Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

R O M A NI S.

eadem quae violanti legem, poena sancitur. ceterae leges&abrogari omnes potuerunt,& abrogatae multae sunt tametsi nulla lata lex est, qua ipsa se contra abrogationem quasi sanctionis sepimento non munierit, graui poena,mutitave ei qui abrogasset, irrogata . at multi multas abrogarunt, neque tamen ullam propterea

subiere poenam . dixi iam, plus fuisse potestatis in eo, quod postremum populus iustissici, quam in eo quod antea iusserat id lege, II tab. sancitum cstes iussum autem populit suffragia fuerunt, quibus abrogabantur leges. itaque,

non quid antea ps puto placuisset, sed quid ei

post remum placeret, spectari solebat sensit autem in hoc genere populus non sempere Rep. nam quemadmodum saepe malas leges bonus populus , sic interdum bonas malus abrogauit. a senatu vero nunquam lex ulla, nisi Rei p. caussa sublata est: vi, cum Appuleiae, Mario consule referente, . C. damnatae sunt: quod ab hoste Rei p. L. Appuleio Saturnino rogatae essent: aut, cum Liuiae consilio Philippi consulis sublatae, quia contra auspicia,quae seruari lex silia iube bat, a M. Livio Druso lata iudicarentur erant enim quatuor omnino genera , ut ipsa fere Ciceronis verba usurpe , quae sunt in oratione pro

C. Cornelio quibus per senatum more maiorus alueretur aliquid de legibus unum eiusmodi, placere legem abrogari, ut Qu. Caecilio M. Iunio ciri quae leges rem militarem impedirent,

272쪽

1ς DE LEGIBUS

Vt abrogarentur. atque hoc genere non abrogabat legem senatus, nam abrogare proprie populus dicebatur sed ut abrogaretur, statuebat. Alterum genus erat quae ex lata esse diceretur,ca non videri populum teneri, ut L. Marcio Sex. Iulio cos de legibus Liviis: quae ut uno S. C. tot terentur, Philippus consul, Liui inimicus,obt1-nuit a senatu . deo autem, huiusmodi legibus non videri populum teneri, senatus decernebat, quia, contra auspicia latas esse,augures monuis. sent. tanta Romae fuit in auguribus auctoritas.

de quibus libro ii de Legibus haec a Cicerone scripta legimus: Quid religiosius,quam cum populo , cum plebe agendi ius aut dare , aut non dare)quid aeges, non iure rogatas,tollere nihil domi, nihil militiae per magistratus gestum sine augurum a uetoritate posse cuiquam probari Zquae ipsi S alia, in libro de religione tractabimus Tertium, de legum derogatio inbus. quo degenere persaepe s. C. fiunt,ut de lege Calpurnia de ambitu,quae derogaretur. Quartum genus, quod ea Ciceronis oratio mutila admodsi est, neque in ipsa, neque in Pediano interprete, ac ne alibi quidem, quod sciam, inuenitur. Clamen in eam partem coniectura ducit, ut existimem, cum aliquem senatus hostem iudicaret, simul,Vt eius quoque leges, quae quidem aduersus Rempub. essent, tollerentur, eodem S.C. aut alio, proxime fidto,iudicassie . quarum enim maxime legum caussa perniciosus patriae ciuis

273쪽

ROMANIS. 267

damnatus sit, Ma Repub.remotus , eas ipsas leges in Repub non haesisse, sed abiectas illico, csse,etiam si ab historia non prodatur . veri tamen simillimum est . quale fuit, quod de legibus Saturnini proxu ne & de legibus M. Antonitin prima huius libri parte diximus. Recte igitur semper. ius is time senatus A populo verb,aut ab iis, qui mercede conducti speciem

quandam populi praeseserebant, temeritate potius, aut fraude, quam consilio, aut ratione, salutares ciuitati leges non nunquam abrogatae sunt, ut, rogante P. Clodio tribuno pleb. Eliade auspiciis, Fusia de diebus comitialibus. Postremum illud est, cum verbo quidem, neque a senatu , neque a populo , tacito autem mmnium consensu per desilietudinem leges abrogabantur id quod Iulianus iurisconsultus notauit. Erat in lege vis non solum maxima:

