Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ti. Id iterum Ioannes VIII. S. Methodio vetuit: post vero denuo concensi, si de vera eorum, sinceraque fidei Catholicae Confessione constaret. &Evangelium Latine primo , deinde Sclavonice legeretur . Olim quippe Evangelium , Prophetiae, dc Epistolae Romae, di Constantinopoli quibusdam diebus utroque idiomate, Graeco scilicet. & Latino recitabantur ;quod etiam nunc Romano Pontifice solenniter celebrante observatur . Sed quod ad Missae Selavonicae usum attinet, Alexander II. in Conincilio Episcoporum e Dalmatia,&Croatia coacto per Legatum suum vetuit, ne quis deinceps alia,quam Latina, aut Graeca lingua Divina Mysteria celebrare auderet, ut post Thomam Archidiaconum Spalatensem monet Pagius . Samstus quoque Gregorius hujus nominis septimus Uladissao B hemiae Regi Sclavonicae linguae in sacris usum denegavit, quem tamen Innocentius IV. cuidam in Sclavonia Episcopo permisit apud Rainaidum. Seculi elapsi initio Millicinarii e Soc. Iesu facultatem petierunt Celebrandi sermone Uernaculo Millam in Sinarum Imperio : id quidem a Paulo U. indultum . led Breve Missonariis numquam traditum . Iteratis de iuprucibus Congregatio super hoc habita fuit; nullum tamen editum De

cretum . Anno demum I 6ου I. Innocentio XI. missum svit Missale in Sinicam linguam conversum . eoque utendi facultatem petiit P. Philippus Coupletus Procurator Generalis Missionum apud Sinas. Verum ne sic quidem celebrandorum vulgari Sinarum lingua Mysteriorum facultas impetrari potuit. Unde idem Coupletus super ejus usus utilitate dissertationem scripsit, cujus praecipua momenta Bollandiani in Propyleum Maii

compegerunt.

Concludendum igitur, constantem disciplinam esse, ne Missae Idioma mutetur. Eit autem Apostolicae Sedis in recenti populorum conversione ad Fidem permittere,vel prohibere vernaculae linguae usum in Divinis Officiis : quamvis illa magis cuperet, ut ex recens conversis nonnulli Latinis litteris erudiantur, quam facultas concedatur adhibendi in MilIae cele-hratione vulgarem linguam , veluti S. Otho Bambergentis Episcopus iis .

quos novissime ad Fidem converterat, insinuabat apud Surium . Concludendum item est,a veritate prorsus aliena esse,quae temere Petrus Suavis, &Courayer contra Concilium Tridentinum, quasi obscurum.& eum decreto Ioannis VIII. pugnans in medium protulerunt, cujus POnderis , & illa antonomya perspicitur , quam inter hujus Papae , & S. Gregorii VII. edicta se invenisse arbitrantur. Ac ut de perverso hominum

illorum vitae instituto. partiumque studio taceam , abunde nobis rationes supra allatae ad evertenda eorum die a lassiciunt. Non enim Concilium Tridentinum alium anathemate seriit, quam qui effrieta fronte contenderet lingua tant tim vulgari Missam celebrari debere . contrariumque ne-sas elle . Unde neque synodus haec. neque Gregorii VII. Epistolae indulto Ioannis VIII. adversantur, qui certae cuidam Genti justis, ac validis rationibus

12쪽

nibus permotus in celebrandis Missis sermone uti Vernaculo concessit equum Ecclesiae jus amplissimum competat pro rerum circumstantiis. & an tea permissa vetare & vetita permittere . si communis Fidelium aut utilitas , aut periculum id expetat. Fruitra etiam adversus hactenus dicta quidam obiiciunt eup.4. Epist. a. ad Corinth. . Nam D. Paulus ibi solum exigit, ut qui donum linguarum o tinuissent, ea lingua populo praedicarent, quae omnibus Audientibus communis esset; nec vana . & inani ostentatione diversorum Idiomatum gratiam jactitarent. Ultimo demum solide Renaudotius monet,perperam no his latinae Linguae usum a Protestantibus exprobrari; quum Coptica etiam

lingua, qua Orientales in suis Liturgiis utuntur, a longe paucioribus in ter illos , quam apud nos Latina intelligatur.

