Joanni 5. Portugalliae, et Algarbiorum regi ... Doctrinam Benedicti 14. pont. opt. max. de sacrosanto Missae sacrificio in centum exercitationibus propositam sacrorum rituum schola perenne obseruantii sui monumentum d.d. publice defendet in Gregorian

발행: 1754년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

D. Hymno Gloria in Excelsa . sex t. 9. I. a. c. 4. HYmnus hie eantatur in Fotis . ait S. Thomas. in quibus commemoratur eales is gloria , intermittitur autem in O iis luctuosis , qua ad commemorationem miseria pertinent. Hus initium ab Angelis ipsis deducitur , qui sesu nato cecinerunt: Gloria in Excelsis Deo, o in terra pax hominibus bona voluntatis . Reliqua quis addiderit, incertum est. Tanta tamen est hujus Hymni devotio, & pulchritudo , ut , Bellarmino teste, vel ipsi Luthero probatus suerit. Illum Graeci Doxologiam vocant, di nonnulli putant ab iis ad Latinos promanasse . Sed non statim in Missa dici coeptum esse, colligitur ex Concilio Toletano IV. anno 634. habito: & Gregorius Turonensis testatur in Galliis Post Massam recitari consuevisse . Ferunt

etiam S. Benedictum voluille , ut in Laudibus recitaretur . In publicis vero acclamationibus Cantatum fuisse, constat ex Concilio vi. Generali. ex v III. Toletano, di ex vita Leonis m. Auctor dentiaque Tractatus de Missa , divinisque ossiciis innuit, Hymnum hune seculo ν. in Missam suisse invectum . Ubi tamen ex Libro anonymo , qui speculum Ecclesia dicitur , animadvertendum, eum initio in Missis dumtaxat Nativitatis Domini usurpatum: in prima quidem Graece , in secunda vero Latine. Inde ad alias Missas propagatus legitur . ita tamen, ut Episcopus die Dominica , di solemnibus sestis; Presbyteri in Paschate tantum illum

recitarent.

Berno quidem Abbas Richelii, qui post ann. Iooo. vivebat, mi ratur . cur aliis diebus festis id Presbyteris non liceret ι sed ejus audaciam retundit Hugo Menardus, remittendo illum ad Mil Lle a bS. Patribus institutum, di 1b ipso Sanctissimo Gregorio recognitum . Porro paulo post Bernonis aetatem mos invaluit . ut a quovis Pres bytero Hymnus ille in Missa diceretur. quod etiam nunc usu veniein omnibus Missis , exceptis sacrificiis Mortuorum . di seriarum extra tempus Paschale . nec non Dominicarum Adventus. Septuagesi inae ,

Sexagesimae. Quinquagesimae. Quadragesimae. & Passionis temporist si seriam,s- in Coena Domini demas quibus diebus luctui . &poenitentiae, praestitutis Hymno laetitiae pleno locus non est , & de Septuagesima quidem habetur in Caa. Hi duo de consecr. diit. I. De seria ς. in Coen. Domini habetur in Can. . qui sequitur. Olim ex Decretali Consilium de celebr. Miss neque in Missis votivis B. Virginis adhibebatur. Nunc vero juxta Rubricas Missalis dici potest in

42쪽

votivis Angelorum; & B. Mariae in Sabbato, non in aliis , nisi gravis causa urgeat . De his sese SuareΣ , & Grancolas . Verba illa: Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam quidam interpretantur: ac si gratias illi agamus propter ejus erga nos gratiam. & misericordiam . Et merito . nam in sacris paginis gloria Dei pro ejus gratia , & misericordia saepe accipitur . Post Hymnum Sacerdos in signum mutuae communionis. & ρο- cis salutat populum dicens Dominus vobiscum ; Episcopus vero . si dies Letitiae sit. Pax vobis . quibus verbis Apostolos post resurrectionem Christiis , cujus personam Episcopus exprimit , salutavit : diebus vero paenitentiae dicit & ipse Dominus vobiscum, quod servat etiam in reliquis salutationibus. ut declaret. se ex numero Sacerdotum esse, ut advertit Innocentius II l. Quae quidem quam vetuste sint. satis colligitur ex Epistola Leonis Uu. saeculo x. ad Gallos . & Germanos scripta . Morem , ut Episcopus non semel tantum in salutatione Populi diceret Pax vobis . sed etiam in ceteris salutationibus, in quihus dicit Dominus vobiscum. Priscillanus invehere conabatur: Verum illum improbavit Concilium Bracarense, ut observant Garcias . Loalsa. & Tournely . Formulam Pax vobiseum adhibebat Episcopus. & Diaconus in quibusdam ceremoniis extra Missam; Episcopus quidem juxta D. Chrysol omum ea utebatur , cum ici Ecclesiam introiret : & Albaspinaeus ex Divi Cypriani epistola 3o. colligit . eamdem a Lectore usurpari consuevisse , antequam Evangelium legeret . Nunc in Orientali Ecclesia Sacerdotes juxta Liturgias Basilii. & Chrysostomi populum salutant dicentes Pax Omnibus , ut Observarunt Bona , Martene.& Meratus .

