장음표시 사용
2쪽
PERENNE OBSERVANTIAE SUAE MONUMENTUΜD. D.
Publice defendet in Gregoriana Societatis Illsu Universitate die a I. Novembris Perillnistris D. Andreas de Tempelen e Nobilitate mutariea , Comitatus, ct urbis Posseniensis . Academia Thes lea Arraivmnasii nyientia Academicus , Sacrorum Rituum in Collegis Romano Auiuior. ct Collegii obilium Ecclesiasteorum Convictor.
EXCUDEBANT NICOLAUs . ΕΤ MARCUS PALEARINI
4쪽
de Sacrosancto Missae Sacrificio , quae nobis tradita totoque anni decursu privatis exercitationibus exculta sub auspiciis Tuis jam prodiit, nunc eodem patrocinio Tuo suffulta, & in centum Exercitationes distributa, in certamen , & arenam descendit. Deerat hoc publicum o serUantiae nostrae argumentum, ut praestitum ΜΑJESTATI TUAE obsequium omnibus evaderet suis numeris absolutum. Atque eo libentius Tibi sistimur .
5쪽
quod nullum esse posse FIDELISSIMO REGI charius
nostro munere cognoscimus. In argumento Versamur
omnium sanctissimo, Auctorem habemus omnium literatorum oraculum : qui ut publicus Dinor, unus est in terrisi ut privatus, nullus nostra aetate celebrior . Id unum a nobis postulari Videbatur , ut qui in publico totius orbis Theatro, Christiani Imperii Capite omnium sapientum Emporio, Romae inquam, de rebus gravissimis acturi publice eramus, alicui tam de Catholica quam de Literaria republica Benemerentissimo Principi certamen nostrum inscriberemus. Qualis autem is csse debuerit, non verbis nostris innuemus, sed iis quibus jam olim Clemens XI. Te apud Purpuratos Patres indicavit : Fuit homo missus a Deo, cui uomen erat Poauues: Te , inquam , de quo Deus ipse per suum visibile in terris oraculum illud nuper iteravit: In omni domo mea
Fidelissimus est. Atqui igitur bonique consule REX FΙ-DELISSIΜE, si Te Patronum seligimus, Tibi disputationem quae in colendo Deo tota versatur, nuncupamuS.
Quod cum facimus, Τibi etiam omnes ad Domus Dei honorem , & sanctimoniam in longitudinem dierum procurandam , ad Dei cultum augendum, ad sacrae eruditionis studia promovenda vitam diuturnam , atque felicitatem plenis votis e Coelo precamur
Obsequiis addicta , ct Patroemis fassulta Sacrorum Rituum Schola.
6쪽
UM ea , quae de Sacrosancto Missae Sacrificio
in suo omni ex parte abseluto opere , ac po tissimum in nono volumine exscripsit SSmus D. N. BENEDICTUs XIV. P. O. M, in manus omnium legere cupientium facile pervenire non possint : Ut eorum cupiditati fieret satis, hoc par-Vum Volumen, velut epylogus eorum, quae ad tanti Sacrificii scientiam pertinent, exaratum est. In hoc siquidem , quae pro ritibus, caeremoniis, aliisque, quae ad Missae Sacrificium significandum, ac rite peragendum exoptantur, peraeque habentur , & quidem recta partium methodo . Ut
enim volumen IX. quod est de Missae Sacrificio , in tres libros partitum est , & quilibet liber in capita; Ita & praesens compendium in tres partes divisum est, x unaquae que pars in exercitationes. Ac iα prima quidem parte de loco ubi Missa celebranda sit, de vasis sacris, quibus utimur in Sacrificio ac de Sacerdotalibus vestibus peragi tur. In secunda de singulis Missae partibus. Tertia vero pars quosdam casus morales in Missa occurrentes persequi tur. Verum in hane Synopsim, quae sparsim de Missae Sacrificio in toto opere habentur, relata sunt, ut legenti patebit. Qua de re, quibus permissum non est integrum opus habere, si praesens compendium prae manibus habebunt , ea quae lato calamo in magno opere scripta
sunt , de Missae Sacrificio ea hic strictim scripta im
7쪽
IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii
Apostolici. F. M. de Rωιeis Pareiarcha Constantinop. Vie .
