De victu febricitantium dissertatio auctore Josepho Antonio Pujati ..

발행: 1758년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CXXXIV.

triendo; an alter, quem patramus, justo uberiorem cibum ei, qui ob solam vim in orbi debilis est, largiendo. X. Post haec videre potessis, quid sentiendum sit de

usu urium consumptorum, carnium contusarum, succorum e carne expressiorum restaurantium, sine quibus, vix, quidam acute aegrotantibus medicinam faciunt. Quodque gravius est , iis utuntur , cum aeger non positiva , sed negativa virium imbecillitate Iaborat nempe, cum ob vim acutiemque morbi debilis est . Quin, neque ab iis abstinent circa morbi vigorem immo diebus iisdem, ab illis Criticis putatis, dum nempe salutares judicationes expectant, cibos eos ingerunt cum tamen ex Hippocrate, deductisque ab eo viris, tunc cibus subtrahendus sit, quemadmodum audiistis; ne ingestus , naturam a coctione morbos humoris, cocti expulsione avertat. Hac de re si pauca subdidero, me haud temporis acturam facturum puto.

XI. Perpetua observatio ab Hippocrate ad nos Lque ducta neque enim vetustiorem Scriptorem' bemus, qui eam litteris consignaverit nos docet, hac methodo naturam uti ad acutos morbos persanandos Eos vincit morbosam materiem , quae aegritudinis a se est, ab aegro corpore pellendo eam vero minime pellit , nisi prius expulsioni dispositam, aptamque reddiderit Hanc materiae auferendae dispositionem, coctionem , cum Hippocrate, dixere veteres quemadmodum morbum crudum adhuc esse dicebant, priusquam per sua signa coctio de se signifidationem praeberet. Quae super hac coctione veteres disputarint,is dictu longum, inutile seret . at vobis scire in praesen-

152쪽

tia suerit , eam aptitudinem in extrudenda materia, elaborari se elaborandam esse , eamdemque per sua signa Medico observanti significari mo posito, quod alias jam diximus ,reliquas inter rationes, quas adducebant vetustiores Medici, ut, quantum fieri po

set, acute aegrotantes tenuiter alerentur, ea erat, ne

natura materie morbosa subigendae, coquendaeque imtenta, alio, a cibo avocaretur,4 ab incaepto opere distraheretur. Prosecto modus iste loquendi, hodiernis plurim rum Physicorum auribus nequaquam bene sonat; nihil minus res, quam verba illa tegunt, Qvera, QPhysica est. Ut id pateat, eam matronali , sed vetusta nimium stola , spoliemus. Audite, itaque me eadem ac veteres, sed alio sermone, ut illa facilius intellis

gatis, dicentem.

XII. Vires vitae, motus scilicet , tum selidorum, tum fluidorum corporis viventis , dum a materia albqua corpori nexistente pervertuntur, ad normam non rediguntur iterum , nisi ab iisdem motihus materia eos turbans pellatur . elli autem non potest , nisi

per eorundem motuum vim eo redigatur, ut per i ca, ante impervia, transire queat, quae elatansmi tendae, atque extra corpus serendae sunt. En decantata humorum coctio, Qt quo consistato mechanicum igitur est hoc virium vitae opus, , quoquomodo peragatur, mechanice peragitur. Quoniam igitur mechanicum est tempore opus habet is data vi, ut dato tempore perficiatur praetereaque necesse est , ut ne vis illud perfectura, ab agendo in materiam elaborandam impediaturi neve materies laboranda , potentiae eam elaboraturae subtrahatur. Co pus

153쪽

CXXXVI o

pus aliquod in pulverem conterendum ipse in mortario tundo tundo autem ea vi, wpistillo, ut horae spatio illud in pulverem redigendum sit . Interim , me ne quaquam animadvertente , ac ne cogitante quidem, amicus oco,is furtim, aliud consistens corpus mortario indit. Quid inde eventurum eae Corpus, quod horae spatio data vi , datoque pistillo conterendum erat, nonnisi eadem vi , pistilloque eodem, spatio

longiore conteretur Eccur autem Quia novi corporis interjectu, actio, Quis pistilli in primum corpus

