mus , quae Claris sui evi Practicus Fernelius 4 de Asclepiadis methodo tradidit Sed hie fuit olim eorum doctrina, qui purgantia , aliaque medicamina ex arte δε-suhrunt, omnem prorsus curationem uno ictu moliri. IU Uerum enim vero hic nos, quasi per transennam, Quaestionem proponere , atque excutere post mus. Num, scilicet, Medicus omnino Hippocraticus, .cunctationi unice insistens, eoque neque morbum, neque naturam remediis turbans , quique hac de camsa morbi tempora praecognoscere, quamvis , ut alias

V et dixi,

173쪽

dixi, id semper dissicillimum sit, possit, ex ratione agat

in morbo non acutissimo, si aegrum, morbo incipiente, plenius alat , ut deinde circa morbi vigorem ei cibum detrahere possit, ne natura ab elaboranda, pr

movendaque Cris revocetur. Videtis, me nunc comtra Hippocratem quaestionem movere , ne quo, ut in iis, quae ad Praxim ipse serme loqui erubescam, nemo vobis melius scire potest , qui ad me audie dum benigne adeo accedere consuevistis . Nihilominus cum tanti auctores nunquam Pse secerim, quam, veritatem , aut quae veritas mihi videtur hanc , Niam contra Magni agistri austoritatem , indagare audebo. Praeterea, si Hippocraticam methodum Pr xi factis non comprobamus ea etenim nequaquam utimur; eccur vetitum erit eamdem verbis, deste debita cum reverentia excutere, & examinares Rem autem conficiam non aliis principiis, neque rationibus, quam iis, quae ab ipsemet Hippocrate deducuntur. Ut igitur .icilior, breviorque Quaesti ni resolutio sit, eam simplicioribus , brevioribusque

terminis comprehendamus. Quaestio est num Hippocratica principia nobis subjiciant, ut inchoantem non acutissimam aegritudinem pleniore victu ; num vero tenuiore, ipsaque abstinentia tractemus.

V. Hippocraticum principium est a incipientibus morbis , Ii quid tibi idetur movendum, move Ridiculum sane, quod a quibusdam e recentioribus ad hunc locum reponi vide, scilicet, praecipere Hippocratem, motum augendum in principio, si sorte lenior videatur. De quo enim motu loqueretur Num de progreisuo san

174쪽

CLVII.

guinis. 7 At iste ei notus nequaquam erat , ut ut quidam , ex illius quibusdam verbis ab aliis sejunctis , contra sentiant . Num de fermentativo 8 At Chemico sermone nondum suo tempore loqui coeperat. Forte de putrefactivo λ At ex Martiani sis animadversione, nunquam docuit humores in febribus putrescere, quod fuit posteriorum Commentum sed servere, incalescere, exuri . An de motu, unde unde veniat, quo morbus movetur is symptomata increscunt 8 At hoc profecto fuisset morbum overe,

immo augere, ac de acuto, acutiorem, acutissimum facere. Praeterea, hoc principio damnatam illorum Praxim probaremus, ac firmaremus, qua incli antes morbos valentioribus alexi pharmacis, ac sudoriseris volatilioribus, atque turbantibus urgent. Ibi cum primis de quolibet remedio loquitur, quod in morbi auxilium expediri possit , quae fuit Clarilis allesii sententiaci tum speciatim de evacuantibus , quod, a Vallesio , is reliquis interpretibus jure tenetur. Iure, inquam b cum alibi de purgatione acutis morbis administranda jat, quod, si purgandum in iis sit, diligenti semper habita consideratione , id sub

initiis blum moliendum sit. Igitur, si evacuandum, ex Hippocrate, inchoantibus solummodo acutis aegritudinibus, evacuandum est. At perpetuitas, quae medicum rationalem deceat, in hoc sermone nequaquam est, deple purgando, eodemque tempore imple alendo. E contra autem in hisce debitus erit consensus: purgando depleas, neque alendo impleas. Ergo si ii choantibus acutis morbis vult evacuationem, velle

175쪽

CLVIII.