De Tempore , Apparatu, G Forma , quibus Missaeelibrari inevit ex Insit. a I. ΡRiori ab Aluta quaestione . recta methodus postulat, ut investigemus.

quo tempore. quo apparatu, & qua forma Misse Sacrifitium ia-choaverit . Et quidem quod ad primum attinet, ex Evangelio constat, di a Concilio Tridentino confirmatur, Christum per haec verba : hoc sa-

rite in meam commemorationem . in ultima coena non modo Missam , verum

etiam Sacerdotii ordinem instituisse . Quaeritur itaque solum , quonam tempore Apostoli Divino praecepto obtemperantes incruentum Sacrificium primum obtulerint Z Toto Post Christi mortem triduo oblatum suisse negat communis Doctorum opinio . De sequenti vero tempore duplex occurrit sententia: una P. Theophili Raynaudi, quae assirmat. Ap stolos , revocato ad vitam Domino, incredibili voluptate persuscis , statim primum Deo obtulit Ie Sacrificium. Altera Cardinalis Bonae, quae primum Sacrificium ad Pentecosten usque fuisse prorogatum ex illimat. Huie sententiae favere videtur SS. D. N. BENEDICTUS XIV. . di merito,

quia cum illa optime congruit Sacrarum Literarum auctoritas. Nam ante illapsum Paraclitum in coenaculo coacti describuntur Apostoli: perinseverantes unanimiter in oratione : completis vero Pentecostes diebus perseverantes dicuntur in communicatione fractionis panis, di orationibus . Quod

ad primum Missae Apparatum spectat; quidquid de S. Pauli νηula duceptetur, utrum sacra vestis, an volumen sacrae legis fuerit: illud aTrm mus, quod licet non eadem pompa, eademque magnificentia,qua posterio ribus Ecclesiae seculis. saneta mysteria celebrata fuerint; Apostolos tamea super altare rem Divinam secisse,ut ex verbis S. Pauli patet: habemus Altare , de quo edere non habent potesatem, qui tabernaculo deserviant. Assirma

13쪽

mus etiam , eos ad imitationem Chrilii . calice ut os suisse . & patena . uti ex antiquissimorum librorum testimonio liquet, cujusmodi eli liturgia, quae S. Iacobo tribuitur. Dicimus tandem esse veritati maxime consentaneum , quod Apostoli sacrum se cientes indumenta a communi usu remota assumpserint. Id enim & rei dignitati maxime convenit, & Iudae rum , Ethnicorumque exemplis ante oculos propositis suadebatur. Quare S. Hieronymus quasi ex Apostolica traditione declarat : Habere religionem Dionam alterum habitum in miniserio Aharis, alterum usu, vitaque communi .

De prima Mita Forma longe major est inter Auctores disceptatio. Aliqui solam Dominicam orationem in sacra oblatione ab Apostolis suisse adhibitam arbitrantur. Alii ne hanc quidem ab Apostolis suisse recitatam, sed a Gregorio su i ite primum adscitam contendunt. Secundae hujus sententiae falsitas patet, non modo ex eo , quod orationis Dominicae mentio in pluribus liturgiis , ac Patribus S. Gregorio longe antiquioribus occurrat, verum etiam ex ipso S. Gregorio, qui libro . epist. 64. scribit: orationem Dominicam iccirco pos precem dicimus , quia nidis Ap satirium fuit, ut ad

ipsini flummodo orationem oblationis hosiam eonsecrarent. Prima vero sententia, licet inultos, praesertim inter Heterodoxos, habeat secta tores , non tamen tam firmis sulcita videtur argumentis, ut in suas nos pertrahat partes. Pluribus enim non contemnendis rationibus freti putamus.

