Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

De Callae. ex tin. 9. lib. I. cap. CAlix aureus esse debet, vel saltem argenteus, sed intus inauratus ;quod etiam de patena dicendum. Super os vero Calicis purificat rium collocatur, tum patena cum hostia , quam palla tegat, imponitur; dein Calix cum his omnibus obducto operitur velo; huic demum Bursa, in qua Corporale lineum omni ornatu destitutum contineatur adjungi tur. Quia vero Calix .di Patena Unctione Sacra ad Sacrificii usum praeparantur , Episcopi consecrationem expetunt; at reliqua Unctione non indigent , adeoque satis est, si ab alio potestatem habente benedicantur . Primum Calicis usum in Sacris a Salvatore ipso introductum ex novo Testamento tam aperte constat, ut nulla unquam de eo disceptatio fuerit instituta. Quo tamen ex metallo constatus ille Calix fuerit; certo determinari nequit: at quaestio talis non est, ut inde multum utilitatis sperari possit. Quanquam Apostolos, Ac eorum successores ligneis Calicibus usos

fuisse Honorius August. asserat : Zephirinum vero Papam primo Calices aureos, & argenteos introduxisse putet; utrumque tamen incertis nititur sundamentis : De vitreis quidem Calicibus a Christianis adhibitis nullum dubium superest, ut ex S. Irenaeo Itb. I. cap. 9. , aliisque Patribus eruitur : atque horum usum ad Caroli Magni, vel S. Gregorii Turonensis aetatem in quibusdam locis retentum nonnulli ex illimant. Non desuerunt tamen iisdem etiam temporibus, ac ipsis persecutionum saevientibus pro cellis aurei, & argentei Calices, ut Sacras historias legentibus patet.

Imo gemmis quoque, & picturis . boni praesertim Palloris, ornatos in usu fuisse , Chrysoli omus , & Tertullianus assirmant. Plura olim fuerunt Calicum genera. Ex quo enim Neobaptizati Christi sanguinem sumebant, baptismi Calix nominabatur. Fuit etiam Calix ministerialis, seu scyphus, in quem adnotante ad Ordinem Rom. Mabillon, quem hic, prae Iustiniano Chi apponio, in Dissertatione sua de oblatione

Nylleriorum dissentiente, sequimur , vino plenum ingerebatur parum sanguinis Consecrati, quo reliquum vini Sanctificaretur, populo Praebendum. Hi Calices plerumque ansati erant, ut Sacerdotes facilius . eos manui nerent, addita non raro aut argentea, aut serruminata fistula, quae etiam Syphon dicta est, ut minore effutionis periculo sanguinem populus exsor heret. Sed horum usus, contracta Comunione Calicis ad solos Sacerdotes , nunc penitus exolevit .

Advertere demum lubet Eucharistiae distributionem sub specie panis

Communionem, sub specie vini. Confirmationem appellari olim consuevisse ;Armenos autem etiam nunc binis Calicibus uti, uno ad panem , altero ad vinum excipiendum. EXER-

22쪽

DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO

EXERCITATIO X.

V Inum ex vite expressum in Sacrifieio Missae est adhibendum, ut ex illo

Evangelii loco deducitur. Mn bibam amodo de Ne genimine vitis. Olim. teste Innocentio III. , optimum , generosissimumque seligebatur Vinum. ae eam ob causam a piis fidelibus certae Ecclesiis donabantur vineae, ut ex illis optimum Vinum fieret in Sacrifieii uium, eclas curam devoti Monachi , probi Sacerdotes , & sacrae Virgines non ram suscipiebant. Imo de Sancto ventesao Bohemiae Rege legitur . eum propriis manibus triticum sevisse ,& vinum expressisse, quibus Sacerdotes in Sacrificio uterentur . Et Ibas Edesse Archiepiscopus in concilio Ephesinci in Iudietum