pleniorem victum nequaquam debet Tenuior victus, abstinentia cum proposita evacuatione conspirat; quia licet abstinentia per se non evacuet; attamendum ea adhibetur , naturaliter , quod corpori inest digeritur,4 evacuatur Abstinentiam ergo, generatim loquendo , inchoantibus morbis convenire ex posito principio sequitur; eoque sub morbi initiis, nisi morbus ab evacuatione fuerit, aegro victum pleniorem alienissimum esse. VI. Sed eadem de re pergamus adhuc ex Hippocraticis principiis philosophari . Cum corpora acute

aegrotantia , quorum morbos inanitio non secerit, au- serenda materia scateant, morbos scatent ergo i pura sunt. At ex Hippocrate Pi impura corpora quanto magis nutries, tanto magis edes ς corrumpitur tenim, quod non integro corpori insertur. Neque huc cum quibusdam putandum est, de ea impuritate eum loqui solummodo, qui medicis Cacochylia est scidicet de sola primarum viarum spurcitie. Si enim hoc Verum soret, sequeretur, sebrientem, cui repetita Catharsi ventriculus, atque intestina mundata sint, pr ptereaque non amplius Cacochylia laboret, sine noxa, Qquidem sanorum in morem nutriri posse. L quitur ibi igitur de Cacochymia quoque, de impuritate scilicet intra venas, ob quam, quo magis impura sunt corpora , eo minus nutriendae sunt. At exordientibus morbis utraque impuritate magis impura sunt neque enim tunc, aut per artem, aut per vim morbi neutri impuritati quicquam adhuc detractum est ergo in principiis acutorum corpora minus nu

176쪽

trienda sunt, seu parciore, tenuioreque victu sunt alenda

VII. Alterum principium ippocraticum est a

Cibus scuti fano robur, ita febricitanti morbus . Ob id, non uno in loco Hippocrates praecipit, ne febricitans alatur, nisi ubi febris remiserit. Quoniam igitur cibus, absolute loquendo, febricitanti datus morbum auget sequitur, eo plus morbum adausturum, quo copiosior , pleniorve fuerit . Si igitur sub morbi initii; plenius alatur febricitans , morbus incipiens augebutur. At, vel ipsa Ambubajarum Collegia dicent,

tunc nequaquam studendum morbo augendo , sed minuendo cum non raro eveniat, ut morbi princi-

iis obsistens medicus, eum facilius domet, quam siti occurrere tentet, postquam vires eundo acquisivit, juxta omnium ore tritum illud Sulmonensis Poetae Principiis obsaisc. VIII. Ex hisce fluit, nihil omnino habendam esse rationem, quam pro pleniore cibo, morbo incipiente, dando afferet Uir Hippocraticus . Scilicet, tunc copiosius aegrum alendum, ut copiosioribus viribus natura subministratis , illa facultate satis instructa possit,

dum circa morbi vigorem victus tenuandus est, comtra morbum insurgere, pugnare is risi promota, eum vincere. Nempe, natura haec sormica est , haud ignara, neque incauta futuri, quae, quibus opus non

habet, reponit , opportuniori tempori necessitati reservans. Sed mista oco, quis, amabo, putaverit, vires salubres is morbum mediis iisdem , cibo nempe di quidem pleniore , augeries Ita auxem res

177쪽

casura est , si cibus plenior , inchoante morbo datus vires lassiciat, quemadmodum dicitur & cibus idem febricitanti datus, ex Hippocratico aphorismo morbum augeat. Sic vir Hippocraticus suo gladio jugulari pos se mihi videtur. IX. Ne putetis tamen, me primum fili e qui in hanc Hippocratis methodum animadvertere ausus sim. Et ante, & post Hippocratem alii fuere medici, qui eam non probarunt. Ex ipsomet Hippocrate a ' bemus, plures medicos aliter, atque aliter victum imstituere acute aegrotantibus consuevisse. Ex Celso CL plerique ex antiquis Asiaticis AEgyptiisque medicis saepe quinto, saepe sexto solummodo die cibum aegris exhibebant, quod coeli rationem ortasse in Asia, &AEgypto pati potuisse Celsus credidit . At de hisce

nescimus, num solam diaetam , num vero remedia umque ad febres adhiberent suisse autem ex eodem Celso constat, qui utrumque, Qquidem in morbis non acutis, praestarent . Heraclides enim Tarentinus quartana laborantes, in septimum usque diem abstinentia macerabat, quamvis primis diebus alvum non modo solvisset, sed Putor eadem Celsi voce duxis set. Ita, methodici, venae sectionem, & cucurbitulas siccas scarificatasque. clysmata, frictiones,, unctiones , - cataplasmata acute aegrotantibus adhibebant Qeos, per primos aegritudinis dies, in abstinentia continere serumque sueverant Galeni tempore sub Thessalo duce Romae, Diatritari isti vocabantur, quia, si Galeno fides habenda est, trium dierum spatio aegros omnes indiscriminatim ei unio