a primis etiam Ecclesiae incunabulis in Mysteriorum celebratione orationem Dominicam cum certis quibusdam precibus suisse conjunctam . Sic S. Paulus suis in epistolis Fideles versari jubet in Psalmis, Hymnis, canticis, & precationibus. Sic S. Iullinus Martyr Ap I. a. innuit in Christianis conventibus Apostolorum , & Prophetarum scripta legi, dein ab Episcopo concionem haberi consuevisse: Inde vero Sacerdotem accepto Pane. α Calice aeterno Patri Sacrificium nomine Filii,& Spiritus Sancti obtuli Lse, multumque temporis in agendis gratiis ,& precationibus consumpsis. D. Accedit, quod vix concipi queat, qua ratione tam multae, tamque parum a se differentes Liturgiae in diversissimis , remotissimisque regionibus tam subito efformari potuerint, nisi eae originem suam ab ipsa Apostolorum aetate repeterent; a quibus videlicet perpetua traditione deductae incertam posthac formam secundum cujusque populi , & linguae genium, &Antistitum solertiam congestae suerint. Neque huic sententiae obstant S. Gregorii verba superius allata : nam praeterquam , quod non infimae auctoritatis viri vocem illam sol mi odo, ex oscitantia Librari rum interjectam suspicantur ἔ admisia etiam textus illius sinceritate , rem accuratius consideranti patet, vocem sit minori non esse aliarum precum exclusivam , sed id significare , oblationis hostiam nunquam consecrari, nisi solummodo, quum etiam oratio Dominica recitatur; seu . quod idem est, ad oblationem faciendam necessariam esse orationem Dominicam .

14쪽

DB SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. TEXERCITATIO III

De Loeo Saerificii, o Templo, ejusque Consecratione ex tom. 9. I. I. . I. GEneratim loquendo, Sacrificium Μissae in Templis ab spiscopo , ad

quem solum Consecrationis auctoritas spectat, consecratis , vel ab ipso, aut a simplici Sacerdote ejusdem jussit benedictis , vel in privatarum etiam aedium sacellis, accedente legitima facultate, est celebrandum. An autem etiam extra illa loca celebrari possit, alibi expendemus. Apostolorum aetate duo occurrunt textus , qui de Sacriscii loco aliquid nobis indicare videntur. Unus acI. ao. ubi de Conventu in tertia Domus contignatione ad frangendum panem habito scribitur . Alter i. ad Grinth. II., ubi Corinthii arguuntur , quod neglectis pauperibus opiphre non domi, sed in coetibus ac latis secum dapibus vescerentur, & Ecclesiam Dei contemnerent. Verum licet quispiam ex primo loco Missam in tertia domus contignatione celebratam , ex altero autem jam tunc publica extitisse Templa arguere posset: tuto tamen id astirmari nequit; quum Primus necessitati innitatur; In secundo autem verba Ecclesia Dei a gravissimis viris non pro domo , sed pro coetu Fidelium accipiantur .

Quaerenda igitur subsilia in hanc quaestionem ex fastis Ecclesiasticis,

e quibus , ut Baronius adnotat ad A. C. s ., edocemur . ab ipsis Ecclesiae primordiis complura fuisse templa, in quibus Missa celebrari consuevit; quaeque Dominicum , Domus Dei, 'Basilica , Memoria, Martyrium , UttuIus appellabantur. Saevientibus dein persequutionibus , si in Templo cel hrandi copia non daretur , nullus serme non erat Locus, in quo Sacra Mysteria non peragerentur: quo spectant verba Dionysii Alexandrini apud Eusebium lib,7. His. Eccles. cap. aa. Qui uis Levs ... ager , inquam , Mitudo, Plutis , Stabulum, Carcer ad Sacros conventus peragendas fuit. In actis S. Saturnini , & Sociorum Martyrum Dominicum, di Collectae in privatis domibus celebratae dicuntur . Porro Sacras Conυentus peragere , collectas ,

