Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

arma δί ad Remp. cuius caus a latae leges ipsae

sunt,omnia resere da Seruabatur praeterea dc in

iudicio populi trinundinum, cum scilicet a populo reus iudicaretur unde illud pro domo sua: Cum ta moderata iudicia populi sint a maioribus constituta irimum, ut ne poena capitis chapecunia coniungatur Meinde ne,nisi prodicta die,quis accusetur tertio,ut ante magistrat accuset intermissa die, quam multam irroget, aut iudices quarto, sit accusatio trinundinum . sic enim, quam quo modo est in impressis libris, malim legere. Constat igitur,m omnibus plane comitiis, de legibus, de magistratibus, de reis, trinundini ratione esse ductam idque propterea, quod iam dixi, quia legis nome in omnia comitia,quibuscunque de caussis haberentur, c5- ueniret.Neque vero trinundinum ita interpretor, Ut, ipso tertiarum nundinarum die vel latas csse leges,vel designatum magistratu, vel reum a populo iudicatum, existimem: cumri Macro bius libro I, comitia nundinis haberi non potuisse, neque concionem aduocare,id est culo-pulo agere dicuisse,veterum testimonio probet: Festus, nundinas non solum inter ferias, sed etiam inter nefastos dies apud antiquos fuisse dicat: inter ferias,ne cum populo agi liceret: inter nefastos dies,ne lege. Nudinas,inquit,feriarum diem esse voluerut antiqui quo rustici mercandi vende lique caussa in urbem conueniret

eumque nefastum,ne ii liceret cum populo agi,

252쪽

interpellaretur nundinatores. aliud autem erat, cum populo agere: aliud, lege agere. cum populo agere,populum,est,ad consilium , aut concilia vocare, ut ait Festus lege agere,ius experiri, in iudic1o contendere. libro etiam IIII. epist. ad Atticum, per duos nundinarum dies neque comitia esse habita, neque concionem ullam , his verbis Cicero declarat Ante, .cal. nudinae c5cio biduo nulla Trinundinum igitur in eam sententiam dictum accipio, ut inter eum diem, quo promulgata lex erat, exi, quo deinde ferretur,trinae nundinae intercederent, quo dc saepius d pluribus urbem mercandi vendendi que caussa visitatibus,promulgata lex cognosci

posset. Post tertias nudinas, magistratus in eum locum,ubi legem laturus erat, siue in forum, siue in campum Martium,populum conuocabat. ibi cum legem praeco,stibiicientes riba,recitasset: tum, forte etiam in toto trinundino , quoties unque populus coiisset,vel suadebant lege,

vel dissuadebant: ssed, maxime, ac vehementer fieri solitum quo die ferenda lex erat, consentaneum est primu quidem is, qui legem promulgarat, populo suadebat, ut rogationem acciperet sed post eum alij,non priuati modo,quibus ab aliquo magistratu concio daretur, nam alio qui concionandi potestas priuatis non erat v rum etiam qua loque magistratus, pro suo quisque sensu,vel suadebant, vel dissuadebant, sua forem rogationis cum, qui rogabat, fuisse, ita

253쪽

verisimile est,ut,exemplis, quae multa suppetiit,

milii esse utendum in re minime dubia,non existimem. quod autem minus verisimile est ut aliquis eius rogationis, quam ferret, ipse dissua'sor fuerit id nisi testimoniis probem, credibile Iron erit. atque hoc tum fiebat, cum magistratus non e sua, sed e senatus sentetia rogationem ferebat neque enim prohibebatur dissuadere ad populum,quod non probauerat in senatu. Pisonis costilis exemplum habemus in epistola, Vereor,ad Atticum lib. I. Piso,inquit, consul,lator rogationis, idem erat dissitasor quod Attico,ut nouum: iniquum, scripsit Cicero , cum suadere suas rogationes reliqui solerent. unde illud Attici ad Ciceronem lib. I. de Legibus, Suade igitur, si placet, istam ipsam legem 3t ego, Vtirogas, possim edicere loquitur enim Atticus cuCicerone,ut cum magistratu legem rogante dc quemadmodum in eo libro personam Cicero sustinet magistratus legem rogantis quod proxima superiora verba declarant , Si quς forte leges a me hodie rogabuntur, quς non sint in nostra Rep. nec fuerint, tamen erant fere in more maiorum qui tum ut lex valebat: sic Atticus

