Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

capitalia crimina punirentur . Fuerunt aliae de minoribus culpis parem flagitio poenam inferentes, hoc est minime capitalem, ut illa o I. tab. Si quis iniuriam alteri faxit, X V arris poena sunto: Milla ,huic admodum similis: Qui in iuria ceciderit alienas arbores luito in singulas aeris, x . atque has leges magna ex parte lex Aquilli de iniuria, ab Aquillio tribuno pl. rogata, correxit: de quamcntionem facit Vlpianus his verbis, Lex Aquilli omnibus legibus , quae ante de damno iniuriave locuta sunt, deroga uir siue ex X II tab siue alia quaecunque fuerit. fuit autem ea lex priuilegium cum eam Aquillius tribunus pl. a plebe rogauit. Fuit etiam Atinia de furtis, ne quid surreptu usu capi posse set, sed ius rei sua vindicandae penes eum, cui

surrepta, Tet, perpetuo maneret Furti vero iudicium inter famosa turpiaque iudicia numera batur quibus damnati, omni honore ac dignitate in perpetuum e cludebantur; Vt neque magistratum ullum capere, neque in senatum peruenire unquam possent quod in oratione pro Cluentio demonstratur. Iniuriae nomine vis, non modo publica, verum etiam priuata, continetur nam L. Sylla, ad arcendam vim, legem tulit de iniuriisse de qua sic digestorum lib. xj v 11 1 Lex Cornelia de iniuriis competit et,qui iniuriarii agere volet, ob eam rem , quod se pulsatum , verberatumve , domum ve suam vi introi tam esse dicat qua lege cauetur, ut non

242쪽

23 DE LEGI BV s

iudicet et , qui agit, gener socer,Vitricus, priuignus sobriniisve,propiorve eorum quibus ver bis omnem iniuriam,quae manu fiat,constat lege Cornelia contineri Huc referri potest,quod in agraria lege latum a C. C sare Callistratus ait: ut, qui terminos statutos extra suum agrum finesve dolo malo mouissent, pecunia multarentur. De sodalitiis,lex, LI. tab. sanxit, ut sodalibus, qui eiusdem collegi essent,desius coeundi haberent,potestas esset pactionis, quam vellent, inter se ineundae , dum ne quid ex publica lege

corrumporent de qua tum Cicero in Catone, tum Gellius libx x. meminit his verbis: In uniuersumi cordi, curae Romanis veteribus semper fuit, ne qua aut turpia, aut illicita, aut Reip. perniciosa sodalitia coirent. Licinia postea lata est, ut sodalitia sic enim ex oratione pro Placio colligi videtur posse vel coercerentur,vel omnino tollerentur. Post eam Lectoria, de poena in eos, qui adolescentes circumscriberenti. quibus etiam, ut iis caueretur magis,iubebat curatores dari. Remmia contra eos,qui sine caussa,& temere accusarent. Clodia, quam

tulit P. Clodius tribunus pl. is, qui Ciceronem iniqua rogatione in exilium eiecit, de publicis iniuriis: quam Anagnini nescioci lius Menulae caussa,hominis impuri, latam , reprehendit Cicero in oratione pro domo De alea fuerunt Titia,& Cornelia,illa,ut opinor,tribunicia,hςc consularis. Tum Iulia de annona, illae, quae

243쪽

R O M A NI S.

ignominia sontes reos notarent, ne caperem

gistratum,ne inter iudices legi, ne alterum liceret accusare quibus omnibus poenam quidem esse irrogatam, non tamen capitalem, legitur. quo mirari minus licet, si de iis nec ita multa voe terum in libris reperiuntur . nos autem nihil de nostro: antiqua narramus,ab antiquis tradita:&ex eorum scriptis oratio nostri, siue paulo sit uberior,sive restrictior,tota pendet. Hactenus de numero, nominibiisque legum, quae ad ius publicum, priuatum pertinent nunc, ut in eo, quem instituimus , doctrina ordine pergamus o quibus leges lata sint, quo in loco, quo tempore, quibus de causis is quam licebit diligenter exponemus.