De Orationibus . ex x. 9. I. a. c. .

S Mutato populo , &ad precandum per verbum Oremus e citato ,

Sacerdos orationes recitat, quae in Missali Moeta rabico. & in vetustis Sacramentariis apud Ven. Caes. Thomasium collectio. & se quentius collecta vocantur. Haec vox I. ad Cor. I 6. eleemosinam significat: apud Scriptores Ecclesiasticos coetum Fidelium adorandum Coninvenientium . In Missa vero ita vocatur, vel quia Sacerdos . veluti

Mediator inter Deum . & homines, vota omnium colligit, vel quia brevis est oratio, quam Sacerdos super populum congregatum reci tat , vel quia omnes, collectis in se animis, cogitationes, & affectus sitos ad Deum elevavi, ut explicat Espen tu .

43쪽

Collectae vis, di natura ad Apostolicam tralitionem est reserenada , ut colligitur ex Iustino , di Tertulliano. Eas, quibus nune in rarissis utimur aut S. Gelasius, aut S. Gregorius composuit; Leoni II. tribuitur oratio Deus , cujus dextera B. Petrum m. & altera Deus , qui B. Petro cte. apud Durandum : Innocentio autem III. A eunctis ere. Olim unam tantum collectam dictam suisse , ostendit Menardus; imo apud eundem Durandum in Lateranensi Ecclesia nullam , sed ejus Ioeo Pater ηser fuisse recitatum. Et Agrestinus S.Colum num accusavit . quod complures orationes in Missa adhiberet, sed eum defendit Eustas u . docens nihil esse utilius precum multiplicitate. Attamen o,

servat Mai tene definitum esse, ut non plures quam septem recitentur. Et Honorius errare ait eum, qui hunc numerum praetergrederetur Maerus vero post Innocentium III. Opinatur , earum numerum juxta Rubricas imparem Se oportere, myilicam hanc ad lens rationem,quis videlicet Ecclesia unitatem amat, quam numerus impar. utpote induvisibilis , exprimit. In Romana, di in quibusdam aliis Ecclesiis orationes oIim, Laudes diet , recitabantur pro Pontifice , pro Imperatore, Rege . dc Episcopo, ut ex libro Pontificali in vita Hadriani I. colIigi

tur . Ilarum laudum formulas exhibent Bona , Μ 1rtene , scalii. Interdum ex Rubrica Sacerdos posti oremus dicit flectamus gentia, crespondetur Levi e . Antiquitus Diacouus utrumque caneb1t, in interposita aliqua mora, qua populus in genua provolutus tantisper ora ret . iso lie vero, ubi Diaconus primum praecinuerit, subdiaconus 1latim addit Leva e . Nune ad colleste ritum intuendum progrediamur. Haec ad Patrem tendit. Hoc etenim more Iesus orare nos docuit Matth. 6. , se Nilsa oblationem illam repraesentat, qua Christus se Patri obtulit. Non dirigitur autem ad Trinitatem , ne, cum postea concludimus, Per Dbmmum nostrum Iesum Chrisum Rimm ttivm cte. . videamur aut Iesum putare Trinitatis Filium ; aut duas in eo personas distinguere , unam scilicet in Trinitate , quam invocamus , alteram . per quam O, tellamur ipsam Trinitatem . Optimum igitur visum est, ut ad personam Patris, a qua aIiae procedunt, oratio juxta Concilium Carthaginense III. dirigeretur. Neque vero per hoe Filius. & Spiritus Sanctus excluduntur; monet enim Tertullianus, propter essentiae unita

tem in Patrem, Filium . Ac Spiritum S. intelligi, &cum in fine colle- et e , tres personas simul vivere, & regnare dicimus, jam eas simul pa-

Titer invocamus. Perpaucae tamen colleme ad Filium etiam diriguntur 'rta se . inquit Bellarminus , ηe homines erederent , non posse in cari. nisi Patrem: fc hae concluduntur verbis: a vi vicis . ct regnas cte.

