Antiquitatum Romanarum Pauli Manutij Liber de legibus. Index rerum memorabilium.

발행: 1557년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nis spectio antecedas praeterea, si spectionem augur non habet, nisi iubente magistrati ne nunciationem quidem habet,nisi eo te volente. neutram igitur habebit quadoquidem non ip sius, sed magistratus in utraque potestas est.quomodo igitur consistit illud, Nos nunciationem

solum habemus: siue nunciationem pro renunciatione, siue pro obniiciatione accipias ZQuinta impediendi ratio fuit, cum de caelo vel fulgebat,uel tonabat. erat enim in augurum disciplina,Vt,Ioue fulgente, tonante, comitia dimitterentur quo genere impedimet Pompeius Magnus in secundo consulatu, ne M. Cato praetor crearetur,comitia dissoluit. Redeo ad institutu. Sortitione tribuum aut centuriarum facta, dicebat is, qui legem ferebat Si vobis videtur, discedite Quirites . de quo Pediani verba sub scribam . Cum,inquit, id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet unum quenqueis,qui fert legem,discedere quod verbum non hoc significat, quod in communi consuetudi

ne est, de eo loco, ubi lex fertur, sed in suam quisque tribum discedat, in qua est suffragium laturus.populus enim confusus, ut semper alias, ita in concione Liuius autem libro 1 .ubi de lege Lectoria loquitur, Consul, inquit, Appius negare ius esse tribuno in quenquam, nisi in plebeium non enim populi, sed plebis cum magistratum esse mec ullum ipsum summo uere pro imperio posse more maiorum quia

262쪽

ita dicatur Si vobis videtur discedite Quirites ubi Discedite, dictum apparet, ad suffr pia serenda libro vero II. ubi de Terentiale e agit,idem significat,cum ait: Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo deiectu, sit patres in ege,quae per omites comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant initium crat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni quod patres se summoueri haud sinebat. Cum i ritur,de cocione iussi discedere,in suam quis id tribum, aut centuriam abiisset: priuatos homines inuenio, qui de lege laborarent, non modo populum, ut legem acciperet, ante lata suifra i rogasse, verum etiam, cum suffragia lata stent, ne quid fallaciae comitteretur, ipsos aut tabellas dinumerasse, aut dinumerantibus aliis praefuisse idque diribere proprio vocabulo dicebatur quod muneris quia fere obir curarique abiis soleret, qui neque aetate graues neque gestis honoribus insignes admodum el-sent: id sibivi a senibus, Ma dignitate praestantibus praecipue contigisse, gloriose commemorat Cicero in Pisone Hoc,inquit,certe Ideo, quod indicant tabulae publicae, Vos rogatores, vos diribitores,vos custodes fuisse tabellarum Qquod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis, vel aetatis excusatione, vel honoris: id in salii te mea,nullo rogante,vos vestra sponte fecistis eodemque verbo eadem de re usus est in ea post reditum in senatu, cum ait:

263쪽

Quando tantam frequetiam in campo, tantum spledorem Italiae totius,ordiniimque Omnium,

quado illa dignitate tot rogatores, diribitorcs, custodesque vidistis quod autem in oratione pro Plancio vir diligens S eruditus legendum putat,pro direptio diribitio: assentior illi,& ideputo quod vero diribitores ait idem esse eos, qui populum in suas classe. tribus distribuerent in hoc assiensium sustineo, , quod Graeci dicunt,α ρῶ fortasse enim diribitores potius fuerunt ij qui ipsas tabellas, suffragiorum notis inscriptas,cum diligentia fideque numerarunt:

Vt,quae legem probarent, quae reiicerent,ex numero cognosceretur. id ita esse plane demonstrat Varro de re rust. lib. LII. Comitiis,inquit,

aediliciis, cum ego atque Axius suffragium tu lissemus, Axius mihi, dum diribentur, inquit, suffragia vis potius illae publicae tamur umbra,quam priuati candidati tabelles Nec dubito, quin legendum sit, Diribeantur, pro Diripiantur,in ea in Pisonem in eo loco inii expectas, dum de te L x x v. tabelle diripiaturZquod verbum Plinius usurpauit libro XXXVI. cap. v. Hic est,inquit,ille domitor orbis populus, qui gentes, regna dirit, et Cistis autem suffragiorum custodiendis certos homines in comitiis praeseisse, qui Nongenti sim appellati,

idem Plinius lib. ex x II I. cap. I. scriptum reliquit. Tabellis distributis, primo loco ea tri bus,aut centuria suistagium ferebat, quae,om-

264쪽

218 DE LEGI BV s

nium tribuum, aut centuriarum nominibus in

sortem c5ieci is prima de sitella, de qua iam diximus sorte exierat: eaque praerogatiua dicebatur , quia Frymia rogaretur a magistratu, qui comitia habebat . at in prima tribu, aut centuria

quis primusὶ videlicet is,quem magistratus lege feres deligebat: deligebat aute, quem dignitate praestare, rogationi suae praeter caeteros fauere iudicabat utrunque cognoscitur in oratione pro Plancio: in qua ita scriptum est. Nam quod primus sciuit legem de publicanis, tum, cum vir amplissimus cosul id illi ordini perpopulum dedit, quod per senatum, si licuisset, dedisset: si in eo crimen est, quia suffragium tulit; quis non tulit publicanus si, quia primus sciuit: virum id sortis esse vis, an eius, qui illam legem ferebat si sortis nullum crimen est in casu sit consulis: splendor etiam Plancis,hunc a summo 'viro principem ordinis iudicatum quo costat, ideo primum Plancium ad suffragium ferendum a Caesare consule lectum esse, quia primus ordinis equestris iudicaretur quod ipsum confirmant illa pro domo sua Consulari homini P.

