장음표시 사용
121쪽
reri videantur. , qui innoxias & Christiano homine haud indignas voluptateS indigne pro. scribunt, iurules amrotantium quibusdam, qui omnia potius quam risum circumstantium larunt, omnia potius quam hilaritatem aequo
' Um Academico quodam veterano, qui s pleraque Philosophorum veterum decreta cognita comprehensaque animo habebat, certamen mihi de aetate Mundi nuper erat, quum ille, serio nescio an tentandi causa, de Chronologiae Christianae veritatc nonnihil dubitare se fateretur , adductum in primis auctoritate tum Turdetanorum veterum in Hisi pania, de quibus Strabo, a Τῆς παλαιῆς
Antiquitatis monumenta habent constri a , ac poemata, S leges metris inriusas, a sex millibus annorum, ut adiunt: tum vel maxime fide Scriptorum Chinen m. qui multo remoti rem annorum memoriam, quam quae ex Mole in S. S. colligitur, in fastis suis consigna. tam habent , haud lcmere, ut putabat, in dubium
122쪽
dubium vocandam, quum Histori arum humanarum nulla ceritor quam Chinensis sit, ut proinde Martinus Martinias, sa) diligentissimus memoriarum Chinensium explorator, hanc dissicultatem , quam nulla ingenii vi. consequi potuit,' injudicatam relinquere coac tus fuerit. Ad haec ego monebam, callide a Strabone l. c. ne nimium credulus videatur, su jici illud. c. ι, ut aiunt: deinde tot imperii Hispani mutationibus, tot gentium migrationibus, haec sex mille annorum spatia non congruere, studiumque historicum multo reiscentius esse, quam ut tot secula supra aetatem'
Mosis, qui primus illud condidisse videtur, transcendat : denique Strabonem in ea sorte sententia esse , quam Orpheus, quasi in ludo Iliae dc Rabbinorum edodrus , tradit apud Platonem, b)mundum m sexta aetate, 'Eκτηλ γενε , finitum iri. Postea quod ad Chine ses attinet, quum his opposuissem, quae immortalis Pa. H. Budrius, scin erudite disputat, addebam , non ita firmam esse annalium Chinensium fidem, si vera sunt, quae ista Ilus sc memoriae prodit: Imperator Mensum Chingas seu Mus, extremae ambitionis homo, quorinum Imperatorum omnium extingueret memo-o riam, a. Vissi Moctos Polyh. Philox L. II, P. I, C. XI, p. m. 32I. b. In Philebo sub. O, p. m. 94. c. In Historia Eectes. U. T. pag. 82. d. De Re Litter. Sinens Vid, timoiari de Bibliothecis Cap. XI, p .m 23Φ
123쪽
riam, famamque apud posteros siolus obtineret, edicto publico omnes libros snicos exuri iussit. Musionis huius quae ante Christi epocham anno ais contiguin auctorem Lisuum faciunt, in. Ex hoc sermone in alterum de Senectate Mundi delabimur, cum Philosophus meus, . Epicurum, Stoicos aliosque veterum sequutus, minime dubium sibi esse affirmaret, quin Natura rerum antis decrepita esset, sicuti Christo visa quondam fertur in fabulis Mohamedanis: a) quin languidior ad generaudum multoque debilior hodie sit, quam recenti adhuc aetate, viribusque jam olim in ipse adolescentia &juventute integris. Quam in sententiam ut me perduceret, auctores approbatoresque proposuit Aristotelem, b) Hipparchum. o Leuci pum, vi Democritum, se) Lucretium , f Senecam, g) sexcentos alios, haud praetermisso dicto Davidis bin Coeli peribant, tu
autem permanes a V omnes scut vesimorum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos,
Ego vero, naturam mutationibus obnoxiam;
esse haud inficiatus, alteram liam de esisto Mundi senio sententiam virtute di Providem
a. Vid Fabrieli Cod. Apocr. N. T. Pari III, p. 39s. b. Lib. I, Meteor. Cap. Id. e. vid. Coluis mel. L. I, Cap. L d Vide Hesychium in vita Leuis cippl. a. vid. Origenis Philosoph. Cap. XIII. f. Lib. irim i Epim LXXI, p. R. ras. 6. Psalm
124쪽
tia Divina , quae ipsa hujus Universi anima est, indignissimam pronuntiabam. Quid enimZ
inquiebam in COELO, SOLE & STEL
LIS quis detrimentum quodquam sensit, quominus pristina & alacritate & potestate munus suum obeant, Veteremque utilitatem reis
.hus humanis asserant i quanquam aliter sensic se videntur veteres astrologiae & rei rusticae scriptores, Hipparchus & Saserna, aliique, de quibus Columella: sa) Multos jam memorabiles
auctores comperi persuasum habere, longo aevi' tu qualitatem caeli satumque mutari, eorum uaconfulii mum astrologiae Professorem Hipparichum prodidisse , sempus fore, quo cardineis manis di loco moverentur, idque etiam non . pernendus auctor rei rusticis Saserna videtur adcredidisse. Nam eo libro, Fem de agricultura scriptum reis liquit, mutatum caeli satum sc colligit , quod quae regiones antea propter emis assiduam visia lentiam nullam sirpem vitis usi oleae depositam custorire potuerint, nunc mitigato jam S inrevipessent a pristino frigore largi is olivitatibus. Liberique vindemiis exubeream. TERRA non profecto in ipsa, ut ita dicam , infantia magis quam hodie fruges sponte tulit, quin manus Adami postularet, quin duro hunc opere ruiastico exerceret, quin non nisi scum la-hore N in Audore vultus) fructum praeberet: sbὶ ut proinde vana sit querela meatae Epicurei Lucretii, H.