Eae vero . quae ad Patrem ordinantur, obsecratione clauduntur

Per Dominum nostrum Mum G.Tum quia nullum aliud nstmen datum es h

44쪽

minibus, in qua ονο teat nos sal as fieri : tum quod unus mediator Dei. Gh-mum mur, ex homo Christiu vis ; tum quod per eum solum habemus accessum ad Patrem; juxta is . qaol legitur in Act. Apost. . . dc I. ad Timoth. a. &ad Rom. s. Pol collectim Minister populi nomine respondet Ante u ; de cuius vocis usu loquuntur Apostolus I ad Corinth. I 4..Iustinus Mirtyr, dc Ηleronymus . Haec vox Hebraica est. & interdum est a firmantis , ut cum post aliquod Fidei dogma . E. G. post Symbolum , adhibetur; interdum est desiderantis, si nempe sequatur orationem , qua alicui opem a Deo imploramus; interdum denique est assentientis. ut cum adjicitur orationi , quae aliquid respicit , quod nolirum est exequi, di perficere . a

EXERCITATIO XXVI.

De Epis Ia . text. 9. I. a. c. s. in AD Eucharistiae Sacramentum, quod est Mysterium Fidei, popul ut disponitur juxta S. Thomam per dxPranavi Prophetarum. 9 Aps t rum , quae legitur in Epistola. Quapropter ad hune ipsum finem intritaeta est Epistola. ut populus erudiatur, Ac ad Sacrificium praepiretur . In vetustis Codicibus Epistola dicitur Lectio ex Apostoli, quia etsi interdum ex aliis scripturae libris, plerumque tamen ex Epiliolis D. Pauli desumitur . & hinc Lectio nomen Epimia traxit. Iudaei a lectione ibbrorum Moysis . di Prophetarum Conventus suos exordiebantur , ut ex Achis Apost. colligitur. In novo autem Testamento S. Paulus saepe insinuat . ut Epitiolae suae in Ecclesia legantur . Hinc inserre licet , verosimile esse eas Epistolas tempore Missae lectas fuisse. Quod licet Apost,

Ius diserte non indicet, id tamen non leve opinioni nonrα sundamentum suppeditat . quod nullos alios Christianorum conventus sciamus , quam qui ad Sacram Synaxim agebantur . Olim Eusebio teste. Episcoporum etiam,summorumque Pontificum literae in Ecclesia legi consueverunt, praesertim quae Pacifica. seu Communicatoria dicebantur, quarum commercio pax,& unitas inter Romanum Pontificem ceterosque Episcopos servabatur & Orthodoxi ab Haereticis discernebantur. De qua re videantur Martene,Card. Bona,Ac Bencinus. Series, & ordo Epistolarum . . Evangeliorum , quae totius anni cursu in Ecclesia leguntur . s. Hieronymo vulgo tribuitur ἔ Diversia tamen pro diversis liturgiis viget disciplina. In Missilibus Ambrosiano .& Moetarabico duae Lectiones, altera e veteri, altera e novo Teitamento leguntur ; Et Mabillonius ex Gregorio Turonensi probit, tres ost sin Gallia legi consuevisse, primam ex Prophetis, alteram ex Apostolo. tertiam ex Evange istis. Nunc, paucis diebus exceptis , una tantum

45쪽

eoeitatur In Missis privatis a Sacerdote Epistola legitur, in Solemnita, uidem a Subdiacono cantatur, a Sacerdote tamen etiam submissa voee Aieitur Id olim Lectores praestabant; nam in Veteribus Subdiaconoruin ordinationibus nihil reperitur . quod ad lectionem Epistolae reterri' Iit ut ostendunt Hallier . & Morinus, & colligitur, ex Amalario, Micrologo, & Durando , quare Martene putat, seculo m I. Subdiaiaeonox Epiliolam legere caepisse. Hodie tamen proprium munus Sudiac ni evasit, ut ex ejusdem Ordinatione apparet. Absente Subdiacono . cuivis Clericus in minoribus conititutus potest Lectionem legere . sed abluue manipulo juxta Congregationis Rituum Rescripta apud Mer tum Pol Epistolam respondetur Deo gratias, quam vocem vetuitissimam esse, patet ex Regulλ S. Benedicti , di ex Augustino.