vocatus est,quia ad Sacrificium Aharis vinum admodum exiguum, ct vitiosum. ac Iut ψ- , ct quasi eo tempore vindemiatum Lisset. Vinum itaque tam ob Sacrificii dignitatem , quam ob Constitutiones Ecclesiasticas selectum esse debet. Si corruptum sit, & in acetum abierit, penitus ad Consecrationem est inutile ; si vero acescere solum . & eorrumpi caeperit, nonnisi eum gravi Consecrantis peccato adhibetur. Vappa, seu Lora communi Theologorum sententia in Sacrificio uti

non licet, cum ob nimiam aquae quantitatem , ad Aquae naturam quam

proxime accedat,quin imo Aqua potius odore vini imbuta censeri debeat. Vinum , quod Iongum nuncupatur, & ex uvis non valde expressis aqua superlata conficitur, etiam absque criminis nota adhiberi nequit; quia vel est materia dubia, vel saltem minus pura, di decens. Neque omphacium, seu succus uvae immaturae, atque acerbae in Sacrificio valide adhibetur. Vinum miraculosum, ut illud in Cana Galilaeae, an ad Consecrati nem aptum sit, disceptatur e verum curiosus sorte, quam utilius . Solum itaque Vinum ex uvis debite expressum in Sacrorum mysterio. Tum usum est adhibendum. Cui tamen non obest , adstruente id Ss.D N. BENEDICTO XIV. institutione 77., si tantum Aquae admisceatur, habita tamen semper minoris quantitatis ratione, quantum communiter juxta cujusque regionis morem ad id melius decoquendum . vel conservandum admisceri solet. Mustum vero nonnisi necessitate urgente est

consecrandum.

Aqua in Sacrificio admisceri Vino in calice debet. Quod ex antiqua.& perpetua Ecclesiae praxi. SS. Patrum traditione. Conciliorum decretis . & usu hodierno certissime colligimus. Imo sorte ritus hic ab ipso Salvatore , & Apostolis ad nos defluxit. Porro ut S. Iustinum . S. Irenaeum . innumerosque alios silentio praetereamus: quam grave momentum sententiae

23쪽

tentiae huic addunt haec Cypriani in Epist. 63. ad Caecilium verba : Admi,

itos nos scias , ut in Callae osserenda Dominica traditio servetur , neque aliud sat a nobis, quam quod pro uobis Dominus prior fecerit, ut Calix , qui tu comm moratione ejus ossertur, mixtus Lino eratur. Et po.tea: nuum mixtum d clarat : id es Cilicem Domini aqYa , ct vino mixtum propherica voce pronuntiat,

ni appareat in passione Domini id essegestum, quod fuerat ante praedictum.

Dὸ Put uis, ct aliis ad Calicem spectantibus. ex x. 9. I. I. e. q.ὶ Ρ tena est Calicis operculum, in quo sacra reponitur Hostia . Licet