imminuitur, proptereaque a vi conterente defenditur, eique subtrahitur ii etenim imis, ictuumque gradus, quos novum corpus in se recipiendo consumit, alteri subtrahuntur . Vis vero percutiens, relate ad primum corpus, eo magis, minusve imminuta est, quo magis, aut minus corpus alterum furtim minimam, aut consistentia, aut mole, aut utrisque momentum in corpus conterendum impedit, magisque, aut minus a vi percutiente illud subtrahit. Ipse inexpectatam resistentiam ostendens, vi geminata in opus msurgo. Sed quid indes a diuturno, laboriosiore opere delassatus, pistillum pono, corpusque, conterendum , ruditer solummodo, imperfecte comminutum, secerniculoque nondum aptum, relinquo . Solidorum contractiones, fluidorum mpulsus, materiem morbosam, aut alicubi in corpore stagnantem, aut sanguini fluenti confusam data vi agunt, urgentque Sub tiliora, activiora, abstergentia, quosiora fluida, data vi eam penetrare , diducere, solvere nituntur. Verbo natura materiae morbosa coquendae, datis viribus allaborat. Alimoniam interim , aut nimiam,

154쪽

CCXXXVII.

aut innopportune in venas immittit medicus. Ea tune viribus,, actioni selidorum , fluidorumque subjicitura partem illarum, eas in se recipiendo, consumit: sic potentiarum agentium momentum a materiemo bos avertit atque prout alimonia crassior, aut copiosior, aut utrumque fuerit, vel prorsus non , vel vix , vetus vitiosa is subigenda materies vires in eam agentes sentit. Verum res ultra procedit . Non m do a materie morbosa nequaquam subacta, sed ab , limonia quoque venas ingressa potentiae agentes irri, tantur magis, atque excitantur . Si cito iis resistentia non auferatur, illarum Vires consumuntur, exhauriunturque nisus etenim, & labor, quo operantur, eas frangit morbusque, qui sorte sanabilis erat, mgro imbecilliore rediit , cum aegri morte finitur. Observatio, & monitum est Hippocratis detiti m

dente corpore morbus invalescit. Cum autem morbus eo

in proaluerit , tale jam incurabiliter essectum est Cay. Lia cibus copiosior, aut tempore inopportuno exhibitus coctionem impedit, morbum protrahit, quandoque vires , quas Medicus damnose solicitus instaurare satagit, disperdit Aliquoties mihi in Praxi observare contigit, idque in febribus continuis quidem, sed remittentibus concess aegris paululum copiosiore cibo, cum jam urinae coctionis rudimenta exhibere coeperant, statim coctionis notas disparuisse, sebremque

prolixiorem, contra ac sperari, non sine ratione, poterat, factam fuisse . Ex huc usque dictis colligite, quod sorte quibusdam Paradoxon videri poterit: si fieri posset, ut sine cibo necessariae aegrotanti Vires susti-

155쪽

CXXXVIII.

sustinerentur,4 a sanguine nimia siccitas, atque inde exor ens acrimonia arceretur, eam , inter alias, tutiorem , celerioremque suturam methodum acutas sebres, morbosque sanandi, quae aegrotantes in persecta abstinentia contineret. Q.

SE jam ex me quaeretis, ut in iis acute aegrotanistibus, qui viribus exhausti aegrotant, quique non morbo, neque ob symptomata, acumenque morbi, sed ob virium desectum imbecilliores sunt, victus ratio instituenda sit ac quomodo ii tractandi , qui cibi parcitatem, junt 1 serre non posse opportinnissime quaeritisci primum etenim aliquando saepius

alterum in Praxi occurrit . Priusquam tamen primae quaestioni respondeam , historiam a Galeno relatam Laopaucis quam potero, vobis ennarrandam, excutiendamque puto. II. Iuvenis viginti quinque annorum, gracilis, squalidus, siccus, caus exsiccantibus, atque exhaurientibus continuam sebrem contraxerat, quae singulis diebus circa undecimam diei horam cum frigore recrudescebat . In ebris decursu cutis arida aegrotanti erat. Diatri tariis se se iste commiserat richola erat methodicorum, Romae, Galeno ibi degente , florens,

qui nisi tertio die is quandoque non nisi exacto, aegris alimoniam porrigebant, ideo diatritarii, di triti ultores dimo. Cum isti primis duobus diebus aegrum sine cibo reliquissent , tertii quoque diei accessi

