De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

CXLIV.

contigerit; viribus, quae victum pleniorem desiderant, morbo quoque attendite , victuque pleniore utamini, parum, saepe , ut cum senibus fit, offerendo sed intra aptae materiae terminosci quos intra,

tantum abest ut coerceantur jura valentiora, carnium expressi succi, carnes contusae , restaurantia ut haec sacram extra lineam longe lateque agentui.

V. Sed illud , quod undecima morbi die patravit

Galenus , seriam animadversionem non modo poscit, sed flagitat. Ajo cum primis, tunc nequaquam pr bi viri munere Galenum functum fuisse. Quid Procurato aegrotantis summo labore, o discrimine , suam sententiam tutari honestus medicus poterit Od prosecto inhumanum, iniquissimumque est. Neque valet responsum, quo se premuniit Galenus sibi, scilicet, praenotum fui me , aegrum etiam sine cibo superfuturum. Conjectari enim poterat aegrum accessionem superat

rum, certo autem noscere non poterat. Porro tenui,

ut ita dicam , conjectura filo aegri vitam concredere in propria opinionis gratiam , viri est humanum corium vili admodum in pretio habentis. Quod si etiam , non conjectari, sed id certo praecognoscere potuisset annihili faciendum est, aegro, quem levare debemus, laborem, data opera, & morbum augeres Num aegri pavor, adsidentium formido , num dolor is animi domesticorum angustiae, erras inter , nugasque emsendae sunt Trabali clavo cordibus vestris , ne unquam inde excidat , umanissimi Iuvenes , figite medico, qui vir probus, esse is haberi cupit, nunquam tanti suas opiniones esse faciendas , quanti

aegrum.

162쪽

VI. Animadvertatis insuper velim, praecepto Hippocratis de cibo in ebrium, morborumque acutorum accessionibus non flerendo , quod unum est ex pra

cipuis in Praxi , atque firmioribus , aliquando non modo posse , sed derogari debereri adeo verum est Celsi monitum medicinam, scilicet, vix universalia praecepta recipere . Cum igitur positiva imbecillitas urget cum praegressae accessiones ostenderint, sive ex temperamento , sive qualibet ex alia causa,

quae perduret adhuc, id contigerit aegrum , ni pa lo ante accessionem nutriatur , in Lypothimiam, aut syncopem, Paroxismo obtinente , labi , necessitati obediendum est ac non solum accessione instante , sed etiam in accessione ipsa est nutriendus Indicatio πι- talem quam dicimus , dum urgeat , inter reliquas praecipua semper habenda est; ni etenim extemplo ei satisfiat, tempus medicum deficere potest , quo alias adimpleat. Non modo ridiculum , sed vesanum seret, dum domus ardet, incendiarium persequi aquam a temo alia necessiiri ad extinguendum ignem nequaquam expedire asterre. VII. Ratione itaque, ac necessitate, quae tunc sola operandi norma est, id exigente, atque exemplo Galeni, in ipsa accessione aegri aliquando nutriendi sunt. Hisce autem in casibus mihi videtur alteri Hippocratis animadversioni locum esse deberes potentia alia menti maior es, quam moles a . Pro potentia autem, nequaquam validiorem alentem substantiam intelliso, quae virium labore opus habeat, ut in animalem succum mutetur; verum, quae spiritibus, viribusque a mi-

163쪽

micior , iis auxilio expeditissime itura sit . Iustulacum ovis recentibus, succoque Citrionum, Limonum, aut aceto ipse condita spiritu essentiali melisiae, aut aqua cinnamomi spirituoliora reddita odora , icc lentique fructus etae, tisanaeque remor struporubi Idaei gratior redditus ac, quod vel solo odore aegrotantium vires erigit, vinum , panisque subtilissimae torrefactae offulae ex eo madidae , commodissima huic intentioni sunt. Ajebat Hippocrates qu

cumque veloci appositione opus habent, bis umidum ad n sciendus vires medicamen optimum quicunque vero velociare anu indigent, per olfactum. VIII. Quaerebatis insuper, ut ii ex acute aegrotam