Fr. Vincentius Elena ordinis Praedicatormn , Reverendi sissimi Patris Magistri Sacri Palatii Apostolici Socius. Dissiliaco by Cooste
8쪽
De rebus ad sacrificium Missae generatim spectantibus.
De Missis Eomologia s ae quo Diomate eelebranda sit. Ex tom.9. lib. I. cap. I. O a.
E Missa SicaIpreio disserentibus inspiciendum primo occurrit, unde nominis sui originem ducat : qua quidem in re variae sunt Eruditorum sententiae. Cardinalis Aaronius, & cum eo Pontas in Dictionar. Cas. Cisse. Missam a voce Hebraica Missaia , cujus tamquam gratae oblationis pro fructibus terrae Deuteron. cap. I 6. mentio se offert, dictam arbitrantur. Albaspinaeus vero avoce Mes, quae apud Septentrionales etiamnunc Conventum, & Festivitatem significat, derivatam contendit. Sed communior.& probabilior Eruditorum sententia Missam assirmat vocem esse Latinam , quae idem sit ac Missio. seu abeundi venia . Et sane S. Avitus ex Senatore Romano Viennensis in Gallia Episcopus, & Seculi quinti exeuntia Scriptor ait: in Ecclesiis. . . Missa fieri pronuntiatur .... cum Pop Ius dimittitur. Ubi Sirmondus notat, quantum a veritate aberret, qui Missam avoce Hebraica derivatam putat.
Hanc Misia Etymologiam summo consensu amplexi sunt Heter Oxi Petrus Pichelerus; Augustinus Iohannes Faschius a Ioa ciuimus Hilde-brandus, & plerique alii. Porro primis Ecclesiae temporibus binae dimissiones fiebant: prima , qua Diaconus Catechumenos. Poenitentes, & Infideles poli Evangelium,& concionem; altera, qua ceteros omnes Missa peracta dimittebat illis verbis: Ite Missa es: inde Sacrificio nostro nomen Missae inditum: qua in re consentiunt Card. Bona : Card. Bellarminus; vicecomes ; Georgius Cassander, aliique sere omnes majoris notae Critici. Ex quo iacile con-Α stat
9쪽
2 sYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. . M.
stat ob illas binas dimissiones Sacriscium plurali voce exprimi: Iud72rram Solemnia.
DD. Gregorius, & Thomas Missam inde dictam putant, quod Sacerdotis ministerio Fidelium preces ad Deum 'deserantur : quae quidem Et D mologia a pietate magis . quam a veritate adscita videtur. Jam si nominis antiquitatem indagemus , satis si innuere Sacrificium incruentum, nomine Missae indicatum suisse , in Concilio Chalcedonensi ; in II., & HI. Carthaginensibus; in Ephesino; di a D. Ambrosio, qui etiam duas illas dimissiones memorat.
Nunc ad quaestionem; quo idiomate Missa celebranda sit, progrediamur. In Occidentali Ecclesia Latino sermone Missa dicitur . Ubi tamen impudentissima corum adnotanda calumnia . qui id idcirco fieri contendunt , ut Sacrificii Mysteria populo omnino lateant. Quod quam sal sum si, ex Tridentina Synodo luculenter constat, quae monet non expedire Missam Sermone vernaculo celebrari; sed jubet. eos, quibus animarum cura incumbit, festis praesertim diebus debere populum de Missae M1sseriis instruere. Quesnellus in octogesima sexta ex propositionibus a Clemente XI. in Bulla unigenitus damnatis videtur significare voluisse , Missam vulgari Sermone celebrandam esse . Sed ejus opinionem sensu hoe intellectam refutavit P. Fontanx Societatis Iesu ; & Betellus ordinis Eremitarum S. Augustini Theologus . Ac licet Episcopus Rothomagensis in suo manualiicripserit veterem morem Missam vernacula lingua celebrandi, omnium fuisse pietati Fidelium maxime conformem; atque ob id temeritatis, ac
audaciae nota a multis vapulaverit: non desuerunt tamen viri, qui illius de sensionem susceperint. Non enim ex eo,quod veterem morem laudaverit,
eonsequitur eum subinde introductam Ecclesiae consuetudinem improba se : quemadmodum non damnaret praesentem Ecclesiae erga Poenitentes indulgentiam , qui diceret, facilius quondam Christianos a peccatis abiit nuisse , quod aspera , & diuturna Poenitentia punirentur . De quo videsisAuthor: Trach. de Optimo Missam audiendi modo . Ioannes hkius arbitratus est , ab Apostolis ad Hadriani Imperatoris tempora Missam Hebraica lingua celebratam suisse ; tum vero primum in Sacrificio obtinuisse Graecam . Alii volunt Latinam solum , Graecam , &Hebraicam primis Ecclesiae seculis suisse usurpatam . Verum ex Historia Ecclesiastica exploratum habemus, Apostolos, eorumque succetares ea lingua praedicasse , & Divina ossicia celebrasse , qua Populi, apud quos substiterant, loquebantur: adeoque in occidentali Ecclesia Latino Sermone , utpote tunc communi usos fuisse .