Graduuli. sex t. 9. I. a. c. s. G Raduale . seu Antiphona, quae post Epistolam dicitur, juxta S. Thmmam profectum vita signincat. Hoc autem nomen Obtinuit, vel quod in Altaris gradisus Caheretur , ut vult Honorius ἔ vel quod can retur , eum Diaconus Ambonis gradus Evangelium lecturus conscenderet.ut putant B. Rhenanus , di ven. Card. Bellarminus. Responsorium etiam vocatur , vel quia Lectioni convenire , di quodammodo respondere dehet, vel quod alternis cantaretur vicibus , ut innuit Rabanus .

De Graduali suse scripsi ven. Card. Thomasius. Hus vero Auctor. vel S. Caelestinus , vel S. Glegorius suisse fertur. qui etiam illud post Epistolam diei jussit. Sed hic dissicultatem ingerie Concilium Toletanum IU. an. 633. i, bitum, in quo praescribitur . ut post Epistolam, nullo Resmosorio interjecto, statim legatur Evangelium. Verum recte Card. Bona observat, Concilium nequaquam ceterarum Ecclesiarum ritum improbare , sed Liturgiam solum Morarabicam, quae tunc in Hispania vigebat, sartana , tectamque conservare voluisse . Adnotandum interim Graduale. utpote poenitentiae, & doloris signum, tempore Paschali intermitti .

De Allelais, Tractu, ct Sequentiis . ex L 9. I. a. e. s. λPost Graduale dieitur Allelu D , quae vox Hebraica signifieat Laudate Dominum,& Davidem Auctorem habet, nec alibi in veteri Testamen- eo, quam in Psalmis, di Tobiae TD I. reperitur. S. Joannes vero ia

46쪽

DE sACROSANCTO MISSE SACRIFICIO. Γν

Apoea ivps narrat, se audivi iIe Choros Angelorum in Seso canentium M b D; quare haud immerito dicere licet, hoc Canticum in Ecclesiam e Cauo suisse deductum . Soetomenus contendit illud Romae

quondam die' Pascha tantum cantari consuevisse; cujus sententiae acrem oppugnatorem Card. Bellarminum nactus est , quamquam nec suus illi desuerit defensor Valesius . Quam inter eos litem erudita in terpretatione componere . ac conciliare studuit Card. Thomasius; ita- ut in Paschate solum solemniter intonaretur. Ceteris vero diebus ad placitum vel diceretur, vel omitteretur. Tanta hujus vocis fuit apud omnes veneratio, tanta sanctitas , tanta majestas; ut , S. Isidoro telle, nunquam in aliud traducta fueritidioma; illamque S. Hyeroninus omni tempore , ab omni aetate , ab omni hominum ordine , a pueris, ab agricolis inter labores adhibitam

fuisse scribat. Omittitur vero Allel a iuxta Rubricas a Septuagesima ad Sabb tum Sanctum , in Missis de seria per Adventum , & in vigiliis jejuni

rum , exceptis tamen Paschatis, & Pentecolles; in quibus olim Millae per noctem celebrabantur; eaedemque erant ipsarum Festivitatum Mi sae, ut observat Bellote. Lutherus probare contendit AII tu is , etiam per Quadrages mam , di in majori Hebdomada intonari debere ; sed eum egregie refellit Bellarmiuus. Cur autem. per id tempus omittatur . fuse disserit Theophilus Raynaudus: sieuti de ejus usu medio inter Pascha , dc Pentecostem tempore, ac de ejus, per Quadragesimam intermissione Alba spinaeus. Omittitur denique in Festo SS. Innocentium , quod Eccleua miserarum matrum , quae filios suos trucidari viderunt, planctus ob oculos nostros ponat, ut advertit Amalarius . Dicitur vero in ejus Octava, dc Festivitate ipsa, si in Dominicam incidat ; quia in ResurrecIlana Domini, inquit Honorius , eos Sanctis AF

siciatos credimus .