tibus tractandi sint, qui cibi parcitatem se ferre non poLse junt . Querimonia lim, neque ab iis, qui ac tissimis, neque ab illis, qui acutioribus morbis laborant, audiri solet isti sere cibos, aut respuunt, aut non expetunt . Frequentior ea est acutis simpliciter non admodum vehementibus afflictis is febribus i termittentibus exercitis . Ut igitur a medico cibun extorqueant , se plus aequo debiliores esse lamentantur Medicus tunc consideret , num revera querulo aegrotanti vires desint , num morbus , aut symptoma aliquod eum debilem faciat vel, num sorte putet sedebilem esse , tamen non sit. Si vera debilitas, a virium desectu est , quam vel morbi antecedentes cauis, vel evacuationes , sive spontanea , sive arte quaesitae secerint ad acutiet gradum, morbique qualitatem respectu habito, aut copia cibi augenda, aut valentior fierendus, aut parum, saepius dandum.

164쪽

CXLVII.

Vir vis acumen morbi , aut symptomatis vehementia aegro imbecillitatem serat querimoniis aures ne praebeat Medicus, iamque, quam ingressus est, insistat. At casus est, cum aegri sibi debiles esse videntur, nec tamen sunt. Res ita se habet. Observavit Galenus Cis quod a me quoque aliquoties obse vatum est eos, quibus venter parvus is gracilior est, ubi ventriculus sine cibo fuerit, pondus, suLpensionem viscerum sentire; viscera vero non amplius pendula ab iis percipi, sed confirmari, ubi cibo vem triculus resectus fuerit. In ventriosis autem id minime contingere quia venter magnus , scilicet crassius omentum, interjecta interaneis pinguitudo, viscera firmat,is stabilia retinet , quamvis cibo vacuus ventriculus fuerit Ballonius quoque b adnotavit,

quosdam qualida habitudine, & melancolico hisce

profecto abdomen , neque magnum, neque succulentum esto postquam tulerunt unius alteriusve diei abstinentiam , existimare sua sibi pendere naturalia viscera. Egri itaque hujusmodi , hunc suspensionis viscerum sensum, sensum imbecillitatis esse arbitrantur. At si arteriarum micationes aestimabitis si carnium calorem si oculos , qui , prout valuerint, ita exHippocrate e & corpus fi vocem si mustulares, quos edere possunt motus nullam gravioris imbecillitatis notam omnia haec praeseserre percipietis . Ualentiore alimento isti nequaquam indigenici egent

tantum, ne ventriculus exinaniatur is collabatur.

165쪽

CXLVIII.

lior, quam potentia iacultas igitur alimentosa tulic minuatur, ac moles alimenti augeatur , ut ventriculus diu extensus maneat is molestus suspensionis sensus visceribus avertatur. Id commodissime, nisi alium de prohibeatur , usu olerum praestari posse mihi videtur . Cum exigui nutrimenti haec sint, cumque illud exiguum voluminiosiore mole comprehendatur; ea mihi esse videntur , quae volumine ventriculum extendere, eumque extendendo, reliqua interanea fimmare illorum suspensionem imbecillitatis sensu sallentem, aut revenire, aut tollere meque ex altera a te, aut copia, aut valore substantiae: viribus subigentibus resistentiam; coctioni impedimentum obji

cere valeant.

IX. Vos nunc mecum factum quoddam examini subjicere posse reor, quod in quorumdam Praxi haud

raro occurrit. Quidam, cum ad acute aegrotantem accedunt, is sorte is opipare, lauteque vixerit,is de sanguine illi mittendo agatur, praecipiunt, quidem jure optimo, ut copiosius mittatur, quia, qui genio indulgent, sanguine, si caetera consentiant, quidem vividiores, abundare solent. Nihilominus sive ante, sive post sanguinis missioneis aliquando,, ante,&ost, juscula ex animalibus, nec sine ovo, sorbenda pr*ent, plenioremque victus rationem praescribunt. Attendite, quaeso, quid nunc mihi veniat in mentem . vase, cui aqua inest, viginti, aut triginta quae uncias educere ipse in animo habeo . Antequam hanc mihi propositam quantitatem aquae educam , selibram vas insundo , tum aquam ad uncias triginta educo. Qui ad hunc modum me agere videt, me nequaquam

166쪽

CXLIX.