nec nisi a magistratibus, nec nisi comitiis ferebantur . idque probandum exemplis non existimo ne quae ipsa per se fatis aperta res est , in ea demonstranda superuacaneam operam suscipiam sed, quia nec unus magistra

tus, nec una comitia erant trum ab uno,an ab omnibus magistratibus, i trum,nis, an Omnibus comitiis ferrentur , aperiendum videtur. Ferebatur leges a magistratibus maioribus quatuor,vno minore a maioribus, praetore,& consule,qui ordinanimagistratus erant item a dietatore, interrege qui maiores quidem, ordinari, tamen magistratus non erant, neque pompuli comitiis creabantur,censior autem, etsi erat inter maiores magistratus, ius tamen ferendae

244쪽

legis, aut habendorum comiti prum non habe bat. minor magistratus, qui leges ferret, tributantis pleb. erat. nam aediles cur quaestores, aediles pl. 1 11 viri capitales, III viri monetae cudendae, tribuni mil tam Rufuli, quam Comitiati, etsi magistratus erant, leges tamen non ferebat. Neque vero haec, quae doctrinae caussa a me traduntur, veterum testimonio singula confirma re, exemplorum multitudine librum inferci-re,necessarium existimo, non solum, quod historiae librique, unde ipsi haec hausimus, omnibus patent: sed etiam, quod exemplis referta narratio dignitatem non habet, putidae potiuscuiusdam diligetiae, ineptaeque ambitionis speciem quandam prae se fert. Legislatores aut

tributis comitiis, aut centuriatis, aut etiam, Ut in imperio mandando, Min adoptionibus, curiatis legem ferebant si tributis, aut cum S. C. aut sine : si centuriatis , e . C. semper plus omnino dignitatis, atque auctoritatis in centu-tiatis sed potestatis non minus erat in tributis. aeque enim populus uniuersus tenebatur iis legibus, quae tributis comitiis ferebantur, atque iis, quae centuriatis idque sancitum esse lege a Qu. Hortensio dictatore lata, Laelius Felix memoriae prodidit cum ante iure eo,quod statuis. set plebs,patrici non tenerentur. non enim aduocare patricios tribuni pl. neque ad eos referre vlla de re poterant. ita ne leges quidem propriu,

sed plebiscita dicebantur,quitribunis l. feren

245쪽

tibus accepta erant. Hortesius,qu rogata plebs sanxisset,ea pertinere ad omnes Quirites voluit: siue, ut iura plebis augeret cum plebeius ipse esset: siue utili Reip. consilio, quod in libera ciuitate dissimilem ciuium conditionem discor. dia semina exist imaret. in quo dissidentes veterum opiniones licet agnoscere . nam,quod Hortensio dictatori a Laelio tribui scribit Gellius, id ad Qtr. Publilium Philonem dictatorem Liuius refert, qui multis annis ante Hortensium dictator fuit rursus neque ab Hortensio, neque a Philone, sed multo ante a L. Valerio Potito,& M. Horatio Barbato Cos eam legem esse latam, Dionysius tradit qua in varietate verum internoscere difficile sit. nisi si,quod res est,non tanquam nouam legem eme latam, sed quasi vcterem a duobus dictatoribus, Philone,, Hortesio,renouatam intelligas. Scripsit etiam de L lius, cum tribunus pl. populum adesse iuberet, non comitia,sed concilium edicere debuisse: canon uniuersum populum, sed plebem an trina, quae pars populi est , aduocare tribunus posset verum hoc, quod Laelio scriptum in Gellio legimus,Obseruatum sit,necne, haud sine mihi certum est . quin , quo me inclinat coniectura eo me dare si velim comitia, quae tribunus, Lhaberct dicta crediderim, non solum post te gem Hortensia, quae, discrimine sublato, tribuniciis rogationibus ciues omnes pari iure subiecit: sed antea quoque,cu plebiscitis patricis no