Tractus a trahendo dicitur: nam juxta Durandum , Bellarminum .di alios, tracIim, dc cum asteritate vocum , s prolixitate Uerborum , canitur . Dicitur a Septuages; ma ad Pascha pro Allelria , quod Tractus , ut ait Rupertus Abbas, Luctui congruat, dc his diebus mortem , quae subintravit in mundum , lugeamus Sequentia. quae etiam Iubilatio, oc prosa appellatur, ita dicitur, quia Graduale consequitur . Quatuor Sequentiis utitur Ecclesia Romana : prima est mi Iima PasichaIi, die Paschatis a Roberto Francorum Rege secuto xl. juxta Durandum composita. Altera Veni Saam Spir tus in Pentecoste ; di hoc B. Hermanno, contracto ejusdem seculi Scriptori tribuitur. Tertia Lauda Sion, in Festo Corporis Christi ; ejusque Auctor D. Thomas dicitur. Quarta, Dies ire in Milsis Moituorum, quam scripssse existimatur Latinus Card. Utimus . seu

47쪽

Frangi pani Ord. Praedicatorum , qui ann. I 29 . obiit. De his sese Le Brun, Marcus, & Perimezius, qui hujus ritus B. Notherum S. Galli Abbatem , qui integrum volumen ejusmodi Prosarum a se compositatum congessit , introductorem fuisse putat . Alia Sequentia , Latida Sion Saluatoris Iesu nomen dicitur in Festo Nominis Iesu; sed tae apud Meratum propria est Fratrum Minorum .

EXERCITATIO XXIX.

De Reliquis Actionibus, qua sunt a Sacerdote in hae Missa parte . ex L 9. I. a. c. o. Ρ Raecipuae actiones juxta Rubricas sunt Altare osculari; ad eornu Epiliolae se conserre; signo Crucis se signare, caput ad Crucem convertere, di in quibusdam verbis proserendis inclinare ; in medio Altari Drie, & Gloria recitare, ad cornu Epistolae redire, di in dicendis collectis manus ad humeros extollere. Osculum Altaris ; & signum Crucis superius explicuimus. Ad reliquas actiones quod attinet, olim Gloria . vel in medio Altari, vel in cornu Epistolae , ut adhuc Carthusiani, & Fratres Praedicatores siciunt, pro libito dici. poterat. Sed nunc in re edio ad conspectum

Crucis . juxta Ritum Romanum a seculo XIII. invectum , recitatur . Olim quoque populus verbis Dominus vobiscum non in medio Altari , sed ut nunc a Carthusianis , Carmelitis , di Fratribus Praedicat bus fit, ad cornu Epiliolae salutabatur . Verum jum a quingentis, &lius annis apud Le Brun Sacerdos a medio Altari ad populum conversus dicit Dominus vobiscum. Septies hoc in Missa repetit, quod . annotante Innocentio III. . nos admonere valet, ut explosis septem capitalibus vitiis septiformem giatiam a Deo impetremus. Porro Sacerbos ad populum se non convertit post O reor, quia totus est in anima sua expianda; nec ante Evangelium . quia in verbo Dei an nunciando versatur; neque ad Prinfationem , cum sublatum ad Deum animum , proximoque Sacrificio intentum habeat. Manus ad humeros elatas tenet juxta usitatum tum in veteri . tum in novo Testamento orandi modum ; quamvis olim expansis, sublati L. que brachiis oraverint, ut statum Christi in Cruce extensi imitarentur, quo orandi modo plures in Romae Caemeteriis imagines depictae visuntur apud Bosium. & etiam nunc Religiosi quidam ordines utuntur . Consultius vero Ecclesia existimavit, ut, ipso jam praecinente Tertulliano lib. de orat. c. I 3. cum modesta , ct humilitate . . . ne ipsis quidem manibus sublimius . . . Sed temperate, er probe elatis colluta recitare