Dominicum celebrare sunt dicendi modi illius aetatis , qui ad Missae Saerificium reseruntur. Romae autem, dum persequutio vehementius saeviebat in arenariis Criptis sacra peragebantur, convenientibus illuc Fidelibus, ut Sacrificii absque persequutorum metu participes eficerentur . In carceribus etiam Mysteria olim oblata suere, ut ex S. Cypriani Epistola s. ad Presbyteros, & Diaconos eruitur. Hinc constans viguit disciplina , ut in Templis, nisi necessitas contrarium praeciperet,incruentum Sacrificium Divino Numini exhiberetur, luculenter id tradente S. Basilio lib. de Bapr. e. 8., & Cyrillo Alexand. lib. adversus Antropomorphitas cap. II. . Quinimo in Templis consecratis id fimri oportuit: quapropter S. Athanasius in Apologia ad Constantium totus est in diluendo erimine sibi impacto , quod in templ o nondum consecrato

15쪽

erato sacram synaxim habuerit. Cum vero aliqua solennis sacrarum Reis liquiarum fieret transsatio . tunc propter assiuentem populi multitudinem . quam Ecclesiae ambitus continere non poterat, in patenti campo Saetificium sepe peractum suit, uti scriptorum veterum auctoritate probat Martene lib. I. de Eccles Riu. cap. 3. ara. s. num. I. Quamquam autem usus hic celebrandi in Templis consecratis communiter servaretur, multi tamen antiqui Patres, ut refert Card. Bona lib. I. rem Lituta. cap. I 9. num. 3O. . di nos superius innuimus, siqua pietatis , vel necessitatis ratio urgeret, in locis etiam non consecratis sacrificia facere non dubitarunt. Ritus consecrandi Templa ex veteri in novum Testamentum Apostolica institu tione traductus est, & adumbratus per Altaris sanctificationem a Moyse, di per Templi dedicationem a Salomone . S. Evaristus quosdam ritus addidit: Eusebius His. FecIs lib. Io. consecrationis usum diu quidem jam introductum , sed Tyrannorum metu . dispersisque persequutio

num crudelitate Fidelium coetibus intermissum, pace per Constantinum Ecclesiae reddita revocatum suisse assirmat. Hujus consecrationis ratio nem reddunt Theologi , videlicet locum esse oportere accommodatum ministerio . cui sit destinatus. Quare per summam injuriam, ac temeritatem Calvinus hunc sacrum ritum contemnit, cum di veteris Legis auctoritate, & perpetua Ecclesiae consuetudine , & celebrandi Mysterii majestate confirmetur, & commendetur . Ut autem ad posteriora descendamus secula. medii aevi temporibus eadem, ac primis disciplina viguit, ut scilicet in Templis Missa celebraretur . Pauli HI. dein Pontificatu statutum fuit. ne in privatarum aedium Satellis Sacra peragerentur, nisi obtenta facultate a Summo Pontifice : Ecclesia enim non culinodi Satellorum usum, sed abusum improbat, veluti si quis in iis Oratoriis Saeras illas ceremonias peragi postulet, quae in Templis sunt peragendae, aut Missas in Solennitate Paschalis, Nativitatis, aliisque diebus celebrari, quibus Missas ibidem haberi, tum Agathensi, & Aurelianensi synodo ,

tum modernis etiam Constitutionibus prohibetur. Ceterum non inficiamur, antiquit simis etiam temporibus facultatem eoneessam fuisse in privatis Sacellis Divina obeundi, ut praeter alios testatur S. Gregorius lib. s. Dis. 3. . Perperam tamen ex venerabilis Bedae verbis, quibus conqueritur Proceres suo tempore ad Ecclesiam . hinnisi orandi , ct audiendi verbum causa venisse. Hildebrandus Hererodoxus Ecclesiam Catholicam calumniandi occasionem arripuit, quasi ideo primores viri , de quibus Beda, in suis privatis Oratoriis potius, quam in Templis Missam audire voluissent, quod Sacrum Mysterium jam tum ineptiis,& superstitionibus contaminari operit. Verum infelix illius conjecturatam debili incumbit sulcro , ut ne refelli quidem mereatur. Quis enim dubitet, non eosdem fuisse tum in privatis aedibus . tum in publicis Ecclesiis Missse Sacrifieium offerendi ritus 3 EXER-