156쪽

cessionem sine alimonia transigendam esse censuerant. Digressis autem illis ab aegro, accessit Galenus, qui nactus hominem Hippocratica, ob debilitatem, facie turpem, timuit ne hecticam , aut arasmum incurreret. Sorbitionem itaque illi , non ex hordeo, sed ex alica paratam dedit . Febris stata hora accessit; atque cum pulsu admodum parvo, raro, ita extremis artubus aeger perfrixit, ut vix incalesceret. Qua ta dies, bis, eodem modo illum cibavit; quinta autem, non amplius sorbitione, sed alica integra ex aqua calente ut cepit. Usque ad undecimam ita aegrum luit, clamantibus interim diatritariis, copiosius aegrum ac perverse nutriri praesertim, quia paulo ante accessionem Galenus cibum ei dabat Galenus, qui si csto potius, quam verbis statuerat, diatritarios i scitiae errorisque arguere. reliquis ostendere se probe egisse cum anteactis diebus observasset aegri pulsum aliquanto firmiorem factum, licet debilis adnucille esset, extremisque partibus frigidus ante acces sionem undecima diei illi cibum minime dedit. Accessit febris , sed cum pulsus abolitione , ac totius corporis frigore clamque aeger nec loqui amplius poterat, nec impellentes sentiebat . Tunc convocatis diatri tariis, cubiculoque, ne se se subducerent, ut re comperta , visoque aegri affectaverant , ave immato ostendit, quo in k,co res aegri serent, quia eum ante accessionem, ut praegressis diebus, minime nutriverat. Eodem tempore Ceos, alios docere volens in ipsa accessione , imbecillitate urgente, a

gros non modo post , sed nutriri debere diductis . homini maxillis, ex oris angustioris vasculo ei in f

157쪽

di cremoris Ptisanae, non alicae, cyathos tres, ac binos cyathos albi, tenuitque in , calida modice diluti. Ager inde palpebras attollere , audire, loqui, &scere adstantes coepit. Postea ex vino eodem modo diluto, paululum panis ei comedendum dedit; sicque a mortis confinio revocatum, alica ut ante , cibare e rexit, donec decima septima die prope bene se haberet. Sed habetote etiam quantitatem Cremoris, &vini exhibiti. Cyathus antiquis, erat mensura aequivalens quadraginta scriptulis , seu scrupulis, ut hodie dicimus eoque aegrotanti tunc serbendos dedit Galenus Cremoris scrupulos centum, plus viginti, nempe uncias quinque, vini aliquanto plus , quam tres uncias. III. Occasio hic se se osteri, ut datam vobis fidem liberem , ac tandem de alica loquar, quemadmodum

me facturum sub initiis dissertationis spopondi . Ex modo , quo Hippocrates , Celsusque de ea loquuntur

videtur esse non quid arte comparatum, sed quoddam frumenti genus cum frumentaceis enim eam nominant. Ita Hippocrates secundo de diaeta textu septimo de panibus loquens similogine omnium horum frtissimi sunt, oe adbue mugis, qui ex alica sunt. Textu vero octavo iugo is alica cocti, serti sunt, oe alunt. Celsus i grana inter frumentacea alicam ponit: cumque panificia omnia missima sint , elota tamen qu. dum genera frumenti , ut alica , Oeta, tisana , vel ex

Udem facta sorbitio &c. Ita quoque Galenusci alica es genus tritici b). Quid, quarib, aperti Q alio tamen loco, ut mox, aliter se se explicat Dioscorides o Plinius si diversa docent alica si ex ea, quam

158쪽

dicoeeon appellavimus. Ita primus alter vero, nedum ait alicam ex ea fieri, ed modum quoque, quo Ope cretae fit, describit illius diversa genera recenset :Ioca ubi optima conficitur laudat ac de adulterina, a quemadmodum adulteretur verba facit omneque alicae, sive genuinae, persectae, sive arte vitiata mpificium ita subtiliter prosequitur, ut de illa persecte doctus videatur. Ait praeterea , quod, supra dixerat, eam, unde alica, Semen simpliciter, ac si diceret, antonomastice, dici, eamque Palmam frugum v cat. Mirum tamen malenum Plinio recentiorem , atque rerum naturalium aeque avidum indagatorem, Romaeque non pauco tempore commoratum, cap. decimo secundo laudati libri satis longo , quod serme

totum tractatio de ea occupat, de consectione hac alicae ex ea, ne verbum quidem quamvis inde clare colligatur, alicae nomen , nequaquam peculiaris alicujus rugis esses; sed ita vocari granum esculentum , quod ex alio Cereali semine non ita vocato laboratur, & fit. En ejus verba : Sunt autem, alia permulta semina Daedictis quidem ad ilia , non tamen eadem penitus specie, quae partim in ordei, ac Umis paserim in t)psi obrieque, aut obrae ct tritici medio sunt loco.