nullam hujus mentionem faciant Evangelistae ; antiquissimus tamen ejusdem usus ex vetustissima Liturgia , quae S. Iacobo vulgo inscribitur, di ex Pontificali, quod S. Silvestri nomen praeseseri, eruitur : cui Chia inponii testimonia adjungi possunt, quae aureas Patenas gemmis. unioni-husque coruscas primis etiam Christianorum Imperatorum sicculis Eccle-sae oblatas fuisse confirmant. Inter has miuiseriales fuerunt longe amplioris formae , utpote , quae distribuendae Fidelibus Eucliaristiae inserviebant. Cum vero pius ille percipiendi in Mistae Sacrificio Dominici Corporis servor una cum Chri litano-Tum Veteri zelo tepescere caeperit, iactum est, ut earum moles in hodiernam parvitatem desciverit. Majorum Patenarum meminisse videtur Gregorius Turonensis in lib. de gloria Martyrum , dum Comitem quendam Britannum Sacro hoc vase ad lavandos pedes usum sui Ise ait. vertus quoque tomo 3. pag. I 67. lancis cujusdam meminit mediocris magnitudinis, quae apud Redonen ses Benedicti nos asservatur . Ioannes vero Pastricius de hyeroglyphicis quarundam operibus eruditissime dii serit. Has nomen suum a patendo desumpsisse non ineleganter conjicitur , ejusdemque cum calicibus suisse materiae, vix dubitari potest ; Graeci discon appellant, magis nempe concavas, & conservandis consecrati panis fragmentis aptiores. Linteolum, in quo Christi Corpus consecratur , & quod lineum esse debet, corporale , aut corporalis palla nuncupari solet: hoc olim pate tissimum totam Altaris aream tegebat, atque nunc etiam apud Carthusanos Calicem cooperit. Unde pia illa fidelium explicatio, teste Labano.& Ildeberto Turonensum Archiepiscopo , defluxit, Calicem Christi se- Pulchrum ; Patenam revolutum lapidem ; Corporale Syndonem significare. Datur & aliud linteolum corporali & ulli & sorma non absimile, sed molis minoris , quod Palla appellatur , ct ad tegendum Calicem adhibetur . Hoc Italis. & Germanis in usu fuisse suo jam tempore declarat Radulphus Tungrcnsis, atque nunc etiam quidam binas pallas adhibent, alteram Calici, alteram Hostiae contegendae; quod Paulus IV. Theatinis speciali beneficio concessit. Purifi-

24쪽

Purificatorium est strophiolum ad abstergendum in Missa Calicem destinatum : hujus vices apud Graecos spongia obtinet. Si ejus origi

nem inquirere velimus , ea recentior eli, ac licet ad decorem Sacrificii introductum suiste constet, non tamen benedicitur . Velum, quo Calix tegitur. Peplum . & Sudarium appellari solet, cujus usus perantiquus ex Canone Apostolorum 7 a. constat; Lineum illud olim erat, utpote quod lavaretur; nunc juxta Rubricam seri ceum esse oportet ; Graeci more Hierosolymitanae scelesiae , qui ad universum Orientem diffusus est. tria Vela adhibent, quorum altero pateram, Camlicem altero, tertio , quod aerem vocant, utrumque Conteguut.

Bursa. quae etiam pera dicitur . Theca illa est, in qua Corporale includitur . Hispanis tamen ex privilegio Pii V. Corporale extra bursundeserre concessum est. De Ampullis jam superius quaedam diximus. Hae Ama etiam, &Amula in Ordinibus Romanis . & in lib. Pontificali appellantur . Non nulli disputant, an hae ab hamis. & ab hamulis aspiratis differant; Quidquid de hoc sit, amularum , & amarum discrepantiam videamus : illas eruditi arbitrantur parvula fuisse vascula , quibus vinum . & aqua in Mises a ministranda continerentur, amas vero capaciora vasa excipiendis vino,& aquae sacrificio destinatis comparata ; unde nonnulli morem hunc defluxisse putant, ut cum Pontifex. aut Cardinales in Pontificio Sacello Missam celebrant, praegrandes trullae in mensa apponantur . Rem tioribus ab hac aetate seculis Fideles in lagenis vinum offerebant, unde quod Sacerdoti, & caeteris communicandis satis esset, desumeretur, Co latorio ad vinum defaecandum adhibito , cujus modi colatorium de scribunt Card. Bona, & Blanchinus.

EXERCITATIO XII.

