De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

cut , vehementissimoque morbo laborantes alendi sint, sed casu, in prima historia narrat, quo victu aeger ille iteretur unde conjicere facile possumus, quam in nutriendis acute aegrotantibus methodum doctiss vir servaret. Ait ille mictus tenuis, sorbitionesque vel tisanae, vel oryde, qude diluerent, pro libitu indult. e. Verum hisce, licet vetustiores, accedunt quoque Gallorum prestantissimi, Hollerius a , atque Fernelius ψ . Agens primus de febre continua putrida, in ea convenire ait juscula e junioribus pullis Gallinarum , aut carne vitulina molliuscula meraca sortes minime gentium; sed alterata a cetosa , lactuca, portulaca Deinde de ardenti febre agens ictus, potus sit magis, quam cibus Mulsi cocta, sed diluta nosero more, qua cocta, modico farebar condita Fernelius vero , quamvis ex iis, ut alias vobis dixi, qui tutiorem putant in acutis victum paulo pleniorem, ait: omnis autem febricitantium victus humidus, frigidusque habendus es ex materia levi. Quae autem apud eum materia levis LM dide vero materi ex hac de levi conjicite hsunt Apse olera, deinde bordeum integrum . . . ab is panis, dulla elota, oe aqua cocta. Quid porro recentiores Nobilissimi e Gallia edicta Illustris agon mitto celebrem Hecquetum, qui volebat sanos quoque, Ere-micolarum in morem viveres illustris, inquam, Fagon, carnium jura febricitantibus aliena putabat . Sententiam eamdem tenuit Meritissimus Dodartius ac tandem, quod pro omnibus satis esse puto, Celeberrima Non spelliensium schola eamdem doctrinam tuetur,

142쪽

CXXV.

eamdemque ad Praxim traducit a . Sed jam tempus , locusque omnino desiderant , ut de re summi momenti ad acute aegrotantium vires spectante, vobis verba faciam.

OUi acute aegrotantis ebriunt, facillime,

rissime de imbecillitate conqueruntur verum non unica in iis causa imbecillitatis est. Plurimi, &saepius, ob vim morbi virium exercitium impedientis imbecilles sunt quidam, rarius , ob vires exha stas, materiar, quaecumque ea sit, iis instaurandis congruae desectum Qui vero virium desectu laborant; aut ante morbum a causis viribus inimicis vexati suere aut in morbo copiosiores evacuationes passi sunt aut vis ipsa, indoles morbi ea est, quae, do, nobis prosecto incomprehensibili, facultatem consumit , atque prosternit . Hujusmodi sunt eae mali moris febres s de pestilentia, quam me nunquam visurum spero, non loquor quae pulsus urina si norum similes habent hujusmodi illae, quibus reconditi in visceribus is putrescentes abscessus comites sunt hujusmodi tandem quamvis in iis sortius micare pulsus videantur; in quibus symptomatice ct ro suborto, reflua e jecore bilis sanguinem, urinamque inficit, atque oculos, cutemque foedat. Reliquis in acutis febribus, in quibus primis praesertim morbi diebus, de imbecillitate lamentatur aegrotans, non ab exhaustu, sed ab impedimento debilitas est. Exemplis rem illustremus. II. Qui-

ad id Tom. a. Edit. 3. Trait de alimens chap. I.

143쪽

CXXVI.

II. Quidam hoc sero sanusis valens, lectum p tit cras a Rheumate, quod in brachii musculos decubuit, sinistrum brachium movere nequaquam potest. Vel ne id ob dolorem fieri dicamus, non jam Rheumate, sed impersecta Paralysi, quae motum Odo sustulerit, corripiatur cras brachium nequaquam movere potis est . Quid Z Num vires ei consumptae sunt, deficiuntque Zminime gentium . Organa male affecta , ut vis movens , iis mediantibus operetur , minime sinunt. Quod de externis, visuique expositis instrumentis, idem de internis , atque ab oculorum acie remotis quoque, dicite . Febre tertiana intermittente laborans, die , quo pejor est, vires sibi adeo succisas queritur , ut neque e pulvinari caput tollere possit. Cras, die integro is sine labore in lecto sedet satis commode e lecto saepius, repetito, ut assumpto laxantiis cortici obediat, surgit. Vires exhaustae, qua, quaeso , via redieres Quispiam , sanguine,, viribus nimium potens, in aetatis lore a sorti toplexi necatur Num vires, Qvirium materia ei deseceres Haud sane . Uerum ob consestim a morbo impeditam virium omnium actionem, insperato is citissime ad plures abiit . Ac non solum aegrotantes, assidentes , sed nosmetipsi medici quoque hac super re aliquando fallimur , actionem virium a morbo , . aut symptomate aliquo impeditam, virium desectu tribuentes Et tamen in artis exercitio frequentius videmus , vires aegrotanti erigi , non