velle vas aquam triginta unciis minorem facere profecto asseret . Uel, si mavultis, triginta unciis aquae eductis, sex septemve uncias novae aquae vasi infundo , paucoque post tempore, iterum, totidem . Quid Iudis, inquiet, qui me observata Abi, sodes, equitatum cum pueris in arundine longa . Vis, non vis, deples, imples . Ex Homero, qui scite adeo naturam pinxit , facile mutabiles sunt mentes juniorum a) Ad eumdem modum operantur Medici , de quibus sermo est. Quasi ludendo, datam sanguinis quantit

tem aegrotanti demere volunt , tum nolunt , atque ablatae partem non exiguam restituunt . Id joco nequaquam fit, respondet aliquis, sed serio .summa

cum ratione. Ita praecipiunt, ne aegro contra consuetudinem, qua copiosiore, uberiore ali inonia vasa implere solebat, eadem, sanguinis millione , Qtenuitate , ac parcitate alimenti nimium exhauriant. Ita es At, an satius non erat sanguinem minus copiose demeres Sed quaero : num dister evacuatio , quae vena pertusa fit, ab ea, quam victus tenuior, vel abstinentia inserta Difieri sane. Quam vena secta facit, acervatim, spatio breviore fit quam abit inentia, victusque tenuior, paulatim is spatio longiore perficitur. Distinctionem probo . At si consuetudini parendum est, magna evacuatio. consertim facienda. non est, quia consueta paulatim ex Hippocrate mutanda sunt, eoque sanguinis missio copiolior minime instituenda, cum per eam statim ad insueta tran litus fiat victus autem tenuissimus , vel ipsamet totalis a stinentia imperanda, cum haec paulatim evacuet. Res

167쪽

igitur eo deducta est , ut vel dicendum sit, eos i cari vel dandum, solitam uberiorem, lautamque alimoniam , in acutis, copiosiorem sanguinis eductionem non postulare vel velis , nolis inserendum, pleniorem victum huic aegro post emissum sanguinem Mlienissimum esse. X. Nescit vos nequaquam estis , me de omnibus honorificentissime loqui uevisse : clam vos non est, ut castigate in verbis me geram, ubi aliorum sententias minus probem , ab iisque discedam. At nunc, si quod me muneris est si prosechis vester insuper habenda nequaquam sint, quod sentio libere dicendum mihi est . Adeo edici hujusmodi in ratiocinandi arte excellunt, ut ex uno eodemque principio , non modo diversas, sed contrarias conclusiones proliciant. Ab una eademove consuetudine opipare vivendi, mrandique cuticulam, modo magnam vasorum evacuationem , modo parvam praestandam concludunt magnam , acervatimque factam, per Venam sectam par-Vam , per victus minus tenuem quam morbus ipse,

d causa morbi poscunt, obtinendam . Sic idem sanguinis in quantitate vitium oppositas indicationes eis subjicit. Vos sorte scire percupietis, unde haec inter se pugnantia veniant, diuqua, monstra isthaec in artem irrepant. Quod sentio accipite. Non exigua illorum pars, qui medicinae se addicunt , ad eam accedunt necessariis disciplinis minime instructi . Putant rationalem hanc artem per se consistere, neque aliarum disciplinarum

commercio Mnecessitudine gereri cum ea contra

e pluribus aliis facultatibus confletur, atque ex ill rum unitate, ut ita dicam, emergat . Ideo sat illis

168쪽

est doctoris gradum suffuratos potius , quam adeptos fuisse, ut inde ad Clinicum aliquem accedant, aegros

cum eo invisuri Bona Praxeos semina Chiron expertus spargit at ager , cui ea concreduntur , nequaquam

excultus, laetas, copiosasque segetes ferre non potest. Tempus studendi iis, quibus studuisse oportuerat, lapsum jam est. Tunc Scriptores Practici evolvendi, qui ea, quae lectori desunt, supponunt, non docent. Proprio marte , aliquo post tempore, aegrotantibus,

nias admovent. Tunc, modo tempus, modo voluntas,

modo utrumque deest , iis navandi operam, quibus earent Pharmacopei, antidotaria, Lexica, quibus, teries Medicinalis edocetur, adeunda necessario eis sunt , si ex solis saltem remediorum , morborumque titulis, medicaturi aut in dosibus remediorum aut in formulis concinnandis materia medica administranda falli nolint. Ita Praxim ingrediuntur, ita progrediuntur , ita in ea consenescunt . Citharam, quam juvenes male pulsare coeperunt , male pulsare ad senectutem pergunt . Vos, Iuvenes optimi , qui nondum e pontu solvistis, a naufragis, quos e summo littore videre potestis, edocti, ne in altum, nisi