ciuem agit de ipsa lege usagium serentem. quod indicat illud: Vt ego,ut rogas,possim edicere refert enim morem illum tabellarum,quibus sciscebatur lex : quae his duabus erant Iiteris signatae, V. R. id est, uti rogas cum eae,

254쪽

a 8 DE LEGIBUS

in scriptς:qinae valebat, antiquo,hoc est nihil nouari volo, antiqua probo.Vereor autem, ut a re

proposita paululum digrediar ne mendu lateat

in verbo, Edicere. cui,quatum ex antiqua latine loquendi consuetudine coniicere,ac meminisse

possum,in hac sententia locus non est.sed a die. Privatus legem Cincia de donisi muneribus in Fabius Maximus suasit Ogulta iam de sacer dotiis P. Decius Mus Voconiam de haereditati' bus M. Cato ille censorius: Corneliam de reditu Ciceronis Cn.Pompeius . Nec vero, qui priuati item lege dissuaserint, inuenire non facile est. cxemptu habemus , in oratione pro lege Manilia, Mortensj in libro de Amicitia,C. Lael , dc minoris Africani Maniliam legem de bello

Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem ma dando, dissuasit Hortensius: Papiriam, de tribunis pl. reficie dis, Laelius, S Africanus . atque hac ipsam consuetudinem, ut priuati legem suaderent, aut dissuaderent, indicat Liuius lib. x L . his verbis: Ita traditum erat, ne quis prius inter' cederet legi, quam priuatis suadendi dissilad cndique potestas facta esset quo melius aut commoda legis aperirentur , aut vitia quo persaepecuenit, ut aut ij, qui ad intercedendum venerat, desisterent aut intercederent,qui non professi essent se intercessuros. .codcin libro infra: Cum in Capitolio rogationem cana Ti. Sem -

ronius ferre vellet: c priuatis lege dicendi ocu esset: neque ad suadendu , ut in re minime

255쪽

dubia quisquam procederet: Ser.Galba repent ὁ

processit item Cicero in oratione pro C. Cornelio , cuius extant reliquiae quaeda, cum Asconiicommentariis editae. Est,inquit,ius vetandi, dum priuati dicunt, dum stella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit quibus in locis cum ἰD Liuius cicero de solis priuatis meminerint non tamen eam potestatem solis priuatis fuisse debemus existimare partem enim pro toto posuerunt; quia priuati S saepius,5 plures,quam magistratus, aut pro lege, aut contra legem dicere solerent Magistratuum porro vel suadentium, vel dissuadentiu legem exempla habemus. haec M. Porcius Cato, ille maior, consul rogationem de abroganda lege Oppia, C. Laelius, ille sapiens, praetor Liciniam de co- Optatione facerdotum ad populum transscredadissitaserunt. legem Maniliam praetor Cicero hiculenta, quae extat,oratione suasit agrariam Rulli iis , quae extant, orationibus consul idem dissuasit. Verum haec, quae paulo longius,Vt illustriora fierent,produximus,paucis admodum verbis libro de legibus III. Cicero coprehen dit. Populum, inquit, docento, doceri a magistratibus priuatisque patiuntor in quo significatur, ut: ipsi magistratus, qui legem ferent, doceant, hoc est de ipsa lege dicantii dicere

alios quoque tum magistratus,tum priuatos patiantur. Infra vero, eodem libro, cum dixit, Depromulgatione, delingulis rebus, de priuatis,