125쪽
naequa adeo fracta es aetas, emetaque melius Vix animalia par creat, Haec si deficere & a nativa fertilitate degeneis rasie cuiquam videbitur, is meminerit, Curae humanae vitium csse, non naturae, uti probe monet Columella, qui Libr. II. Cap. I. his verbis claudit: Non igitur fatigatione, quem Minodum plurimi erediderunt, nec senis , sed sera scilicet inertia minus benigηὸ uobis arva respondent. FODINAS terrae Hispaniae Cato apud Gellium sa) suo tempore praedicat, omianium ditissimas. Neque vero argenteos hostontes, exaruisse credendum .est: sed legibus mutum est, in viscera Hispaniae penetrare, ex quo America commodiorem proventum praestare visa fuit. MONTES , AElnam. Parnassum & Olympum sensim subsidere, nam tarum veterum testimoniis probare vult a M. aeas: sb) Cui Senecae illud oppono: c -- nam consevimi , siensim subsidere, ex hoc coli gum , Dod aliquanto longius navigantibas fouis has sic. olim o Zendi. Potest Me aecidere,um quia mootis altitudo desedit, sed quia iDis evanuit, , minus vehemens ac largus essenae ais eandem causam . fumἡ quoque Ter diem seu
parte sui decreverit se non video. Certe deINGENIO humano pessime merentur, qui
' a. Lib. II. c. m. b Lib. VIII. V. H. cap XI. Epist. LXXIX. - . ι
126쪽
hoc priscis mortalibus praestantius quam noti his a natura datum fuisse opinantur , more Stoitorum recentiorum apud Sextum Empirin
Moleis dicant nonnulli, Primos homines fui e seqqui nune fuat, intelligentia ἰοην praestantiaAres, - - - Hi vero Plinium s b) audianti sum ex iis, qui miser antiquos: Mn ramen, ut quidam, temporum nostrorum ingenia despicis. Neque enim quas lassa S emarea narura, in Hisbia laudabile pariat. CORPUS hum num jam quondam vastius prolixiusque fuisse creditum est: t) Sed nar parum sepere ii mihi videntur, qui cum Homero ex Orestis compore , pedes duodecim dc quadrantem sive seintem cubita longitudinis habente, si accredas
Herodoto. d) de proceritate antiquorum comporum judicant : quum nulla uon . aetas tam grandiusculos Atlantes, quam minusculos p. miliones tulerit, utrosque ludicra naturae spe. ctacula, non artificia vulgaria ta quotidianaamnique nos posteri non tardius quam vel res illi nascimur, non citius morimur, non
127쪽
morbis & debilitatibus, nisi quas nostra smpe manu ipsi facimus, magis conflictamur. MARE non profecto nobis quam major, ruus thinora beneficia affert , non pauciores pisces , non viliores uniones. Uno vcrbo, ut de Naturae Senectute conqueruntur. non magis serendi mihi videntur, quam queruli isti homunciones, qui iniquitatem Temporum , in quibus vivimus, accusant, ab ipsis Temporibus, quae hi iniqua faciunt, merito accusandi. Vegeta semper & ad bene iaciendum promtissima fuit, est. & er t. dum erit, Natura: Optima semper fuit, est.& erit quaelibet aetas : Pessimum semper &corruptiuimum stat, est & exit, dum crit,
Num Sacerdotes a plebe eligi fas ' ρ
S Zdeb m quondam conviva inter complures
. territori1 Tunderensis in Holsatia Sace dotes Curiales, qui multa & varia de ingeniis auditorum suorum commemorabant, quam viam hic, ille, iste ad honores suos sbi secerat . quibus artibus studia plebis rusticanae, cujus suffragiisSacerdotes ibi fiunt,nachus fuerat quam opportuna occasio quasi de coelo in rem suam deciderat. In his unum, sane clarissimum virum, qui brevi post naturae debitum,
128쪽
reddidit, narrare nobis memini, cum munus suum ambiret, deformitatem competitorum suorum, quorum alter claudus, alter obstipacervice erat, sibi utilitati fuisse, eamque causam unicam , quamobrem a sum agatoribus rimicis, quorum in oculis & animis damna illa corporum contemtui Crant, utrique ante haberetur. Hanc fabulam tum risus praesentium sequutus est, tum seriauisccptatio, Num