De Hostia . ext. 9. I. I. c. 6. PAnis in Missia conseerandus ad Altare olim a Fidelibus offerebatur, qui plerumque erat ab ipsis offerente subaetus; sed eum hic non satis quandoque pro Sacrificii dignitate mundus esset, mos in quibusdam Ecclesii is , teste Honorio Augustodunensi . invaluit offerendi farinam . qui

etiam nunc ab Armenis retinetur: munus autem ex hac farina panem

consecrandum conficiendi, teste Goar , tam ab illis. quam ab universis Oriente Sacris virginibus . devotisque Matronis demandatur; in Occa dente vero Presbyteris , & Clericis, ut in Theodulphi Aurelianensis Episcopi Capitulari, aliisque monumentis legitur, munus hoc committitur. Qua in re quanta diligentia, & pietate versari oporteat, Lanseamus in Re gulis in usum ordinis S. Benedicti conscriptis edoeet: recitandos videlicet

in hos iis formandis Psalmos, ae per interstitia prosundissimum servandum esse silentium. C Tem-

25쪽

Temporibus Humberti Cardinalis, anno videli et Ios 4.. hostiae nostris grandiores erant; utpote quae post consecrationem frangerentur ad Eucharistiam populo distribuendam . Honorius vero Augustodunensis docet, ad denarii magnitudinem redactas esse propter paucitatem eorum, qui in Missa communicarent. Ex quo coniici potest, hodiernam hostiarum magnitudinem seculo XLI. , quo idem scripsit, invectam fuisse . Ad figuram quod attinet, quadrata Graeci utuntur, in cujus medio ,& angulis sigillum imprimunt, in quo sunt literae, quae lemma hoc: Mus

ripitu viueit, exprimunt. Armeni, quadrata relicta, rotundam adhibent.

Et haec quidem apud nos vetustissima est, ut ex decreto S. Zephirini Papae colligitur, qui seculo III. vi Xit, ubi hostiam appellat coronam, sive oblatam sphaericae figurae . Utraque Ecclesia tum occidentalis , tum Orientalis semper consuevit Crucem, vel Crucifixi imaginem hostiis imprimere, uti ottendunt Philippus Bona rota, & Goar. Baronius vero observavit, veteres Chriltianos non solum in panibus Eucharisticis, sed & in iis , qui quotidiano usui parabantur, Crucis signum expressisse.

EXERCITATIO XIII.

QUM ad Vestes Sacerdotales primis Ecclesiae incunabulis gestatas at

tinet, SS.D. N. BENEDICTvS XIV. tam in xxi. suorum Edici rum , quam in aureo hoc, quem prae oculis habemus, de misse sacrificio Libro, eruditissime adnotavit, omnium sere Doctorum consensu valde veris mile esse , Apollolos non communibus, & quotidiano usu adhibitis , sed peculiaribus Vestibus indutos Missam celebrasse ; cujus sententiae praedeces rem habuit, praeter alios multos, Cardinalem Bonam . Sunt tamen & non pauci, quos inter Budaeus. & Ηei neccius Haeretici eminent, qui contrariam tuentur opinionem. Vis tota eorum in eo consiliit , quod nullam inter Laicorum , & Ecclesiastieorum indumenta distinctionem agnoscant. Quod quidem nec nos inficiamur. Nam quamvis concedamus Vestes, quibus Sacerdotes in sacrificando utebantur, suisse olim Clericis . Laicisque communes, asserimus tamen, Sacerdotem, cum ad altare accederet, aliam ab ea, qua domi. ac per vicos, plateasque uteretur ,

Albam, & Planetam assumpsisse : Id enim abunde ad testandam suam erga Sacrificium Venerationem sussiciebat. Ad hoc probandum, praeter ea , quae exer. 3. attulimus, plura documenta ex Vita S. Caesarii, aliisque monumentis desumpta assert Thomassinus, & apud Rhegi nonem reperimus , cautum fuisse, ne Presbyteri in Alba , qua in suo usiti utuntur . Missas can- rare praesumant, quod etiam Leonem IV. apud Baronium decrevise legitur . Ex