Mutedum vero ad obrari alia ad ordei, aut tubie alia ad tritici, ceu alia ad panici, alia milii naturam proxime accedunt, Me nomina babent alia sniplicia, ut in Italia ex quo abeam faciunt , alia composta, ut in Cappadocia, quod vocatur Gamnocrilbon , idest, hordeum mundi . SI revera ex ea alica fieret , nonne mirandum esset,

Galenum ferme toto hoc capite de ea agere alicam ibi nominare asserere eam ex semine quodam

159쪽

confici, neque subdere, e ea alicam fieri 3 Haec pertransennam dicere volui ; non quia nostra plurimum stire intersit, quid fuerit famigeratum hoc antiquorum alimentum sed ut obiter observetis, cum de naturali historia agitur, non pauca in veterum libris inveniri, quae conjecturas nostras exercere utique os sunt, certo autem determinari, cognosci non poLsunt at nobis sit scire , alicam fuisse Cerealem cibum, valentioris , prae hordeo, substantiaeci ex ea succum, seu cremorem, ut ex hordeo , antiquos parare suevisse ac methodicis, contra, ac dogmaticis,

illari magis, quam hordeum in usu fuisse , quia putabant, falso tamen , tisanae vim adstringendi esse; eoque acutis aegritudinibi, quas a solidorum strictura deducebant, tisanam alieniorem ore . Unum addam, putasse Plinium a Alicam Graecis vix in usu

fuisse, eamque a Romanis inventam: Alica res Romana est,' non pridem excogitata , alioquin, non tisanae

potius laudes scripsisent Graeci. Si vera sunt quae Plinius habet dicendum est, librum et de diaeta Hippocrati adscriptum, quem Hippocrate dignum putat Galenus b, vel Plinii tempore nondum extitisse, eoque junioris alicujus opus sore vel a Plinio lectum minime suisse radem de ii, Getaonum dicite Nunc

ad Galeni historiam IV Iuvenis squalidus , exuccusque a causis exhaurientibus continua febre laboravit, quae intra vigesimum finiebatur Laboravit ergo morbo simpliciter Meuto , cui ex Hippocrati doctrina, saltem in principiis, declinatione, tot Ptisana commodior erat.

Dixi

160쪽

Dixi in prineipiis, declinatione quia, ut nostis, ex eodem magistro, in incremento is vigore morbi,

victus acute aegrotanti demendus est . At cum causae exhaurientes sebrem praecessissent, Cumque aeger inmnimoda abstinentia per duos , cum dimidio, dies afflictus suisset, atque Hippocratica facie imbecillitatem positivam praeseserret, quam non morbus ejusque vis, sed antecedentes causae, perversum di tritariorum regimen induxissent tisanam ei victum susticientem nequaquam futurum Galenus putavit. Ex valentiore ergo alimonia cibus aegro parandus erat: Porro ex antiquorum sententia , hordeo alica valentior est . At tertio, Qquarto die, ex iis, quae Galenus in historia habet , febre vehementiore aegrum laborasse oportuit Alica igitur integra alimonia aequo valentior illi erat. Sed cum quinta die sebris remissior esset, aegerque imbecillior oret; alicam integram conducibilem existimavit: a quo victu obtinuit, ut pulsus firmiores evaderent. Propterea, praescindendo die undecima , de qua insta , ea aegrum nutrire perrexit diem ad usque decimum septimum, quo, ut ideme Galenus ait, convalescentium victui aegrum admisit . Videtis , Galenum victum pleniorem ob exhaustas vires,& minorem morbi acutiem concessisse,

sed tamen intra terminos victus e frugibus constiti se, qui animali cibo invalentior est . Vires deficientes , pleniorem utique cibum desiderabant; sed ex

materia , quae morbo acuto alienior non esset; non autem ex ea, quae Victum sanorum is convalescemtium constitueret . Cum igitur aegris, quorum vires debiliores ab exhaustu fuerint, medicinam vobis facere

SEARCH

MENU NAVIGATION