quod ipse Cicero in Philippicaci I. fatis plane narrat, cum ait : In publicis actis nihil est lege

orauius: verum etiam perpetua siquidem vetustate neque tollebatur lex, ut edictum neque dcbilitabatur, v s. c. nisi si leges essent eiusmodi,ut Reipublicae minimum consulere viderentur nam has contrario usu non solum debilitatas, verum etiam plane extinctas, neque damnatum esse quenquam quia fecisset aduersus eam legem , quae iam exerceri desiisset, satis constare video leges autem multae, quandiu Respublica stetit, perpetuo iure valuerunt

274쪽

cum, ipso libertatis initio , a primis consulibus, ac iam ante a primis regibus lata essent quibuά ego de legibus loquor, cum perpetuam vim legi tribuo. nam perniciosa leges, nec iure rogatas , non pcrpetuo iure ciues, sed tolli quamprimum utile est cuiusmodi multa s. C. sublatae sunt. populus autem,quem saepe a Reipub. commodo malae rationes auerterent,rectam in diiudicandis legibus normam non agnouit, sed utiles saepe abrogauit, saepe sciuit inutiles. Illud tamen, quia pertinet ad abrogandi rationem, quod in Festo Pompeio notaui, non omittam: in sanctione legum adscribi solitum , ne per saturam abrogari derogarive liceret .erat enim satura , lex multis aliis conferta legibus, accepto

nomine a genere cibi ex variis rebus condito.

id aute eo placuit in sanctione adscribi , quia in lege multis legibus permixta: confusa subesse fraus, quae populum falleret facile poterat: at in simplici lege, si de abrogando derogadbve populus rogabatur,no dissicile erat, id, quo crogabatur, quale esset, intelligere. Addam illud, fractam esse legis vim non modo cum alia lege

nominatim abrogaretur, sed etiam, cum , non

omnino tota, sed eius pars lege posterius lata tolleretur quod, derogare, dicebatur: aut, cum, nulla superiori lcgis mentione faecta, aliquid ei cotrarium posteri Cre lege rogaretur quod erat, obrogare atque hoc quidem de genere, apud Livium libro I x. P. Sena pronius tribunus pleb.

275쪽

R O M A NI S.

aduersus Ap. Claudium censorem inconcione ita disputat Ideo similia potius legi paruer ut, quam illi antiquae, quia hanc postremum populus iusserat, quia, ubi duae c5trariae leges sunt, semper antiquae abrogat noua est etiam in 11. de Inuentione ita scriptum In duabus contrariis legibus , utra post erius lata sit, considerare

oportet. nam post rem quaeque grauissima es .

Omnino, quod legis vim maximam fuisse dixi, eo dixi, non solum quia nihil es et lege grauius,

in publicis actis nihil obseruaretur magis: ve rum etiam,quia legis sentetia pcrtineret ad omnes ciues,& omnib' aeqQ iura describeret, prae sertim a quo tempore Qu. Hortensius dictator rogationem tulit , de qua iam meminimus, ut, quod plebs sanxisset, eo Airites omnes tenerentur.Veruntati e duo genera legum excipio:

alterum, quod non omnes ciues, alterum,quod

omnes quidem, sed dispari iure comprehenderet primum enim illud apud Ciceronem tib 11 I. ad Atticum obseruaui quam legem aliquis tribunus pl. ferret, ea lege collegas citis obstrictos minime misisse deinde: ut omittam leges alias, quibus senatores tenebantur, caeteri autem crant ordines liberati: quam legem me quis iudicio circumueniretur, C. Gracchus tulit, cam

pro plebe, non in plebem es e latam, declaratur in oratione pro Cluentio. posteaque L. S lla Felix,cum eius rei quaestionem sua lege constitue ret,populum Rom. quem ab hoc genere liberu