48쪽

DE SACROSANCTO MIMAS SACRIFICIO. I

rentiir, ne veteri retenta consuetudine inconcinnis gestibus, indecoroque corporis habitui occasio detur . Iam notum est, introitum cum reliquis usque ad Evangelium ineornu Epistolae: Drie vero, GIoria . Credo. & ea , quae ad substantiam pertinent sacrificii , in medio Altaris recitari. Reliquum est . ut de itu . & reditu ab una ad alteram Altaris partem verba faciamus. De quo solide observat Micrologus , inde derivatum esse, ut Sacerdos a cornu Epistolae ad cornu Evangelii transeat, quod cum Fideles Ossertorii tempore oblationes ad Altare deserrent , non potuisset Sacerdos eas commode in primo cornu accipere , & Evangelium legere, nisi Missa lead aliud eornu transferretur. Et Pouget hanc Micrologi observationem illustrans ait: olim in Missis solemnibus, antequam Sacerdos ad Altare ascenderet, a Subdiacono Epistolam . a Diacono Evangelium legi consuevisse: postea Sacerdotem ad Altare ascensit , di ea quae opus es sent, polito, ut supra. libro dixisse: In Missis vero privatis institutum fuisse , ut in cornu Epistolae legerentur, qtiae in Missis solemnibus exintra Altare leguntur; caetera vero omnia, ut in Solemaibus, ita & in privatis in medio Altari perficerentur . Quia vero in Missis solemnibus , post Communionem Subdiaconus in cornu Evangelii Calicem tergit, di componit. propterea Missale ad cornu Epistolae oblationibus non impeditum refertur; atque inde idem Ritus in Milias privatas est derivatus. Postea Sacerdos iterum ad cornu Egangelii se conseri . &Initium Evangelii S. Ioannis legit . ubi primum Evangelium lectum su- erat. De quo non est, cur multa anxietate quaeramus; nova enim ejus Evangelii ad Miliam additio est. & decet , ut in . eadem parte Altatis secundum Evangelium Iegatur, in qua primum recitatum fuit. Apud Mytticos cornu Eptitolae Hebraeos , qui primi ad Evangelium vocati sunt, cornu vero Evangelii. Ethnicos significat, qui Evangelium a Iudeis resectum receperunt; reditus vero ad corna Epistolae futuram

Hebraeorum denotat conversionem .

EXERCITATIO XXX.

De Evangelio . ex L 9.ι. a. e. 6. LEeta Epistola . & iis, quae consequuntur, Sacerdos in medio Aliatari, ut ad Evangelium legendum se paret , recitat orationem Munda eor meum, petens a Deo. ut quemadmodum labia Isaiae ealculo mundavit ignito, ita sibi cor, & labia purificet, quo digne Sanctum annunciet Evangelium . Postea tam in Missa privata. quam in Solemni dicit Me Domine benedicere. At Diaconus Evangelium Cantaturus ait Iube Domne se. Sa-F cerdos

49쪽

terdos quippe benedictionem a Deo petit , cui proprie vox Dominus eompetit: Diaconus vero illam a Sacerdote postulat, cui, ut pote homini . vox diminuta Domnus tribuitur. Porro cum benedectio a Deo efflagitatur , gratias , quibus nobis opus est. postul a mus ἔ ab homine autem poscimus, ut Deum pro nobis Oret. Videantur Du-Cange ,

Inde Sacerdos ad cornu Evangelii se consert, di dicto Dominus vobiscum. secutoque Ministri responso Et eam spiritu tuo, pollice dexterae symbolo Crueis librum in principio Evangelii, ac suam frontem . os , di pectus signat dicens: Initium S. Evangelii, si principium alicujus Evangelii legatur; vel Sequentia G. si quod legendum, e corpore Evangelii sumptum sit. Libro vero Crucem imprimit; quod fit juxta Innocentium III. . ut innuatur hunc Crucifixi librum esse: fronti vero, quod juxta Augustinum Crucem non erubescat : rari autem.& pectori. quod corde eredatue ad justiram . ore autem confesso sat ad ΡIutem . Tum junctis manibus . sive privati m , sive solemniter celebret. Evangelium legit. In majori Hebdomada . eum legitur historia Passimnis Christi . lectioni praemittitur: P dia Domini μν ni e e. , dc omittuntur tam Initium , aut Sequentia cte. quam praedictum Crucis si