Clodius, euersi re p. ciuitatem adimere potuit, concilio aduocato, conductis operis non solum egentiri, sed etia feruorti, Sedulio principe dixit c nura, Sedulio principe,pro,pimo omniusuifragi si ferente. quod apertius proxime ostendit, cum ait: Sin aute is primus sciuit erat enim quodam modo legis ornamentum, cum S eam

265쪽

sciscebat primus,cuius in ciuitate non leuis ecset auctoritas quod etsi fatis clare indicant ea, quae ex oratione pro Plancio recitauimus tamen in hac ipsa pro domo sua ide fit illustrius. subiungit enim post ea, quae proxime ad exem plum attuli, non magno interualles: Tu huius, ut aetatui praeclari tribunatus hominis digni late honestes, auctoritatem ample ei eris quasi Clodius Seduli), tanquam clari homini S, nomen publicis in tabulis ad legem honestandam scripsisset, aut fortasse etiam in aes simul cum ipsa lege incidisset. nam,ut dicas a quod sentio, suspicor de mendo, ubi eduli nientio fit in ea pro domo sua. quod enim legitur , Quid te audacius, qui in eius nomen incideris id non

placet, non enim cum audacia casus congruit. nam,incidere,verbum est in casu positum Daudacia verbioluntatis est. non enim,qui incidit,

audax est, sed imprudens, S inscius qui vero audax,is non incidit, sed incurrit,& irruit . quare aliter suspicor a Cicerone scriptum esse, forte sic: Quid te audacius, qui in aes eius no meri incideris leges enim in aes incidi solitas, paulo post docebimus. Cum igitur ab eo,quem

magistratus ipse primum delegisset, deinceps';

ab aliis eius de tribus,aut centuri perlata suffragia erant: tum Juffragiis in tranque sentetiam dinumeratis,&, quo modo vetere loquebatur, diribitis, numeroque eoru punctis notato, eius tribus, aut centuria voluntas cognoscebatur,

266쪽

eaque praecone renunciabatur: ,eadem in reliquis tribubus aut centuriis ratione seruata, ex maiore tribuum centuriariimve numero vel antiquabatur,vel sciscebatur lex. ac de an isquata quidem lege nihil est dicendisi. scitam autem,

atque acceptam, Omnium ciuium iureiurandoco firmari solitam legimus. itaque Q Metellus, ille Numidicus, ne in legem Saturnini per vim latam iuraret, in exilium abire maluit , sibique potius de patria, quam de sententia, decedendum putauit quem anno post, L II 1. imitatus non est M. Cato, is, quem Vticensem historici nominanta. qui ctim leges P. Clodij nullo neque

iure neque more rogatas putaret, in eas tamen

iurauit,consilio usus optimo,ut Cicero ait in ea pro Sextio . nam ab eo , quod omnino ne far, ficti non potest, cum periculo dissentire, temeritatis videtur esse Post iusiurandum,in aes ex incidebatur quod indicat Liuius lib. II 1 his verbis: Priusquam urbem consules egrederentur, leges X virales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt quod ipsum libro x. Dionysius co firmat. Cicero in oratione II I. in Catilina, Memoria tenetis, inquit, Cotta dc Torquato C O s. c5- plures in Capitolio turres de caelo esse percus.fas: cuma simulachra deoru immortalium depulsa sunt: latuae, sterii hominili deiecta: dclegii aera liquc facta quod ipsum versib deinde persecutus est in secundo de consulatu suo, Vt

267쪽

lib. I. 5 II de diuinatione patet eandem consuetudinem confirmat illa, quae in I. Philippica scripta sunt Forum sepietur: omnes claudentur aditus: armati in praesidiis multis in locis collocabuntur. quid tum quod erit ita gestum,id lex crit, in aes incidi iubebitis Z quod etiam non multo ante dixerat Quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluir, pro nihilo habebuntur exemplis non egemus: sed unum Suetonij, quod in C. Caesaris vitalegimus , quod apertam rem multo etia illa strius

ostendit, apponemus. Marcus,inquit,Clauduis Marcellus consul,edicto praefatus, de summa se rep. acturum, retulit ad senatum, ut ei succederetur ante tempus: Quoniam,bello,ofecto, pax esset ac dimitti deberet victor exercitus: , ne absentis ratio comitiis haberetur quando nec plebiscito Pompeius postea abrogasset acciderat autem,Vt is, legem de iure magistratuum ferens, eo capite, quo a petitione honorii absentes summouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuione ac mox,lege iam in aes incisa. in aerarium condita, corrigeret errorem. Hic

illud occurrit. Si tum denique inae leges incidebantur, cum perlatae essent quod proxima Suetoni verba ostendunt: cur in oratione pro Milone,chim de legibus nondum latis sed quas Clodius ferre cogitarat, mentionem facit iaci debantur, inquit, iam domi leges, quae nos nostris seruis addicerenti cur non, scribebantur, I. iij.