246쪽

parerent quid enimi nonne tributa comitia di cebantur,quidesignandis minoribus magistra tibus haberetur Dat tributa comitia non Z a tribuno pl.habebantura an igitur est,qui, cum tribuni pl. eisent designandi, eius rei caussa conc1lium a tribuno edictum legerita quod si quis,ut omnino Laeli distinctio confirmetur,non de eo populo,qui ad designandos magistratus, sed de eo,qui adsciscendam legem aduocaretur, accipi vellime hoc quidem assenseri Vcum , aliteresta, ipso Cicerone magistro didicerim vocat enim hic noster lib. I i. de Diuinatione comitia Min legum iure, in iudiciis , in creandis

magistratibus praeterea in oratione pro Sextio, Venio,inquit,ad comitia,sive magistratuum, siue legum. Liuius libro x x x , Rogatio, inquit de bello Macedonico primis comitus ab omnibus ferme centuriis antiquata est. 1b1dem: Pro se quoque consulem hortari, ut de integro comitia rogationi feredae ediceret. lib. XLV. Macedonicus exercitus imperator erat neglio enter affuturus comitiis ferendae legis.

Iam 'ero c de reo iudicado comitia dicta, quae

tribunus pl.haberet,exempla testatur, ut in III.

detestibus, apud Liuium quatuor libris,ΙΙΙ, ex V 1,x , xj III quanquam, si quis ipsa Laeli verba paulo attentius consideret, intelliget, nec ab ipso traditum id, quod nos, quasi traditum, exemplis redarguimus ait enim, qui non uniuersum populum, sed partem aliqua populi

247쪽

adesse iuberet, eum non comitia sed consilium edicere debere, quibus verbis, non quid fieret, sed quid fieri deberet lignificat.notat igitur, δίquodam modo reprehendit deprauatam consuetudinem sicuti eodem loco,cum infert Itane leges quidem proprie sed plebiscita appellantur, quae tribunis l.ferentibus accepta sunt. quo in loco, Appellantur, accepit,pro,appellari debenti quod enim tradidit,obseruatu non esse: quaeque tribunis rogantibus plebs mssu,ea tum plebiscita,tum legesi a Liuio ab aliis dici, saepe licet animaduertere sicuti consiliu plebis,ac comitia de reo Postumio apud eundena Liuium libro x x v. Legem laturus magistratus scribebat eam domi, cum peritis cosultabat: ne quid contra populi rem,aut voluntatem sanciret: ne forte pugnantia capita simul ferret: neve quid quod vetus aliqua lex, si ferretur,inane infirmumque iuberet esse: etsi, quae postea fer

retur lex,superiores omnes,praeter SacrataS,abro rabat ne curationem, potestatem, commo

dumve aliquod ipse sibi sua lege,aut collegis, cognatis, assinibus madaret: quod leges duae, Lici- cinia,& Ebutia, fieri vetuerunt: contra quas lepes fecit P. Clodius: tulit enim, quod in oratio ne pro domo traditu est, ut sibi Ciceronis aedes licere possidere. etia illud in scribenda lege cauebatur,ne pluribus de rebus,quq non eiusdem generis videretur,una rogatione ferretur: quod fieri cum lex Caeciliavi Didia vetabat itaque a

248쪽

Clodio factu accusat Cicero pro domo sua: tu, faciendum non esse, indicat idem in suarum te gum libro ii I his verbis: Qui agent, non plus quam de singulis rebus consulunto nam, Cosulunto, est, populum roganto .cosulitur enim populus , cum lex rogatur itaque in oratione pro Milone , Nihil, inquit, de eius morte populus consultus, nulla quaestio decreta a senatu est. pro domo sua : Si populus de ista re costilius sisset.& Festus: Rogatio est,cum populus consulitur. Addebatur illa exceptio: ut, si quid ius non esset rogari,ne esset rogatum quod in oratione pro domo notauimus. item : si quid contra alias leges eius legis ergo latum esset, ut ei, qui eam legem rogassist, impune esset. quod fuisse tralaticium, hoc est, scribi solitum omnibus legibus, tradit Cicero lib. I r.epist ad Att. Haec igitur, quae proposui, quasi legitima a bonis viris in se renda lege omnia cauebantur. sed ubi rationem vicit libido: spreta bonorum c5suetudine nihil praeter suam potentiam utilitatem in legem