16쪽

DE sACROsANCTO MISSAE SACRIFICIO. EXERCITATIO IV.

De Altari. eae t. 9. I. I. c.a. A Liare Lapideum esse oportet, & ab Episcopo consecratum , vel saltem petra ab eodem consecrata instructum, quae Hostiae. & Calici r cipiendis sussiciat. Altaris , ejusque consecrationis mentio etiam in lege Naturae occurrit; nam sim. 28. Iacob dicitur erexiise in titulum . oleoque unxisse lapidem . quem lupposuerat capiti suo :& haec prima sacrae Unctionis reperiuntur vestigia . E veteri quoque lege ritum deduci adhibendi oleum in Templorum, atque Altarium consecrationibus , concors est Theologorum sententia. In nova lege Altaris meminit Apostolus ad Hebr. I 3. Habemus Ast re, Quamquam autem aliqui putent , crucem , vel Christum ibi significari, de quo nihil hic statuimus , assirmare tamen non dubitamus , disertissimam Altaris mentionem fieri in Evangelio Matthaei cap. s. , ac in omnibus Liturgiis. Exprobrarunt quidem Gentes Christianis , nulla eos habere Altaria, neque Oiligenes , aliique antiquissimi Patres criminationem hanc tanquam salsam retuderunt. At nihil inde contra nos evincitur, cum de Aris illis loquerentur, super quibus salsorum Deorum simulacra colebantur. Constat deinde ex Optaeto Mileuitano lib. 6. perpetuam viguisse

in Ecclesia disciplinam celebrandi Misi am super Altare; imo Lucianus

Martyr proprio pectore in vinculis, & Theodoretus Diaconorum ma nibus , tanquam Altari usi suere .

. R 'ζgς veteri e terra, vel e lapido non polito Altaria fieri Deus

jullit hae Id. ao. Altare autem aere obduci Exodi a . praecepit . Primis vero Ecclesiae temporibus Altaria quidem lignea fuerunt, at ex Optato Mileui tani Donatistas objurgante eruitur,neque incredibile est. Apostolos etiam

in ligneis Altaribus sacra secisse ad imitationem Salvatoris, qui, legali Coena peracta , menta ligneae assidens semetipsum in saerificium obtulit Deo Patri. Quod certius adhuc de D. Petro assirmare licet, si traditioni,& Arringo fides habenda sit, qui in Roma sua subterranea ait, in templo

S. Pudentianae Altare ligneum conservari, tu quo D. Petrus, dum apud Pudentem boortio receptus moraretur , ut pia seri traditio, immortali Deo Sacrificium offerebat. Subsequentibus dein perseeutionum temporibus, utrum poeter lignea, Christiani haberent etiam Altaria lapidea , an primus S. Silvciter ligneorum usum sustulerit, controvertitur inter doctos viros . Iuveni nus indiscriminatim, prout nempe rerum , locorumque opportunitas se

rebat, adhibita fuisse arbitratur. Quidquid de hoc sit, illud ex S. Gregorio Nysseno luculenter patet, vergente in finem seculo I v. , Altaria