26쪽

Ex quibus omnibus facile intelligitur. idem quidem fuisse vestium, quae ad Altare. & in quotidiano usu adhibebantur , nomen , & formam . non tamen Presbyteros iis indiscriminatim, & promiscue tam in Sacris. quam in Profanis functionibus usos suisse ; ad quod dilucidandum depr mi potest exemplum ex Ecclesiastica nostrorum temporum historia: ubi Piulus V. Missionariis in Sinis degentibus facultatem concessit. cum in iis regionibus caput detegere indecorum sit, Missae celebrationis tempore se Pileolo tegendi, hac tamen adjecta conditione, ut pileolus ille non idem cum eo sit, quem comuni usu adhiberent Cum autem in F esia Catholica illicitum sit Missam tecto capi te , nisi quis speciali privi Iegio muniatur . eelebrare; pauca de hoc , &de

capitis tegmine,quo Clerici utuntur,adnotare lubet. Ac primum Birretum a Birro dicitur.Birrum est vel is, qua corpus,Birretum pars vestis, qua caput tegitur. Nunc Birretum appellatur pileolus ille, quo Sacerdotes tecti ad Altare accedunt. Romae,& in plerisque aliis Ecclesiis Ix. seculo nullus erat Birreti usus. Amictu enim caput obnubebant, & initio Missie illum, quemadmodum nunc mendicantes Carnobitae faciunt, in humeros rejiciebant, uti observant te Brun . & Vertus ; apud quem Parisii seculares per hyemem usque ad secretas . Andegavi vero toto anni tempore usque ad can nem caput amictu obnubunt; quem tunc rejectum ad humeros, post Communionem iterum retrahunt.

Porro quidquid Vertus de Birretii origine essinxerit, Ecclesi stiei viti antiquibus pileolis in modum Camauri usi sunt; quibus deinde subsui consuevit haud ita mollis pannus, quatuor, ut nunc apud Hispanos , vel tribus tantum, ut apud Italos, cuspidibus, aut angulis prominentibus. Distinctus tamen a Biretto pileolus ille est, quo Sacerdotes ex singulari Indulto in Missae Sacrificio sexcepto Praefationis usque ad finem Communionis tempore ) uti possunt. Soli Romano Pontifici, jus reservatum est eoncedendi hoc privilegium ; Quamquam si Sacerdos graviori amictus morbo Missam celebrans caput usque ad Praefationem Pileolo tegeret, d tractumque iterum post communionem capiti imponeret, a peccato immunis censeri posset. Neque enim Sedem Romanam in casu extraordinario . &in morbo minime diutino rem hane illicitam declarare arbitrandum est.

EXERCITATIO XIV.

De Amictu, AD , G tanguli. sex t. 9. I. I. e. 7. ΡRarmissa sie generali de vestibus Sacris notitia, ad specialiorem earum disquisitionem deseendimus . Harum prima apud Amalarium est Amie ira, in vetustis libris Liturgicis Anabolasum nuncupatus. Haec vox C a exu

27쪽

ex Brunti opinione a verbo amisire deducitur ; quippe collum tegit. Ejus usum seculo um. receptum memoratus Auctor contendit: quamdiu videlicet Ecclesiastici , 8c Laiei collo nudo in publicum processerunt; quod a decore alienum videbatur. In quinto ex Romanis ordinibus a Mabillonio editis reperitur, Amictum eis temporibus super Albam poni consuevisse ; idque praescribitur in antiquo Missali Vaticano apud Georgium ; atque etiam nunc obtinet apud Ambrosianos, & Canonicos Lugdunenses, & Maronitas. Apud Graecos autem , qui eorum olim ritum observarunt, Amictus consuetudo Penitus ob levit. Hodie vero in Romana, & in tota serς Ecclesia Catholica ante Albam induitur; cujus ritus vestigium extat in Missali seculi II. apud Meratum. Quod autem sericeis, aureisque fimbriis ornetur, recens Prorsuscensenda est consuetudo. Honorius Augustodunensis innuit, nostrum Amictum eumdem esse eum Veteris Legis Ephod , quod ob similitudinem & formae . & usus non inutiliter adnotamus. Nam Ephod vestis erat Sacerdotalis, teste D. Hie ronymo, eodemque serme modo, ac noster Amictus collo circumpone hatur : Quamquam etiam Laici illo usi sint, uti secit David . cum arcae Domo Obededon deserretur. Designavit etiam , Iicet rarius, vestem illicitam , ut Ephod Miccae. aliquando etiam victoriae monumentum Iud. 8.