256쪽

23 DE LEGIBUS

magistratibus audiendis priuatos posuit ante magistratus, cum supra primum magistratus, deinde priuatos nominasset quod si ad veritatem ordo referatur prius nominari priuatos,

deinde magistratus oportuit. prior enim priuatis locus in suadenda dissuadendave lege ideo datus est, ne, si eos, qui magistratum gerebant, ante audissent, ab iis dissentire non auderent.1dque Dio historiae suae lib. x x I x. scriptureliquit quos autem suadere aut dissuadere leges solitos tuisse diximus,eos in ea pro Flacco legis auctores Cicero appellat cum auctores intelligat vel accipiendae legis,vel antiquandae. Haec de suadentibus dissita dentibiisque legem. nunc de loco, unde suaderent aut dissuaderent, addendum quiddam est. Nemo ad populum, nisi de loco superiore, concionabatur, siue ius priuatus esset, siue magistratum administraret id autem ob eam caussam quo longius a stantibus in cocione tum exaudiri vox, tum intelligi verba possent. concionabantur igitur ii in foro, de

Rostris, quae ad Comitium fuisse, prope iuncta

curiae, Pedianus ait: si in cana po Martio,vel alibi, de suggestu, aut editiore aliquo loco .cocio nari autem magistratibus pro ea, quam habebant,potestate omnibus licebat priuatis,quod iam diximus, nisi concionem, id est, conci nandi potestatem, a magistratu aliquo acciperent, non licebat. Sesquia saepius in foro,ubi Rostra fuisse diximus, quam in campo, leges sere-

257쪽

ROM AN IS ast

bantur: ideo saepius de Rostris,quam in campo,

conciones habebatur. multb enim plures tributis comitiis,quae,legum quidem caulin,in foro, interduri in Capitolio habebantur,quam centuriatis, quae in campo, latas esse constat cum tribuni pl. qui comitia tributa, non centuriata, habebant, facillime ad leges rogandas adducerentur, quippe qui leges non ferrent ex senatus auectoritate: quod necesse erat de legibus centuriatis. Dixi,priuatos non nisi potestate a magi stratu accepta concionari potuisse magistratus autem cunctos suo iure potuisse . quod clim ita esse nunc etiam confirmem tamen illud addo, summum in eo ius, summamque potestatem tribunorum pl. fuisse qui, si vellent, non priuatos modo, verum δί magistratus ipsos atque etiam consulem,qui summus erat magistratus, prohibere cocione poterant. itaque Ciceronem consule extremo magistratus dies Metellus Nepos tribunus pl. concionis habendae potestate priuauit: S. Metellum Celerem consulem a L. Flauio tribuno pl. in carcerem deductu , annoque proxime consecuto M. Bibulum, item consulem, P. Vatinio tribuno pLhistoriae narrant. non enim de Rostris modo cocionantem, atque etiam de curru triumphantem detraheretribuno pi licebat,vertim &,quoquo vellet, deducere, vel ad supplicium, si liberet propterea quod,cui vellet,manus iniicere,vetusto Sacratarum legum iure,potera ipsi,cum facrosanctus

258쪽

esset,nemo poterat. Verum tribuni pl. potesta tem suo loco, id est, libro de magistratibus, reservemus anterim,quod in manibus est, ipsum agamus. Cum suaserant, dissuaserantve legem primo loco magistratus, qui legem ferebat, se cundo priuati, tertio reliqui magistratus , tum, praesentibus sacerdotibus, ut Dionysius scribit,& diuina exponentibus, stella, quam nominat Pedianus, deferebatur in quam siue tribuum, si

tributis comitiis lex ferretur, siue centuriarum, si centuriatis, nomina coniiciebantur deinde,