B suisse

17쪽

fuisse lapidea . Et ex libro Pontificali , aluique vetustatis monumentis exploratissimum habemus . secundioribus Ecclesiae rebus , Altaria quaepiam argento puro, aut suis , aut incrustata extitisse. Accedimus nunc ad Petram sacram , quae ad celebrandam Missam. deficiente Altari consecrato, requiritur . Haec in quibusdam antiquioribus Scriptoribus appellatur Tabula Ataris, ct Haticim; quod tamen in Ecclesia solum Latina usu venit; cum Petrae hujus nullus apud Orientales sit usus. sed ejus in locum pannos adhibeant eodem, quo altaria, ritu consecratos, quos Antimensia dicunt. Duo tandem nobis adhuc animadvertenda supersunt ; Mensam videlicet Altaris unica , vel pluribus columellis olim sustineri consuevisse, vacuo mensam inter, & pavimentum spatio interjecto, ut ex pluribus Historiae testimoniis conjicere, di in Altaribus etiam nunc in sacris Romae cryptis videre licet; unicum praeterea antiquitus in singulis templis suisse Altare: adjecta tamen fuisse in ambitu Ecclesiae , Oratoria, in quibus Missa celebraretur ; qui mos hodierna etiam aetate apud Graecos viget.

De Altaris ornatu, ae primum de Crura. sext. 9. LI. c.3. θ Bull. Cresit. HII. DE Altaris ornatu dicendum nunc est . sine quo. Missam celebrare , aut nefas est. aut indecorum . Consistit hic in linteis mundis triabus ab Episcopo. vel ab alio iacultatem habente benedictis: in Altaris Amiculo, seu pallio , cujus color Festivitati congruat; in Tabellis Secretarum ; in pulvino; in duobus ad minimum Cereis ; in binis Ampullis cum Pelvicula; in manulergio. & Cruce . De hac in praesenti capite nobis sermo faciendus est: cetera alibi discutiemus. Audacior circa hujus in Ecclesia stabilitum usum Verti est opinio, qui ejus originem revocat

modo ad privatam quorumdam Presbyterorum devotionem, modo ad AEdituorum ignaviam , utpote qui ne Crucem ab altari nunc demere . nunc iterum referre cogerentur . ab ea amovenda destiterint; ut inde Crux caeperit esse fixus, ac permanens Altaris ornatus .

Sed Vertus non raro nimio critices amore seduci se sinit. Longe prudentius Juveni nus dissertat. s. de Sacramentis , postquam laudavit Concilii Turonensis Canonem 3. ut Corpus Domini in Altari, non in arma ris , sed sub Cruris tituli componat ; adisit: Sie fert Ecclesiarum omnium seonsuetudo : ev ιs quidem eum in Conciliis, aut in Patribus initium non reperiatur . ad ipsos Apsolos juxta Aulisini principia refundi d bet. Nemit etiam .nt ritus . de quo agitur, obtineret; par enim es. ut C si passo Sacerdotis δε-er cantis oculis obversetur , quam Missa ad Gυum exhibet. Huic opinioni favet S. Crucis cultus ipsi Ecclesiae coaevus; celeberrimum Constantini

Magni Diqiliaco by Cooste

18쪽

DE sACROSANCTO MISST SACRIFICIO. II

Magni miraculum. impositum in S. Sophiae Templa Ciborii vertici triumphile hoc signum; innumerique alii veterum Scriptorum textus. Quare ambigi non posse videtur de veritate sententiae, quae veterem , imo ab ipso Apostolorum tempore deductam esse assirmat observantiam nonnisi ad Crucis conspectum Missam celebrandi: praesertim cum ipsa Ecclesia id agnoscere videatur. & sancte decreverit, in oblatione Mystica crucem necessario adesse debere . Quin concors pene est Theologorum opinio . etiam in Altari, ubi Sanctissima custoditur Eucharistia , Crucis Imaginem esse collocandam . Nam licet ille ipse adsit, cujus imago exhibetur , is tamen Fidei solum oculis, non corporis cernitur , adeoque debilis. terrenaque nostra natura non semper tam essicaciter ad passionis mysteria consideranda excitatur. Neque ossicit, quod eidem tabernacuIo parva Crux cum Imagine Salvatoris semper praefigatur. Hoc enim nulla ratione lassicit, ut expresse censuit congregatio Ss. Rituum anno I 663. in Indice Decretorum,

quem Meratus exhibuit par. a. tom. I. mim.4 o. ubi haec leguntur verba .