178쪽

macerabant . At hujusce rei idoneus testis C. Aurelianus, quia methodicus fuit, per duos blummodo dies, ait, eos a cibo dando abstinuisse is nomine diatriti, non selum trium dierum spatium intelligendum docet, sed ipsum tertium diem . Sed quidquid hac de re sit, certissimum est, contraria omnino ratione ab Hippocrate aegros suos acuto implicitos morbo aluisse, cum iste tunc pleniorem cibum, ii vero jejunium generatim praescriberent. Nihilominus, medicos hosce magna in aestimatione Roma fuisse e Scriptoribus constat is facillime colligi potest ex odio, injuriis Galeni , qui quacumque oblata, immo a

repta occasione, contra eos invehitur,4 debacchatur

X. De Asclepiade autem, quid dicendum est Si etiam huic viro Gravissimi Scriptoris, Celsi , testimonia deserent; quod sub persona Crassi testimonium de eo tulit magnus tum dicendi, tum intelligendi magister CLcero a satis oret, ut eum, non solum pro viro docto, sed pro nobilissimo medico haberemus . Ait ibi Crassus, se Asclepiade QMedico, amico usum fuisse . Celso reserente, iste medicamenta magna ex parte sustulit, & omnem prope medicinam ad victus rationem transtulit. Ex Scribonio autem Largo in Dpistola ad Callistum, quamvis in Chronicis remedia adhiberet; in acutis tamen ab iis sere abstinebat. Nihilominus in more habuit , contra ac Hippocrates faciendum docet, & primis morbi diebus aegros a sinentia premere, excelsi testimonio b Qiis vires pluribus modis convellere . Et tamen Auctor iste, G X leno

179쪽

CLXII.

leno i reserente, Hippocratis Scripta legerat,

super iis quoque commentatus fuerat. XI. Nissi me omnia fallunt , ideo in tam diversas medendi vias Nobilissimi priscorum medicorum processi res, quia Hippocrates putabat nobis inesse Facultatem quamdam, quam Naturam vocabat, cujus e set, ut omnibus nostris actionibus praesidere , ita, morbos regere, atque curare . Erat haec En quodam doctum sine magistro, quod tamen ad opera sua peragenda viribus aliunde suffectis, quasi totidem instrumentis, egeret Vires igitur illi sussiciendae erant, &sufficienda alimento; sed non eo tempore, quo plurimum laboris ei impenderet. Plurimum autem laborare putabatur in morbi vigore , quia Crisi , magnum hujusce Potentiae opus, eo tempore solummodo moveri observatum fuerat. Oportebat igitur, tunc illiciam donatas , reservatasque vires suisse : quoniamsi tunc cum operi, plurimum, Praeses Natura intenta erat , cibus virium materia illi largiretur , facile futurum suimet, ut ab opere revocaretur. E contra vero, initium morbi, quo ex Hippocrate b) mnia leniora, tempus opportunissimum erat eam viribus, plenioris alimenti ope instruendi. Et tamen, ut mihi quidem videtur , facilius huic intelligenti Naturae esse debuisset morbum contra inchoantem insurgere, eumque pusillum adhuc suflhcare quam data opera sinere , ut vires adolescendo adipisceretur, quas vellet illum labore maximo, ancipiti exitu, sed majore cum gloria vincere. profligare. E contra vero Asclepiades minus metaphysicus , sed magis

180쪽

CLXIII.

materiali ex iis , quae ex Galeno Aureliano collegit eruditiss. Daniel Clericus a Asclepiadis sententia parum a Democritae Epicurae distabat intelligentem Hippocratis Naturam irridebat omnia per Physicam vim, ex necessitate Physica fieri putabat atque a materia, motu, molecularum figura contingere cuncta rebatur . Ex hisce necesse est inferre. morboso morborum solutiones a vi, cha nica solummodo deduxisse , atque existimasse, ut revera existimabat, tempore quidem morbos , ut solvi possent, egere illorum autem solutioni, Crisi nequaquam datum tempus finitum fuisse ; sed ut citius, serius , facilius, difficilius solverentur,is morbi indolem aegrotantis dispositionem, .solertiam praecipue, peritiamque medici praestare . Hinc fluit, eum nequaquam huic Natura circa morbi vigorem plurimum laboranti, vires in antecessum, plenius aegros sub initiis alendo , praeparare debuisse ; sed mlius curavisse , ne motus morbi , qui aegritudine crescente abnormes fieri solent, tales evaderent quapropter cum id obtineatur , aegros , qui a proxime amissae valetudine viribus satis pollent , abitinentia macerando haes, qui aegrotare inciperent, exercebat.

XII. Quae sane ei, qui Hippocratis Hypothesim de

natura medente , intelligente minime amplexetur, verisimilia admodum sunt. Quin vero proximiora facile illi putabuntur, qui Humani Corporis mechanis mum , quantum quidem hodie possit , intellexerit. Motus illi, quos nomine virium vitae pulchre Boerha- avius complexus est, sunt Natura , quae morbos cu-X rat:

SEARCH

MENU NAVIGATION