sertib aequatis hoc est, ita agitata sitella ne qua

sors subsultaret,atque existeret, sed pariter omnes aequatae iacerent Ortitio fiebat: qu que prima vel tribus, vel centuria, quae secunda, quae tertia de sicli exiisset, eundem, quem sors dederat, in suffragio ferendo locum atque ordinem tenebat haec dum agerentur, siquis tribu nus pl. legi vellet intercedere, locu erat nunquam autem ante suasionem dissuasionemque legis intercessionem fuisse, declarant illa proxime recitata, quae Liuius libro x L . Cicero in oratione pro C. Cornelio tradiderunt. Et quoniam de intercessione, quae legem impediebat,

mentionem facimus, neque enim legi anthim, vertimi senatus consultis, S praetorum decretis, aut iudiciis intercessum esse animaduertimus omnibus de caussis, quae, quo minus pro mulgata lex perferri posset, impedimento fuerunt, dicendu nobis est. Id quinque traduntur:

259쪽

R O M A NI S.

prima,intercessio: cum tribuni pl. quorum proprie intercedendi ius erat,edita voce illa, Veto, de qua meminit Liuius intercedebant: cuuis generis exempla non desunt altera,cum is,qui promulgarat, vel amicoru precibus adductus, vel senatus auctoritate commotus, vel ipse sua sponte consilium mutabat quod C. Manilius, L. Caecilius,uterque tribunus I diuersis temporibus fecerunt, ille in lege de libertinorum, suffragiis,hic in ea,quam de minuenda ambitus poena promulgauit. Tertia ratio fuit, cum, neque intercedete tribuno, neque eo,qui promulgauerat, consilium mutante, comit1 ales dies,id est eos, quibus agi cum populo licebat, consul eximebat,uel supplicationibus decernendis,uel feriis indicendis, non solum iis,quae Latinae dicebantur,quas indicere soli consules poterant, sed etiam iis, quae imperativae, quas non modo consulibus , verum etiam praetoribus ipsorum arbitratu licebat imperare . quo genere usum esse Cn. Cornelium Lentulum Marcellinu consulem, ut C. Catonis tribuni pi legibus obsisteret, videmus in epistola, Placiturum, libro I 1. ad 1 netum fratrem. Quartam caussam, quaed ipsa comitiis, quacunque de re haberentur, impedimento esse , obnunciationem inueni: quam omnes plane magistratus habebant, ut in oratione,quae est in Antonium secunda, Cicero significat his verbi. Nos nunciationem sol timhabemus,consules doreliqui magistratus etiam

260쪽

spectionem quo loco duas dictiones, nunciationem,& spectionem, alteram alterius sedem occupasse,facile crediderim: ut augures spectionem duntaxat habuerint, magistratus, si modo augures essent, ut erat Antonius, idem consul, augur, si naui cum spectione etiam nuciationem, hoc est, obnunciationem 1dque cum ad ipsam Ciceronis sententiam magis quadrare, qui diligenter animum intenderit, intelliget: tum Festus Pompeius ita esse deprauatis illo quidem verbis, satis tamen aperte significat indictione spectio legamtis igitur in ea oratione sic: Nos enim spectionem solum habemus, comsulas & reliqui magistratus etiam nunciatione: Vt augures intelligat,cum,Nos, dicit: erat enim ipse augur: cum vero, Consules, subiicit, in conotet Antonii consulis inscitiam 'ui se id augurat iure posse diceret, quod,quia costulatum gerebat,mulid facilius poterat praeterea, ut de magistratibus ob nuciantibus, ita de auguribus

de Caelo seruantibus haud parum saepe legimus. quod quidem spectionem significat quae tolleretur, si verum illud esset, Nos nunciationem solum habemus. Qu9d si quis dixerit , ideo verum esse, nunciationem solum habuisse augures,quia spectionem, nisi iussi a magistratibus, non haberent: facile refelletur. nam si augurum spectio non est , quia pendet a magistratuumvolim tale ne nunciatio quidem erit,quia pendet a spectione qui enim esse potest nunciatio,

SEARCH

MENU NAVIGATION