Crux parva cum Imagine Crucifixi p ta Dper tabernacuIum , in quo asserva urinclusum Sanctissemum Sacramentum in Altari, non es sussciens in Missa, βιponi debet alia Criax in medro eandelabrorum .

Hinc SS. D. N BENEDICTUS XIV. animadvertens hunc in plures

Ecelesias abusum irrepsisse . ut aut sine Cruce. aut cum exigua. ac tenuis

sima Sacrificium offerretur; sapientissimam anno I 46 edidit Constit tionem , in qua diserte . ac severe prohibet: Ne Misse Sacrificium in his Altaribus celabretvr,que careant Imagine Crucifixi,vel ipsa incommode flatuatur ante Presbterum celebrantem , vil ita tenuis di exiguam, ut ipsius Sacerdoti . ct Populi assisentis o Ios pene emElat: Quod alienum esse a Legi x. Rubri' eis, & Institutis Ecclesiae . contrarium Sacrae antiquitati. & moribus Ecclesiarum Orientalium invictis argumentis demonstrat. Inde ad alias quaestiones resolvendas descendit. Et primo quidem Crucem non nudam . sed cum Redemptoris essigie in Altari statui debere asserit. Nam licet in Missalis rubrica sola Crux commemoretur, id tamen magis in Ceremoniali Episcoporum dilucid tur, & Crucifixus clare exprimitur. Quod etiam communi totius Ecclesiae

consuetudini consentaneum videmus

Si vero in Altaris tabula Crucifixus vel pictus vel eaelatus primum lo- eum obtineat. Crucifixum inter candelabra ponendum minime necessarium arbitratur ἔ ut Congregatio SL Rituum anno I 663. respondit. Quae itidem circa quaestionem: An Super altare . in quo Sancti nnm S cramentum expositum es . Crux de more eollocari debeat ; in tot, tamque variis Doctorum sententiis media via procedens an. I 4 I. die a. Septem. it decrevit: ut quaelibet Ecclesia morem , & institutum . quod antea servaverat, in posterum quoque retineret.

19쪽

DE Luminibus. sex t. 9. I. I. c . 3. AD utrumque Crucis latus Cereum in Missae Sacrificio accendi jubet Ee clesia, quem ritum a primis Fidei Christianae incunabulis defluxisse . affirmari potest . Quamvis enim Vertus, & Hildebrandus contendant primis tribus Ecclesiae seculis necessitatis solum causa, & ad dispellendas tenebras Luminum usum receptum fuisse, & sub finem Iv. seculi monumenta primum extare, quibus evincatur,etiam lucente die Lumina accendi consuevisse: Denique S. Gregorium hujusmodi disciplinam propagasse,& sabinianum constituisse, ut in Templis etiam extra Sacriticii tempus perpetuus esset lampadum usus; Id tamen aut nimis argute , aut invidi se adi truxerunt. Nam licet & necessitas non paruam in adsciscendis in Ecclesiam Luminibus partem obtineat, erunt tamen complures aliae Caula, videlicet ut cultus exhiberetur, ut ostenderetur laetitia. & ut instar symboli aliquid aliud signifiearetur, uti tum ex veteri Testamento Exodi c. 2ς. er 27. tum ex nova lege, Conciliis . Patribus , Historicisque colligitur . Sic saepe Mysticus hie in Evangelio occurrit sermo. Luceat Iuxvesra eo ram hominibus; Iucernae ardentes in manibus ves is cte. Sic in Apocalypsi mystici illius Candelabri habetur descriptio. Sic in concilio Illiberitano anis ni 3o3. Canone 37. iis, qui ab immundis spiritibus vexantur, lucernas publice accendere interdicitur. Sic S. Hieronymus in libro contra Vigilantium ait: Per totas Orientis EecIesias , quando te endum es Evangelium , accenduntur Lumina jam fis ratilante, non utique ad fugandas tenebras : sed ad fgnum Letitia dem Urandum. Sic Tertullianus. S. Ambrosius, S. Chrysostomus. S. Augulimus. Eusebius, i numerique alii complura adserunt, quae ad sententiam noli 'm sulciendam , atque Luminum antiquissimum, eumque persaepe mysticum, usum stabiliendum egregie conserunt.