276쪽

a o DE LEGI BV s

acceperat, allegare nouo quaestionis genere au

sus non est ergo hac lege, quς prunum Sempro . ni fuit, de C. Gracchi latoris nomines deinde Cornelia, postea quam L. Sylla, lege lata,quaestionem dc ipse eiusdem rei costituit, qua deinde potius,quam Sempronia, eius generis iudicia sunt administrata hac, inqua,lege, ut est in oratione pro Cluentio, senatores, hi, qui ma gistratum gesserat,soli tenebantur ut, quemadmodum recte agentibus plura praemia, sic plura peccantibus iudiciorum pericula proposita essent Lege etiam Iulia de pecuniis repetundis equestrem ordinem. 1 fuisse alligatum legi

in oratione pro Rabirio Postumo . in oratione vero pro Cluentio quae lex item de pecuniis repetundis nominatur, qua de ipsa praeter ordinem senatorium nemo tenebaur, Iulia noluit;

Vt ex temporum examinatione quae me sepe

magnis erroribus expediuitiacile conieci . nam cum, Iuliam de repetundis latam esse a C. Caesare in primo consulatu, notum sit,uel ex historia, vel e Ciceronis orationibus, atque epistolis:

orationem autem pro Cluentio annis aliquot ante Caesaris consulatum Cicero praetor habuerit sequitur , ut omnino, quod ad nomen attinet, diuersae leges fuerint. Quaenam igitur fuit, dicet aliquis 3 Cornelia, L. Sy thae ex qua multa in suam legem postea Caesar transtulit . de qua sic in ea pro Postumori Si est hoc nouum in lege Iuli, sicuti multa sunt, seuerius scripta,

277쪽

quam in antiquis legibus, Tanctius iudicata:

sane ctiam consiletudo huius generis iudiciorum noua in hoc totidem verbis translatum caput est, quo fuit non modo in Cornelia, sed etiam ante in lege Seruilia per deos immortales, quid agimus iudices, aut quem hunc ino' rem nouorum iudiciorum in rem p. inducimus 3 Reliquum est, ut de lege agamus, quae omnes quidem ciues, dissimili tamen coditione astringeret . at hoc quidem cum multis exemplis probare possim, uno contentus ero . uiti itur huius generis Tullia de ambitu: qua lege aliam plebi, aliam senatoribus irrogatam esse poenam, constat ex oratione pro Murena .id quod osten-dmatis iam cuni de legibus capitalia crimina vindicantibus ageretur. Locum ferenda legis terdum Prata Flaminia, qui postea circus Flaminius dictus est , interdum etiam lucum Petelium, quandoque Capitolium, sed pleruque forum, aut campum Martium fuisse legimus de Pratis Flaminiis, luco Petelino, Capitolio, Liuius testis est de foro, lectarant illa pro C. Rabirio Postumo Si lex ferretur, conuolaretis ad Rostra erant enim Rostra in Oro. dixit autem, Conuolaretis ad Rostra, cum hoc subintelligeret, ut inde legem di siti aderetis. aperte in oratione . in Antonium, Minis, S pro domo, ubi non de campo, inde constat, quod, cum leges centuriatis comitiis saepe latae sint; centuriata porro comitia in campo esse habita,

278쪽

17 DELEGI BV s

omnes historiae narrent manifeste sequitur, ut leges centuriatis comitiis latae, in campo latae sint. Hic oritur alia consideratio, locone facro, an profano ferretur sacro potius, quam profa

no, crediderim primum, quod in Rostris, qui

locus erat auguratus, templtimque dicebatur, sepe a magistr tu ferretur itaque pro Sextio, Princeps,inquit,rogationis Qu. Fabricius templum aliquanto ante lucem occupauit Occuparat enim, ut legem ferret quod illa verba pro Milone declarant. Potuitne Fabricio, viro optimo,cum de reditu meo legem ferret,pulso oc cuparat autem Rostra, non templum alicui deo