v. a . . Vide Dictionarium Biblicum Calmeti, & Panopliam Sacerd. Saussati . Altera saera Vestis est, quae Alba, Camilia, Camishr. & Cumisiis appellatur. Itali Camice vocant ex voce Camicia, juxta Ferrarium: Graeci vero Poderem a voce podas, ut notat Alcvinus, quae apud ipsos pedes signis eat . ad quos haec vestis demittitur . Albam esse lineam oportere, monet S. Gregorius .& albi coloris, ut notat s. Hieronymus : quamvis antiquitus seria sexta in Parasceve Sacerdotes veste nigra usi fuerint. Quaedam Albae manicas habent acu pictas, & pectus, humeros, & lacinias Phrygio opere variatas, cujusmodi etiam nune in quibusdam Regularium Ecclesiis di in Saeello Pontificio adhibentur , ut observant Macrus. & Clericatus. Saepius autem hujus Albae mentio occurrit, ut in actis Proconsularibus S. Cypriani apud Ruinari: Cum se Dalmattea expoliasset in lineaserit. Vox quippe linea . etsi juxta Baronium . Rocchetium significet, pro Alba tamen est accipienda; cum necdum Rocchetli usus invaluisset. Dalmatica vero, quae a Dalmatia, unde originem suam trahit, nomen desumpsit, communis vestis erat; licet etiam a Regibus adhibita legatur : uti cernimus in Lampridio. & Iulio Capitolino, & apud Baronium in notis ad Martyrologium Rom. Porro Fleury, & te Brun ostendunt . Albam olim vestem Risse magnae dignitatis Laicis peculiarem : ab his vero in Ecclesiasticas ceremonias transumptam , cujus primam mentionem , in Carthaginensi Synodo prope finem seculi I v. habita, reperiri, Fleury contendit.

Alba Distrigod by Corale

28쪽

Alba olim inferiorum etiam ordinum vestis suit, cui deinde Superpelliceum est subiti tutum. ut videlicet, juxta Sausiati observationem ministri inferiores munia sua expeditius obire possint . Quae sane lubentius amplectimur , quam invidiosam illam Verti adnotationem , quae usum Rocchetli inde derivat, quod Presbyteros pigeret demissa usque ad talos veste per civitatem incedere. Tertia Sacra vestis est Cingulum , quod, ut ait Stephanus Eduensis Episcopus, Albam eonstringendo renibus eoaptatur. Et sane non circa pectus , sed circa renes circumduci debet. Illud & Baltheus, & Zona , t ste S. Hyeronimo, appellatur ; Vetusque ejus elucet usus ex vita S. Gr gorii , in qua Fideles ejus EaItheum scutitos esse legimus .

EXERCITATIO XV.

inarta vestis est Manipulus, cujus Elymologiam Vithelmus Britto

ex eo deducit, quod ornamentum manus signi ficet; idemque sere est, quod Graecis Epimanicion. Hic sudariolo, quod Saxones Favon dixe- Te, successit. Promiscuus olim omnibus Clericis suit hujus Sudarioli usus. Verum cum mox de eius gestandi jure Ravennatenses inter, & Romanos controversia exorta fuisset, S. Gregorius litem hanc ita diremit; ut primis solum Ravennatensium Diaconibus,& quidem in Episcopi sui obsequio , mappalarum usus concederetur.