gnum

Ex vetustissima consuetudine populus Evangelium stando audit. ut significet. paratum se esse ad perficienda Domini mandata . quae in eo leguntur. Et olim ad declarandam humilitatem . obsequiumque Deo praestandum , qui baculum habebat, juxta Amalarium depone-hat; Religiosi vero Equestrium ordinum . vel manum gladio admovent, vel ipsum e vagina educunt, indicantes per hoc, se paratos esse ad sanguinem pro Christi Fide sundendum . Vide Card. Bonam. Olim in Missa Solemni Lector Evangelium legebat, quae Consuetudo etiam nunc apud Graecos viget. Postea vero id munus in Evangelii honorem Diaconis demandatum est . Consuetudo haec Evangelium in Fidelium caelibus legendi ab ipsis Ecelesiae primordiis originem suam ducit; ut ex a. ad Corinth. 8. . ex vetustis Liturgiis. & ex Eusebio eruitur. Illam quoque S. Iustinus ex Apostolica repetit traditione; ae licet Morinus ex Epistola S. Gregorii Μ. ad Ioannem Episcopum Siraeuianum. ubi S. Pontifex ait, Apostolos. dicta solum oratione Dominicali. Hostiam consecrasse, arguat. Evangelium per multos annos in Missa lectum non fuisse; Morinum tamen egregie refellit P. Lupus ; & Card. Bona existimat. S. Gregorium, ad tempus illud respexisse , quo Evangelium nondum erat

litteris commendatum .

Post illa Sacerdotis verba Initium die. , vel Sequentia . Minister respondet Goria tibi Domine, de ad finem Evangelii addit Laus ti-

50쪽

bi Chrsei quae verba omittuntur Feria 6. in Parasceve , quo Christus opprobriis saturatus est. Olim post Evangelin m dicebatur Amen . quod servatur in Ritu Moetarabo . vel Deo gratias, ut videre est apud Alensem . Sacerdos vero submissa voce subiicit: Per Eυangeliea d/cta d/kantur nosh a delicta . quae vox delicta hic culpas veniales significat ;ut notat Le Brun ; ac limul osculatur principium Evangelii ἔ quod tamen non facit in Missis mortuorum . neque coram Papa, vel Cardinali. aut Legato Apostolico . ubicumque hi sint; neque coram Patria

chis, Archiepiscopis, & Episcopis, ubi jurisdictIonem habent ; quibus omnibus Missale ad osculum offertur. De hujusmodi osculo pIura loquitur Ionas Episcopus Aurelianensis. Antiquitus vero non solum Sacerdos Evangeliarum librum osculabatur . sed liber ipse ad totius Cleri, populique osculum circumsereb tur. Verum Honorius III. apud Meratum, &Raynaldum vetuit, ne cuiquam , etiam si Principi, Evangelium offerretur osculandum . nisi Sacro oleo sit perunctus.

EXERCITATIO XXXI.

De Sermone post Evangelium olim ad populum habito, is suissa

Catechumenorum . text. 9. i. a. c. s.

IN more positum erat apud Hebraeos, ut post lectionem legis, &Prophetarum sermo ad populum haberetur, ut ex s. Luca . & ex Actis Apost. eolligitur . Ex Iulii no . & lib. 8. Constit. Apostolic.; &ex S. Cypriano constat, post Evangelium Homiliam. seu sermonem

haberi consuevisse . Hoc eruditissime tractat Ferrarius. Praeter sermo nem vero monita quaedam populo exhibebantur, scilicet ut . . pro diaversi necessitatibus preces funderent ad Dominum Oe. ; ut loquitur Con-eilium Aurelianense apud Jvonem . Hane consuetudinem Galli retinent apud Pouget. & admonitionem Prone gallice dicunt. ex Graeco Pronaos, hoe est ab illa Templi parte , quae a limine ad Chorum protenta Laicos continebat. In Italia quoque Parochi, qui munus suum exequi volunt, solent Festis diebus sermonem post Evangelium ad populum habere; cum Concilium Tridentinum instructionem gregis omnibus Pastoribus serio praecipiat. Lecto Evangelio. & sermone habito , catechumenorum Minperacta erat. Quod ut melius intelligatur . sciendum est, publicos poenitentes a Patribus in quatuor Classes distribui. Alii Hentes dicebantur, qui extra Templi januam peccata sua deflebant . Alii Audien- res. 8c Proserati, & hi in ea Templi parte . quae Uarthen appellaba

tur, eum Energumenis , & Catechumenis morabantur; qui omnes,

F a sermo

SEARCH

MENU NAVIGATION