268쪽

D E LEGIBUS

potius quam, Incidebantura an incideret Clo dius leges nondum latas)dicamus,quod omisit Pedianus interpres qui in arte Ciceronis indicanda parcus nimis est, sicuti in exponenda historia satis liberalis . notat Cicero confidentiam

Clodij,hominis audacissimi: qui domi sus leges

non modo scriberet, sed etiam,quasi latas,incideret quas,quo iure quave iniuria, cu suis operis esseruis omnino perferre constituerat.& est oratoris artificium, ad odium concitandum ea de inimico dicere, quae etiam si fortasse facta non sunt,fieri tamen potuisse, eius,in quem dicitur, ante acta vita declarat nihil erat, quod in Clodium, quamuis atrociter excogitatum,non verisimile videretur ideo, Incidebatur potius,

quam scribebantur, dixit,vet,quod magis puto, ὁ βολι- tamen verisimiliter, ut de P. Clodio, quem omniti audacissima fuisse costabat. Ne illud quidem praetermittam,non in tabulis modo aeneis, sed etiam incolumnis incisas esse leges de tabulis dubium non est quas etiam aliquot in hunc usque diem seruatas,ipsi vidimus de collinis aute Cicero pro Balbo sic: Cum Latinis omnibus faedus ictum Sp. Cassio, Postumo Geminio Cos. quis ignorat quod quidem nuper in columna aenea meminimus post Rostra incisum desperscriptum fuisse qua ipsa de re Liuius lib. 1. sic: Tantum sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis,columna aenea insculptum, monimcto

269쪽

R O M A NI S.

esset, ab Sp. Cas ii uno, quia collega abfuerat,

ictum , Postumum bellum gessime cum Volicis, memoria cessisset de Varro,ut apud Macrobi hi legimus, antiquissimam lege in columna aenea scripsit incisam fuisse cui mentio intercalaris ascriberetur . nec deest Dionis in historia testimonium qui lib. x L .columnas, quibus incisqleges legerentur de caelo tactas memoriae pro didit. Scripta iam lege, promulgata,perlata,in

aes incisa, his enim quasi gradibus ad id, quod

in lege ultimum, ac summum est, peruenimus)vnum restat, ut, ubi custodienda reponeretur, ostendamus Scire igitur oportet,non eandem legum omniu fuisse rationem, sed aliquot, maximeque tabulis aenes incisas in publico proponi solitas, ut oculis ciuium paterent, quod cxempla demonstrat quae vero aeneas in tabulas essent incisae, eas ad aeraria delatas, quo scilicet: senatus consulta. ibi cum publicis pecuniis, omniumque publicarum rationum libris

conditae asseruabantur erat autem aerarium inoaturni opisque templo templum aute in vico Iugario id Capitolii radices inde septies miselles As, a Caesare dictatore depositum, post illius interitum M. Antonius consul abstulit etsi tantum Opis in Philippicaci. I .ub hac de re Cicero loquitur, mentio fit: puto, quod duabus cellis simulachra Opis Saturni separatim dedicata colerentur,& ad Opis cellam propius, quam ad Saturni,eam pecuniam C sar locasset. r. iiij.

270쪽

primis tamen reip. temporibus legem Iciliam in templo Dianae,qu6d in Auetino monte fuit, repositam csse, legimus in historia Dionysij. Q iae aci rationem perferendae legis attinerent,

quae fere ponderis alicuius esse viderentur: om nia,Vt arbitramur, persecuti sumus . nam,in quo differrent legum ferendarum comitia a caeteris comitiis, ut de magistrata creando, de reo iudicando, quia conuenire magis in librum de conlitiis haec tractatio videtur, qui post huns de legibus exibit, hic omittimus. Perlatae vero te' gis quae vis esset,primum virum maxima, deinde, si maxima, virum perpetua,brcui, pro nostra consuetudine, disseremus . Erat in lege summa vis: non solum, quia, quod erat legis ancitum, Quirites omnes tenebantur quod tribus legi bus, una consulari Valeria Horatia, duabus dictatoriis, Publiliari Hortensia, sancitum supra diximus, paucas tamen excipio, quib' non omnes plane ciues obstringebantur: quo de genero fuisse legem de repetu dis, iam os edimus lata enim cs post illas tres,c5sularem unam, di-octatorias duas a nobis proxime nominatas: quodcunque postremum populus iussit, id ius ratumque esse, I I. tab lege sancitu est verum etiain, quia, non, ut praetoris edictum, item lex annuo spatio terminabatur, sed vigebat usque dum alia lege abrogaretur abrogari vero omnes licuit, praeter Sacratas quae violatae saepe, absogatae nunquam sunt abroganti vero non

SEARCH

MENU NAVIGATION