EXERCITATIO VII.

De Linteis Astaris. sex r. 9. I. I. c. 3. T Inteorum, quibus Altaria tegebantur. usum suisse antiquissimo more receptum Optatus Mileuitanus tellatur ,& pulcherrimum habetur concilii Rhemensis decretum . Ut mense Chrisi , id es asture , ubi Corpus

Domini Consecratur , ubi Sanguis ejus hauritur . ubi Sanclarum Reliquia reconduntur, ubi praees,inmta populi in conspectu Dei a Sacerdote Osseruntur , cum omni veneratione honoretur, di mundusinis Lineis, o Pallis diligentissme cocpe riatur . Hae numero fuerunt ternae, di prima quidem ceteris aliquantu lum

20쪽

DE sΑCROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. II

Ium vilior subfratorium appellabatur; cui duae aliae, θndones dictae, superimponebantur . Distinctas a Palla Corporali sui ite . Sacramentario S. Gregorii edocemur , in quo praecipitur : pallas , qua sunt in substratorio , in alio lase Iaυari, in alio Corporales palias. Olim . qui filios suos in monasterio offerebant, manum pueri involvebant in palla Altarri, ut ex Regata Sancti Benedicti cap. s . constat; Bona q-que stabilia per attactum pallae Altaris. subiiciebantur Ecclesiae. Cujus exemplum exstat in donatione Tertulli in favorem montis Cassinensis iacta : Atque per Pallam A taris Sancto I anni Baptisa, eidemqne Patri obtulit.

EXERCITATIO VI IL

Dὸ alia ad usuin Sacrificii De Iante Apparatu . sex t. 9. I. I. c. 6 REliquus ad Sacrificium , & AItare spectans apparatus est AmicuIum .

seu pallium, quo anterior Arae facies contegitur, cujus color festivitati, seu officio congruere debet. Tabella insuper Evangelii, & Secretaxum , quae ad Sacerdotum commodum sunt introductae . PuIυinar , quod medii aevi inelegantia eusinus dicebatur, missati su sternitur , ac licet suadente utilitate usu receptum videatur, sunt tamen ei sui quoque sensus mystici: Sic Innocentius HI. lib. a. cap. I. per Pulvil- Ium designari ait vita flatium, ut videlirat auditores. quasino mercede laboris

pradicanti sibi necessaria Dbminisrent; Sic juxta Hugonem cor tenerum ,& ad suscipienda Dei verba emollitum indicat; Sic denique juxta Ru- pertum lib. I. de Divinis officiis puIDillum EvangeIio sub emitur . quia vide- Iieet ad omnia, qua loquitur Evangelium, lex competens suggerit resimo

nium

Ampulia bina ad vinum . & aquam conservandam destinatae. Hae communiter sunt vitreae, ut liquorum constet diversitas . Si tamen emetallo quocunque conflentur , additur certum signum unde haec differentia innotescat. De his mox accuratius disseremus . Pulvicula, ct Manutergium . Illa est patera ad aquam excipiendam inter lavandum ; hoc vero est strophiolum siccandis manibus accommodatum . De quo Ord. Rom. antecedant duo Acolythi, G genusexi ante eum, ides Episcopum , totum illi sintvn eodem cooperiant, ne lavans manus aqua casulam

De Oreo in elevatione hostiae accendendo in de Campanula, alibi n his sermocinadi locus occurret .

SEARCH

MENU NAVIGATION