Quo vero tempore Manipulus ad sacerdotalem ornatum elevatus sudariolo successerit, inter Aut res disceptatur. Card. Bona ex Amalario hanc substitutionem refert ad seculum X. Meratus antea saetam putat: Le Brun,& Vertus ex Ivone Carnotensi ad seculum usque II. producunt. De qua re suam quisque sententiam tueatur licet;cum in rebus tractu temporis usu receptis verae essie Possint omnium sententiae , non quidem universim , sed quoad singulares locorum illorum consuetudines, ex quibus documenta depromuntur.

Nunc Manipulum Sacerdotes induunt ante Stolam, Episcopi vero plerumque nonnisi ad Altare, recitato Confiteor : quod etiam Presbyteris olim commune erat, cum solum post Confiteor. Planeta , quae tunc ad terram usque demissa, Ic undique clausa erat, ad expeditiorem manuum usum desuper plicaretur, vel fibula subligaretur . Graeci, & Maronitae nunc duobus utuntur Manipulis. Stola quintum inter indumenta Sacra locum obtinet. De Stola, tamquam de integra veste , sermo fit Genes. I. , & f., & Etther. 6. Apulprofanos scriptores vestis est muliebris, ut ex a. Philippica Ciceronis colis ligitur . Longa erat, totumque tegebat corpus, ac nomen traxit ex quadam

29쪽

eta SYNOPSIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. . M.

dam fascia ad ejus vestis oram circumducta, quae Stua dicebatur . Quare Card. Bona arbitratur, Stolam etiam nostram ex illa fascia nomen traxin. Porro Sacra Stola, Orarium etiam appellabatur; ut videre est in Gem ma Animae, & apud Rabanum Maurum, nomine quidem desumpto, vel exorario, ut putat Card. Bona, quod apud Ethnicos sudariolum significabat.& longius, quam latius erat , juxta ea, quae refert Gregorius Turonensis; vel, ut malunt Le Brun, dc Vcrtus, ex ora . quae laciniam vestis significat.

Stolae usus vetustissimus in Eccles a perdurat, eamque Episcopi, &Presbyteri semper, & ubique gestabant, itidemque Diaconi primo ordiis

nationis suae anno; ut ex vita s. Thomae Cantuariensis a Ioanne Sarisb riensi scripta , ex Concilio Moguntino an. 813. & ex vita s. Mauri , animadvertunt Mabillonius. & Ducange. Nunc solus Romanus Pontifex anisti quam retinet consuetudinem , qui Stolam numquam deponit. Haec quondam longior erat, & ad terram usque defluebat, ut ex compluribus antiquis pii turis eruitur .

Sexta sacr* Vel tis est Planeta . quae dicta est etiam Casula , quia, ut inquiunt S. Isidorus , & Rabanus Maurus , insar parva case totum hominem tegit. Vetus quippe Planeta similis ei ierat, quam nunc Graeci adhibent.

di brachia, manusque involvens a collo ad pedes sacerdotem cooperiebat. Ex hac veteri Planetae forma consuetudo manavit, ut in elevatione

Eucharistiae Minister Planetam extollat, ne Sacerdoti genuflectenti impedimento sit, ut notant Iuveni nus, & Tournelius; sicuti etiam ille Ritus,