sacrum quod ipse Cicero declarat infra in eadem pro Sextio, subiungens,Tribunos pl. ferro e Rostris a Clodio pulsos,Fabricium intelliges.sed clarissime in Vatinium his verbis: Cum Vectium indicem in Rostris,in illo,inquam,ain xurato templo ac loco collocaris. Liuius litabro Vaici, Naues, inquit, Antiatium partim in naualia Roma subduci ae, partim incensae Rostrisque carum suggestum in foro extructu ad ornari placuit Rostraque id templum appellatum. Altera est ratio,qubd leges a P. Clodio tribuno pl. in templo Castoris latas inuenio. quod indicat illud in Pisonem: Eodem in templo,eo dem loci vestigio, temporis, arbitria non me solum, sed patriae funeris abstulisti. sic enim interpretor illud Eodem in templo quo in te

pio lege de mea pernicie tuleiat Clodius, eode

279쪽

R O M A NI S. et 3

in templo de Macedonia tibi tradenda statim

legem tulit quam tu prouinciam ad arbitrium tuum pro meo funere, quod idem funus patriae fuit, ipse pactus cras itaque prouinciam lege traditam,quasi prςmium a Clodio debitum, abstalisti.& apertius in oratione pro domo sua: Clim arma,inquit,in edem Castoris comportabas,ni. hil aliud,nisi, uti ne quid per vim agi posset,inachinabare in libris autem de Inuentione, Flaminium,mquit, eum, qui consul Rempub. male gessit bello Punico secundo legem agrariam per seditionem ad populu ferente, pater suus de templo deduxit accersitur maiestatis de apud Liuiu,ante quam Rostra in foro extructa essent, de tribunis pl. legum rogandarum caussa in te-plum coeuntibus, non semel mentionem fieri videmus. Ferebat ergo maῆistratus legem intemplo ferebat suffragia de lege populus circa templum locum enim lata multitudini ullo intemplo fuisse, credibile non est chim vero lex a magistratu ferretur, eodem in te pio alios quo oue magistratus affuisse, cos nimirum, qui cum magistratu legem ferente consentirent, legimus in oratione in Vatinium sua quidem leges, inquit, anno post sedentibus in templo duobus non consulibus, sed proditoribus huius ciuitatis, ac pestibus, una cum auspiciis, cum in rercessionibus, cum omni iure publico conflagrauerunt. Ostedi latam in templo legem,cu in foro ferebatur , hoc est tributis comitiis quid, cum in campo, centuriatis Z tum in templis deos 1

280쪽

rum non existimo,quae in campo nulla fuisse legimus: quo tamen in loco a magistratu ferretur, eum locum ante auguratum fuisse crediderim. nam si tributis comitiis semper in templo cur centuriatis,quae maioru rerum caussa habebantur, profano in loco lex ferretur sed fortasse via deri possit infirma coniectura addamus exemplum, ut dubia res testimonio probetur Liuius igitur lib. L I,Tribuni inquit, ut impedie dae rei nulla spes erat, de proferendo exercitu agere,eo magis,qubd,4 augures iustas adesse ad lacum Regillum, fama exierat, locumque inaugurari,

ubi auspicato cu populo agi posset: vi, quidquid

Romae vi tribunicia rogatum esset, id comitiis ibi abrogaretur.Inter leges autem,quae in foro, eas,quae in campo ferrentur, dixi iam hoc interfuisse, quod in foro tributis comitiis ferrentur, in campo comitiis centuriatis nunc adiungo, primum illud , centuriatis comitiis eas esse latas, quae e s. C. ferebantur: deinde illud: quae ce . turiatis comitiis ferrentur, eas, si e S. C. non fer-r ntur,patribus quidem auctoribus semper esse latas.quod non a primis Rei p. temporibus , sed latum post Publili Philonis dictaturam obseruatum est. hunc enim dictatorem legem tulisse, vi legum, quae comitiis centuriatis ferretur, ante latum suffragium patres auctores fierent, scribit Liuius libro a ii quo significatur, non

omnes antea leges , quae centuriatis comitiis ferrentur, C S. C. aut patr1bus auctoribus esse latas.quod si factum nunquam antea non erat, com

SEARCH

MENU NAVIGATION