ab iis, quae addunt, sed ab illis , quae materiam facultati demunt. Non infrequenter in ebribus , mombisque acutis contingit, ut aegri, primis morbi diebus,

144쪽

adeo ponderolo gravi corpore sint, ut dimillime se se attollere per lectum movere possint. Si etiam medici Cardiaca non praescribant; quod , men a quibusdam , vel sub morbi exortu fieri comsuevit praesto sunt ossiciosissimae mulieres, quae virium imbecillitatem, desectumque causantes, frequentioribus jusculis, aeouivoca imbecillitati occurrere non desistunt. Verum bis, terve emita sanguine, aeger

ad motus eos, quos Vix ante praestare poterat, Promptior, expeditiorque est. Quae, si iis placet, imbecillitas ista, quae virium materiam , c quidem non parce demendo tollitur' Ecquis, qui ratione ut

tur, copiosiore , aut valentiore alimonia huic imbecillitati succurrat Pleuritico excreatio dissicilior est. Heu l clamant adsidentes , amabilioris praecipue sexus imbecillior est jusculis tantummodo tenuioribus vivit valentiora ea aliquanto esse debent. Interim medicus iterato sanguinem mittit, excreatio procedit. Quid num positive adjiciuntur vires Vasa evacuando,

sanguinem mittendo aud per Herculem sed evacuatio , quae Vires neque addidit, neque adderensitive potest , impedimenta se resistentias actioni virium a morbo oppositas sustulit . Clarissime itaque

patet, apparentem imbecillitatem non a virtutis desectu venire, sed a morbosa causa, quae virium exe citium impedit. III. Quamvis haec per se adeo luceant, ut uberi re lumine non indigeant nihilominus argumento ab auctoritate desumpto, eadem magis illustremus : auctoritas autem ea sit , qua major in rebus Practicis esse non potest. Magnus Hippocrates de hac equivo

145쪽

CXXVIII.

ca in morbis acutis imbecillitate , expresse tractavit: de dissicultate positivam a negativa discriminandi verba fecit ac de erroribus, qui circa eas committi a medicis possunt, disseruit . Quamvis prolixior, nimis

non modo ad meum argumentum , sed cum ad vestram , tum ad egrotantium utilitatem facit Hippocraticus textus, ut illum huc totum non afferam n que enim talium rerum is peritos Medicos se video, quomodo debilitates in morbis dignoscere oporteat . quae ex et aforum evacuatione essiciantur,i quae propter aliam alia quam irritationem, o qui propter dolorem, oe prae acumine morbi. Itemque quot assectiones , oe omnigenas Decies naturanosra, ct abitus sagulis pariat oe quidem quum talium cognitio , aut Iorantia alutem, aut mortem asserant. --jus enim malum es, si ob dolopem, moxbi acumen debit tuto exhibet quis potum visorem, aut sorb tionem , aut

cibum vos probe meministis quid nomine potus, sombitionis , cibique intelligendum sito ob asorum v

cuationem debilem esse exsimans. Indecorum etiam es obe forum evacuationem debilitatum non cognoscere . victu premere . . ert enim periculum aliquod hoc peccatum, meram multo minus , ιιam alterum . Multo autem magis, is dignum hoc peccatum es, quam illud alterum nivi alius medicus , aut etiam idiota ingressus cognozerit ea, qui e contigerunt, oe edenda ac bibenda dederit ea, qu. alter prohibuit, palam auxilium tulisse putabitur Tatia vero faciunt, ut artifices maxime ab hominibus vituperentur. Videtur enim ipsis ille , qui ingressus es medicus aut idiota, velut mortuum suscitasse . Scribentur autem de his quoque signa, ex quibus singula dignoscere oportet. Sed signa