spectarunt ideo saepe leges Clodij, aut Vatinij,

alienas amore maiorum, acerbe reprehensas a Tullio videmus. Scripta lege, legislator bene de Re p. sentiens, ante quam eam promulgaret, rcferebat ad senatum: ut, quo plus ponderis maioremque vim lex haberet , de senatus eam sententia ferret.popularis vero, ac seditiosus magistratus saepe, praetermissa senatus auctoritate,aut etiam cotra senatus auctoritate, legem rogabat.

249쪽

ROM AN IS. 243 Promulgabatur deinde lex,id est,in publico po

nebatur. est enim promulgare,ut ait Festus,quasi promulgare id autem eo fiebat, ut inspiceret qui vellet, inspectam consideraret mon solum, ut intercedi pollet ante , quam ferretur serum etiam , ut aliquanto ante statuere cuiuis liceret, Vtrum,cum ferretur,antiquanda,an accipienda lex esset. addo etiam illud, ut quiuis monere legislatorem posset vel de corrigenda, vel omnino de non ferenda lege.spatium autem promul gationis ut ex Dionysio desaliis patet, quacunque de re ferretur lex, erat trinundinum,id est per trinas nundinas. cum enim nundinarum caussa ex agris in urbem ciues conuenirent per trinundinum leges patere, ut a rustica plebe terlegi cognoscique possent,voluerunt quod cum M. Antonius non seruasset , inuehitur in eum Cicero Philippicat his verbis,Vbi ex Caecilia, dc Didiaὶ ubi promulgatio trinundinuξ&idem pro domo sua . Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, chi C. Antonium collegam meu

defenderem,quaeda de Rep. quae mihi visi sunt ad illius miseri caussam pertinere haec homines improbi ad quosdam viros fortes longe aliter,atque a me dicta erant, detulerunt hora nona, illo ipso die tu es adoptatus. si,quod in caeteris legibus trinum nudinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum nihil reprehendo. sin eadem obseruada sunt , ut decreauit senatus M. Drusi legibus,quae contra legem q-θ.

250쪽

Caeciliam,& Didiam latae essent,populum non teneri: iam intelligis,omni genere iuris,quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum pl. non fuisse. Et,ut aliud ex alio tri- nundinum non solum in lege ferenda, sed cinmagistratu designando video esse seruatum, ob eam scilicet caussam,ut consuleretur candidatis pariter,& populo, illis, ad magis conciliandos tibi plebis animos, huic,ne imprudenter alique

repente crearet,quem creatum postea nosset.locum autem S in lege,& in magistratu fuisse tri- nundino,minime miror qui videam a Cicerone, oratione II in Rullum , appellari legem ea comitia, quibus maiores magistratus crearetur. nam si comitia lex sunt sequitur,vi,quod in lege, idem in comitiis obseruetur.&,quod rationi consentaneum videtur, id exempla clarius ostedunt x. viris creandis,inquit Liuius libro ii ,in trinundinum comitia indicta sunt.& in epistola ad Tironem Cicer, Ad consulatus petitionem se venturhi neque iam velle absentis rationem haberi sui se praesentem trinundinum petiturum quod tamen non nisi tranquilla Rep. seruatum existim, nam Punico bello secundo Qu. Fabius Maximus consul tertium, Romam comitiorum caussa proficiscens, in eum, quem primum diem comitiale habuit, comitia edixit. idemque fecit anno proximo C Claudius Cento, dictator comitiorum consulariti caussa creatus. Sed nimiru, quod dici solet, silet leges interienill

SEARCH

MENU NAVIGATION