commeatu, necessariis armamentis navi probe munita, vos provehi sinatis. Dum tempus suppetit, illud Comici verissimum cogitate Febeiter ille sapit, qui periculo alieno sapit. Summa rincipis munificentia, quecumque vobis ex usu, necessaria esse potant, hic, non jam vendibilia exponit , sed sine pretio sumenda abunde largitur . a vobis solicite comparetis , ne illa neglexisse aliquando vosis poeniteat,4 pigeat, judeat. VII.

169쪽

VII.

HIppocratis methodus, quemadmodum sub initiis

dixi, ea erat, ut aegrotantes, quorum morbus

acutissimus non esset , nec statim vigorem adipisceretur, neque circa quartum judicaretur, eo incipiente, aliquanto plenius aleret, ut ita sine periculo proiciundarum virium , dum in statu seret paulo antequam eo pertingeret, victum extenuare,, subtrahere posset, ne naturam a crisi tunc expectanda, avocaret. Nil magis, immo id unice inculcat Galenus; praecipue primo de Crisibus, ubi hac de re agit, quam ut Medicus futurum morbi statum praenoscere curet, ut inde alendi aegri rationem instituat, atque ita incipiente aegritudine se gerat, ut cum opus fuerit, in tempore cibus dematur. Vos sorte admirabimini, si vobis dixero, nos hac methodo uti nequaquam octi. Ita est, Studiosissimi Iuvenes rei autem rationem paulo altius repetitam accipite. IL Hippocratem, ad morbos acutos, paucissimis,mnino remediis, iisdemque rarius usum fuisse, ex a-phorismorum libris, atque ex historiis , primo, praecipue tertio Epidemicorum relatis apertissime constat. Quamvis veritas haec ex aliis quoque Epidemiorum elucescat eos libros laudare volui, qui, Galeno auctore, genuinum opus Hippocratis sunt. In acutis itaque morbis , aut totam , aut serme totam curationem naturae imperio , atque , ut ita dicam, manibus, relinquebat, cunctandoque potissimum, medebatur ; quapropter illius Praxim ab Asclepiade per ludi

170쪽

Iudibrium, mortis meditationem vocatam suisse accepimus . In eo igitur totus erat , ut viribus tantum naturae medicatricis consuleret , ne ad Cristo opus langueret, neve intempestive, alimonia aegro exhibita, ab eodem opere distraheretur. Ob id etiam, si quid circa aegrum agendum videretur , ut id inchoante morbo praestaretur, praecepit . Ob id rarius, vel sub ipsis principiis morbi, nec nisi turgente, ut ille aje-bat, materia, purgantia danda esse docuit ob id imca venae sectionem in acutis celebrandam tot adjum csta servanda tradidit, ut inserendum sit, vel hujus. modi auxilio rarius ad acutos morbos eum usum suis. se. Neque enim, ut sanguinem mitteret sat ei erat, si morbus acutus oret: vehemens insuper esse debebat atque eo correpto, aetatis flore, & firmis viribus gaudendum erat . Ita ille a merum in acutis

morbis sanguinem detrabes, ubi morbus vehemens fuerit, quiaque sum habuerint in ore aetatis fuerint, oe robur ipsis assuerit . Cujusce praecepti rationem inquirere hujusce loci non est . Relate ad Catharsm 4 venae sectionem in acutis ab Hippocrate celebratam, diversa tradidit Galenus. post eum Doctiss. reind. At vos, si vultis , videre poteritis , quae ante plures annos rei

di ipse reposuerim in Epistola Decad mearum ,

servationum annexa De vera Hippocratis Doctrina circa venae sectionem, jactar in febribus. ΙΙΙ. Cum igitur morborum , natureque motus minus turbaret, facilius ciem tamen factu semper γpido difficillimam morborum tempora , non modo noscere, sed praecognoscere poterat, eaque victus r V tio-

SEARCH

MENU NAVIGATION