146쪽

CXXIX.

signa sc de quibus scribere spoponderat in iis,

sus habemus, sive Hippocratis, sive Hippocratis nomine inscriptis libris, minime inveniuntur. IV. Amatus Lusitanus a rem hanc, post Galenum, quem laudat, curavit . A pulsuum micatione distingui posse ait, num vires ob istblutionem, num vero ob oppressionem, scilicet, ob symptomatum vim, & morbi vehementiam, desecerint Pulsus frequentes, parvi ac languidi, italutasci consus amtem, qui aliquando funditus pereunt, aliquando i tercidunt, aliquando sublevantur, attollunturque, odi pressas, impeditasque significant. Qu doctrina, qua vis vera esset quod tamen ipse, neque negare, neque asserere ausim ad rem nostram minime facit. Cum enim nos loquamur de dubiis casibus , raro, dum pulsus frequens, parvusque, languide quoque micat, res inter dubias versatur.

V. Si rescindamus a morbis , quos supra tetigimus, quorum natura, atque indoles viribus inimicis. sima , cas non modo impedire , sed consumere is prosternere videtur nullum certius signum de imbecillitate positiva haberi posse puto , quam si , aut

causi exhaurientes morbum pricesserint aut in o

bo ipse copiosiores, sive spontanee , sive petit evacuationes facte fuerint Signa a solo pulsu desumpta, omnino equivoca esse credo. Quicumque scit, quos lusus in acutis nobis ludant nervi male affecti, eum mecum facile in sententiam iturum in animum induco. Reor propterea Galenum, Qqui hunc sequitur, , matum, non jam ex iis, qu apud grotantes Vide

runt,

147쪽

runt, positivq. negativ imbecillitatis gna exscripsisse; sed ea potius in musso, ad pluteum, ex ratione adornasse . Aut ipse nunquam vidi egrotantes acute debiliores redditos a vi is acumine morbi; aut , qui ob imis morbi vehementiam debiliores

apparent, eos non habentpulsus, quos post Galenum, Recutitus Lusitanus nobis descripsit . Atque hec dedissicultate prima ab Hippocrate in textu recensita: nunc alteri, haud minoris momenti, animum advertite VI. Audivimus Hippocratem edocentem , majus, tum sore non egentem copiosius cibare , quam egentem tenuius quin in dubio casu, cibum potius minuendum, quam augendum; cum error ille minor sit,

quo exhaustum parcius, rigidiusque alimus , quam, quo non exhaustum plenius , molliusque traftamus. Quid ex hisce vobis videtur, Lectissimi AdolescentesqNum Hippocrates , qui minus malum putat exhausum viribus victu premere, tenuius, scilicet nutrire, quam plenius eum cibare , qui non ob vasorum evacuationem , sed ob vim morbi debilis est, pleni ris victus amantior esse potuit, quemadmodum a plerisque contendi sciti. Medicus in victu indulgentior, dummodo sibi constet, nunquam asserere poterit, minorem committi errorem, dum ger, qui cibo eget, eo defraudatur , quam dum copiosius aliquando alitur, qui cibi minus indigens est. Si namque universim generatimque, pr tenuiore, cibus plenior commodior, utiliorque est tunc precipue commodior, utiliorque erit, cum cibo indigentior eger est . Dialectici etenim eam illationem valere docent, qui odicto simpliciter ad dictum secundum quid deducitur.