Quamquam vero his obstare videatur S. Augustini Epistola 74. ad Novatum Episcopum , in qua scribit paucos admodum in iis regionibus linguae Latinae peritos reperiri; communis tamen Dot horum opinio nos
10쪽
ab hoe dubio expedit; cum ex illorum sententia, corrupta si lectio & pro Latina lingua inopia , Punica lingua inopia legi debeat; ut ex compluribus S. Doctoris textibus , in quibus communem Latinae , dc rarum Punicae limguae usum adfirmat, haud obscure colligitur. Sed non in eo controversae cardo vertitur . praeeipua quaestio est, an si lingua , quae olim Vernacula fuerat; alio sermone in populum invecto . apud doctiores dumtaxat viros permanserit. Divina Ossicia . & Missa in novum vulgi Sermonem convertenda sint λ Id vero est, a quo semper abhorruit Catholica Ecclesia . Et pro icto cui usui haec idiomatis veteris in vulgare traductio λ An ut populus Sacrificii Mysteria penetrare valeat Sed hoc per Parochos , ac Sacros Oratores & dignius & utilius praestatur.
Accedit quod quum plerieque linguae propriis gaudeant expressionibus; &cuivis non modo Genti, sed cuique pene Civitati particularis, & frequentibus vicissitudinibus subjecta sit Dialectus. sexcentis aperiretur janua contentionibus, & dissidiis; ac populus verba quidem intelligeret, sensum
tamen minime assequeretur, quia innumeros errores parturiret . Sane
ad haec evertenda scandala Alexander VII. Missale in Gallicam linguam a P. Vois Ordinis Praedicatorum conversum : petente id Gallicano Clem; Regeque ipso suffragante condemnavit: cujus rei prolixam mentionemum. 4. Biblioth. critic. Ρ . reperies . Non exiguum ab comprobandam nostram sententiam momentum
praesesert exemplum Hebraeorum in veteri Testamento; apud quos licet poli Babylonicam captivitatem Hebraeus sermo vulgaris esse desierit, is tamen in administrandis sacris constanter, perpetuoque remansit. Idem serme apud Graecos contigit, quorum idioma nimium quantum ab Helleniaca illa Elegantia deflexit; atque adeo a veteri sermone differt, ut hic nonnisi a doctis intelligatur viris . Nec tamen propterea Liturgia alia, quam antiqua Graecorum lingua celebratur. Unde quum variis Herulorum , Vandalorum, Gothorum . Longobardorum , aliorumque Septemtrionalium populorum incursionibus prisca Romanorum lingua corrupta, di quasi deleta interierit, non tamen inde recte deducitur, eam pariter ex Missae Sacrificio esse eliminandam . Id enim cum jam a plurimis Seculis contigerit, di semper adhuc Ecclesia . nemine, si novissima tempora excipias, reclamante Latinam linguam in celebratione Missae retinuerit,
multum inde huic disciplinae authoritatis accedit, omnisque hodiernorum Novatorum calumnia validissime profligatur. Gravior est disseultas, si de alicujus Gentis agatur conversione ad Fidem , an videlicet Liturgia Vernaculo Sermone illi sit proponenda 3 Sub Hadriano II. Orientales Monachi, S. Cyrillus,&S. Methodius in judicium vocati suere,quod Sclavonica Lingua Liturgiam inter Moravos, quos Christi fidem docuerant , introduxissent: sed causa cognita , cum in sacra Senatu de re hac disputaretur, laudem, approbationemque sunt consequu