cerdotas a plebe elui fas si ρ cum alius jus
istius electionis a profesto vulgo ad Presbyteros sacri ordinis, exemplo ucteris ccclesiae tam Iudaicae quam Christianae, tranSserendum Censeret: alius penes eum. qui summam imperii patriae tenet, illud esse oportere contenvideret : alius denique hanc auctoritatem Laicis
minime abrogandam judicarcit tum quod Ambitus, vetus illa reipublicae pestis, non in pago magis quam in civitate aut Aula grasi sari let: tum quod Candidari non ab ipsa Plebe primum deliguntur, sed jam delecti a
magistratu utriusque ordinis ad vacuam Cathedram, ut judicium populare subeant, de legantur : tum demum quod aures Laicorum non ita rudes & hispidae sunt, uti vulgo croduntur, quin de virtutibus orationis satiβ ρο- ritum saepe judicium facere queant. '. Hac contentione tandem . ad arbitrium meum. ne scilicet asymbolus essem , delata. ingenue fatebar, consueta illa Competitorum Certamina mihi non placere, in quibus fieri Videmus, quod in antiquis Graecorum Latia PAR s HI. H n
129쪽
norumque poetarum, ut ignavissimi saepe' praestantissimis praeserrentur, ut Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, ambitu ,rratiaque V factionibus sepenumero vinceretur: Ut Euripides , quum quinque'septuaginta ragoedias scrip isset, in quinque solis viceris, in reliquis ab uno alterove ignobili certatore victus, sa) quia η ἀνοητοι ἶσαν οἱ τg-κυ-
expertes Oi-erant, proculque a sano judicio discedebant, aut corrupti fuerant, ut ait AElianus ; b) haud diffunditer semet ipsum cavilis lante Petronio: se 'o poeta sum ut spero. non humilismi spiritus, Ii ni,do coronis aliquid credendum est, quas etiam ad imperitos δε- ferre gratia bolet. Addebam , Electionem iulam Sacerdotalem mea quidem sententia miniis me judicii vulgaris cfie, meliusque rusticum, quid aratores quam Oratores, quid rastra quam rostra deceat, perspicere. 'Tum vero ex convivis erat, qui rustica illa sustragia non tantum ab antiquis Christiani Danorum III. Constitutionibus Ecclesiasticis, sed etiam a novisssimis Legibus Danicis appro bari ebat, Legissatore nostro ita sanciente: d) B, cui ius est vocandi , hominem , quem muneri parem arbitratur, vocato, vocarumquoad
a. Vid. Geli. XVII, 4. b. Lib. II, Hist. Var. p. 8. c. Satyr. p. m. 3I4. d. Leg. Danie. Lib.
130쪽
ad renesonandam apud Paraecos, praesente, βmodo temporis ae loci ratio id quodammodo a miserit, Praepostd, ablegato. Tuncs Auditores justum de vita ejus ac moribus, veI concisanandi facultate querimoniam habeant, fit teris supplicibus, Episcopi ae Praeposti adfertintione munitis, ana ad=unctis rationibus coaram illis, res pertinet, declaraninio. - Huic ego primum respondebam ;consuetudinem illam in ecclesia Danica jam obsolevisse, procul dubio desumtam ex lege illa quam Concilium Carthaginense seculo quinto tulit, sa) in Episcopus Me concilio elericorum suorum clericos non ordinet, ita ut ei vium assensum cae testimonium quaerat. Deinde senatusconsultum Concilii Laoricen . b) opponebam , De eo, quod non si populis tanee dendum, electionem facere eorum , qui altaris ministerio sunt applicandi. Hactenus sermo noster familiaias processeis rat, cum humanissimus hospes eum una cum subselliis judicum rusticorum valere juberet .animosque nostros ad hilaritatem honestissimis facetiis invitaret, seriam in eo tempore, quo nuptiae agitabantur, disputationem pertaesus.