148쪽

VII. Sed super binis hisce erroribus , de quibus Hippocrates, nolim putetis , me in illius sel auctoritate conquiescere . Ratio quoque,' quidem satis obvia, cum dictatoris nostri auctoritate convenit Error ille levior censendus est , qui facilius corrigi potest quique minoris momenti damnum inseri porro error, quem committit medicus debilem ab exhaustu tenuius alendo, facilioris correctionis, levioris damni est , quam si peccet copiosius nutriendo , qui copiosiore alimonia non indiget ergo primus error, prae secundo, minus gravis censendus est . Dicamus primum de damno, tum de correctione dicemus. VIII. Si quis aeger , aut in eo morbo , aut eo morbi tempore debilis ab exhaustu sit , quibus v. g. tota tisana convenit, tisanae succo solummodo alatur damnum quod recipit in eo stat, ut vires non sustineantur, quemadmodum ei opus ore , non vero ut illi detrahantur, quas habet, quod in hoc su, sane, mortiferum esset. Ponamus enim eum ad circuitum sanguinis commode perennandum,& ad morbum serendum, octo gradibus virium opus habere; illi autem quatuor tantum adesse . Si ipse parcitate cibi duos solummodo virium gradus adiicio haud quidem tantum addo, quantum necesse est; sed ex eo, quod habet, non demo , neque eum materia supervacua ne-ro. Hoc damnum leve profecto nequaquam est quia vires vitae minus , quam par esset, validae, longiore solummodo spatio morbum, si poterunt, illiusque causesam, subigere poterunt . Neque negandum morbum productiorem factum, in virium desectione, graviori discrimini aegrotantem subjicere . At multo gravius, muti

149쪽

CXXXII.

multoque celerius damnum est , quod consequitur hcopiosiore, quam vires desiderant, morbusque permi tit, cibo . Additur enim, ubi non addendum, aut so te demendum adhuc est quo omnino facit illud Hippocraticum a cibus sicuti sano robur , ita febricia tanti morbus . Supervacua igitur materia ingeritur. Ideo scitissime Galenus Ob . ut o dolorem , vel morbi

acumen puFum valentem habent facultatem , vacuatione

interdum magis, quam repletione indigent. Immo qui cibum his exbibet, magnum asser detrimentum De evacuatione absolute non loquitur ait, eam interdum necessariam esses cibum autem absolute damnat qui cibum bis exhibet magnum asser detrimentum . Praeterea, vel cibus datus bonas ubjicit vires, vel tumultuosas solummodo, irritamenta excitat . Si postremum vel meo cente, aperte videtis , id malum absolute esse . Si primum vires nimia sussicit motuum impetus, momenta auget materiem auserendam vehementius agit,is morbum acutiorem reddit . Si enim humor densio , crassiorque in morbi curationem extenua

diis fluxiliorque reddendus est: solidorum resistemtia; nimia tensio laxari debent. Porro id obtineri

non potest, nisi impetus, quo materies auferenda fertur, retundatur . Sed copiosior alimonia, aut valentior , si etiam in bonas convertatur vires , omnino contraria praestat magnum ergo detrimentum affert. Magnum ratione morbi ea respuentis maximum v ro ratione morbi temporis, si copiosior alimoniaci geratur, dum coctio, aut crisis morbo humoris e

pectari potest. Quae enim in pericula aegros conjiciat,

150쪽

OCXXXIII.

aut causae morbi subactio , aut evacuatio impedita, notius est, quam ut dici mereatur. Praeterea, nonne probabile est in tanta animalis oeconomiae perturbatione , ventriculum quoque male suo ossicio fungia Porro , si male coquit , mali succi gignuntur, qui sanguinis uentum ingressi , tantum abest , ut bona virium materia fiant, ut morbum potius, morbi causam geminaturi sint . Haec de damnori nunc de

correstione.

IX. Ut primus error corrigi facillime possit, video ut alter , me prorsus latet . Si enim animadvertat medicus, aegrum suum uberiore alimonia indigere quid, quaesis, facilius , quam ei tunc subvenires Et augere potest cibi quantitatem is saepius aegrum alere is valentiorem quoque , si id ei opportunum videatur, nutrimenti materiam praestare. At, ubi nimium ingestum est, atque a cibo abundantiore mombi status pejor evasit, quid, rogo , in acuto morbo agendum Z Num abstinentia pugnandum est Ιd profecto optimum, tutissimumque oret, si morbus inducias daret Ast, ubi res redacta si ad Triarios, agendum, non cunctandum est . Vis igitur est adhiben da, atque Vel per alvum, vel per cutem , vel per vomitum, vel per urinae vias , quod copiosius ingestum est , educendum . Id autem, si deque habitis a tis Regulis, atque ob eam solum rationem , qua in praecipiti periculo nihil interesse debet , an satis tu. tum praesidium sit, quod unicum est . Ex hisce quilibet noscere, Qquidem facile poterit , num facilior emendatu sit error , quem committimus a cius, quam aequum fuerat, debilem ab exhaustu nu

SEARCH

MENU NAVIGATION