ut in Quadragesima , & diebus jejunii Diaconus, & subdiaconus in Missa

solemni ministrantes, Planetam in anteriori parte plicatam adhibeant . De veterum Planetarum forma optime scripserunt Rocca, Georgius, Neratus, & alii. Quo autem tempore haec mutata sit, aliis examinanis dum relinquimus. Illud tamen addimus : olim in Basilica Lateranensi picturam extitisse , quae seculo X. saeta, Ioannem XII. repraesentabat, cui Ministri Planetam imponebant utroque sub brachio apertam . & ex antica , posticaque parte in angulum desinentem ; cujus Iconismum exhibet Card. Rasponus in tradi. de eadem Basilica . Nonnulli existimant. Planetam nostram originem traxisse ab ea penula, quae, cum toga obsolevisset, in nobilium virorum usum transivit; ut videre est apud Bona rotam in observationibus ad vasa quaedam vitrea . Profecto Planetam olim profanum fuisse indumentum , & Laicis commune , constat ex vita S. Gregorii, & ex Regula S.Isidori. Le Brun contendit communi desuetudine dimissam a Sacerdotibus solum in Milsae Sacrifieio retentam fuisse, idque ad initium octavi seculi revocat. Sed hoc non satis exploratum videtur; cum in Concilio,vulgo Toletano I v. an .s 97. prie scribatur: ut Presistero, qui in gradum suum restituendus esset, orarium, &Planeta reddantur . Unde colligitur multo ante , Sacerdotibus Planetam in peculiarem vestem assignatam suisse; ut erudite Bonarota observat.

30쪽

DE IACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. 23

EXERCITATIO XVI.

De quinque Saerarum Vestium Gloribus. sex Ly. I. I. c. 8. C Acrarum Vestium stlores, in Rubrica Missalis quinque numerantur. Albus sellicet, Ruber . Viridis . violaceus. & Niger. Ad quartum usque Ecclesae seculum Albus dumtaxat color est usurpatus ; ut innuunt Gregorius Turonensis, Venantius Fortunatus, & S. Isidorus : Qui itidem in veteri lege unicus occurrit; neque ejus Sacerdotes aliis , quam lineis . di candidis vestibus Sacrifieabant. Imo in Apocalypsi Angeli, templi ministros repraesentantes, in Albis indumentia nobis exhibentur, ut de ipsis Ethnicorum Sacrificulis taceam,qui Niveis vestibus induti Idolis suis th

Ta cremabant, & holocausta offerebant. Graeci usque ad x Dr. seculum Album, & Rubeum dumtaxat usurparunt. In Occidentali vero Ecclesia xi I. seculo, Innocentio III. teste, C

Ior Albus in Consessorum. & Virginum, Rubeus in Apoctolorum.& Mar tyrum Solemnitatibus; Niger diebus jejunii, in commemoratione vir tuorum,ac toto Adventu,& a Septuagesima ad Sabbatum Sanctum;Viridis diebus serialibus usurpati fuere . Et de Nigro quidem plura habentur iunonnullis Romanis ordinibus, apud Mabillonium . Violaceum non me morat Innocentius ς Quoniam ejus vices Niger obibat . ac aeque ater , Iugubrisque habebatur; Exprimitur tamen Violaceus in Ordine Romano Iς-

Petri A melli apud eumdem Mabillon . B quillot quidem in trac . histor. Sae. Liturn ex Durando scribit , quinque memoratos colores ante seculum xui. jam introductos suisse; Id tamen vix de toto occidente asseri potest; eum, teste Gilberto Grimaudo,Violaceus non ita pridem apud Gallos usu introductus fuerit. Omnium

horum colorum congruentias explicat Bellone in observationibus ad ritus Eccletiae Laudunenias, addens, in sua Ecet a Feriai s. in Parasceve adhi- heri vestes coloris Subilavi ad denotandum . ut ille opinatur . perfidorum Judaeorum erga Salvatorem odium, & ictericum veluti morbum , quo ad carpendum gloriosum Christi nomen exardescunt, &exaestu aut '

EXERCITATIO XVII.

De Tenedictione Sarearum Vestam , se riserum . t ex Insit.a I. )' Ntiquissima. & Maiestati Saene oblationis maxime conveniens est

vasorum, vestiumque ad Saeriseium necessariorum Benedi stio. Hine Consecrationem Altaris,Calicis. & patenae cum unctione Chrismatis. cer iisque precibus; hine Benedictionem Sacrarum vestium descriptam legimus in Ordine Romano; in Decreto, quod Ilo midae Pontisci tribuitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION