Iulii Caesaris Cordarae e Societate Iesu de profectione Pii 6. p. m. ad aulam Viennensem eiusque causis atque exitu commentarii nunc primum in lucem editi a Iosepho Boero eiusdem Societatis

발행: 1855년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

so DE PROFECTIONE PII VI P. M.

propter Ioci amplitudiuem et insignes picturas paulo longior

fuit mora, circumsistunt aliqui e gravioribus, eique demonstrant, quot quantisque malis eo tempore sedes apostolieaeonllictaretur: spretam Pontificis Maximi auctoritatem, infra-eta iura, possessioues antiquissimas vi et armis ademptas ob oculos ponunt. Caesaris ossicium esse Pontificis maiestatem tueri, potestatem sustentare, iniurias ulcisci: idcirco patrinum et Edvocatum romanae ecclesiae appellari. Quibus illo praecise ac frigidae faciam equidem, si quo casu iu discrimen vocatur dogma catholicum. Quasi vero dogma catholicum Caesaris gladio indigere unquam posset. Hoc unum instantibus suadentibusque responsi dedit, nec aliud quidpiam

quantovis verborum ac rationum momento exsculpi ex eo

potuiti duo satis aperte indicavit se solam divinae fidei eonservandae auctoritatem Pontifici attribuere, ius autem legum

serendarum totiusque ecclesiae conservandae, aut non gno

scere penitus, aut in postremis habere. Alias in templum iesultarum primarium venerat speetabatque attonito similis aram Ignatii, qua nulla Romae nec sorte orbe toto magni- seentior. Adstabat lateri summus societatis praeses Laurentius Riccius, ego Bieeio quam proxime adhaerebam, ut dicta utriusque exaudire lacili possem. Prior de lesultis mentionem intulit Caesar, magnum hispanorum ac lusitanorum numerum sibi ex itinere conspectum assirmans. Tum Riectus in sermonem ingressus rogare atque obsecrare , ut tot partibus impetitam atque eonvulsam societatem pro insita benignitate commendatam haberet, atque a supremo saltem

Meldio quod intentabatur, praestaret incolumem. Cui ille totidem verbis: cur me roges, inquit, nihil est: sae is eligatur Pontim qui vobis favere velit, Salva res erit: sin continget Dissili ed by Cooste

12쪽

iniquior qui vos velit perdere, quid eontra ego possim Annon ipsi dicitis ac palam depraedicatis Ponti fleem salii non

posse' summam atque omni humana maiorem eius potestatem esse' duae sive irridentis sive obiurgantis in modum pronuncians, satis ostendit non placere sibi. quod iesultae tautopere pontificiam potestatem efferrenti Hanc animi inductionem parum oppido apostolicae sedis rationibus eousentaneam, Iosephus hauserat, ut dixi, d mi inter nova Iustini Febronii dogmata. Nonnulli enim aulae proceres ac ministri tantam Febronio fidem adhibebant, ut quaedam ad eius praescriptum novare non dybitaverint quae ad diseiplinam ecclesiae pertinebant, nec sibi religioni duxeri ut profanam manum in sacrarium inferre. eumento sint quae subiicio. Mos erat pervetustus Romae ut sanetioris hebdomadae seria quinta, Pontifex solemni caeremonia diris devoveret impios pietatis catholicae desertores. simulque graviora quaedam piacula, sublata ceteris sacerdotibus saeuitate, sibi absolvenda reservaret: diploma in id legebatur Bullam vocabant in Coena Domini in ae poenitentiae ministris propalam habendum proponeb3tur. Erat id non tam sanetae sedi gloriosum, quam sceleribus avertendis utile. Rem tamen longo usu receptam ultra non tulerunt ii, qui Mariae Theresiae, eximiae pietatis seminae, nomen et auctoritatem praeserebant. Certe diploma illud pontificium recipi deinceps promulgarique intra fines austriaei dominii vetuerunt, immo e poenitentiae tribunalibus ubi esset amxum refigi iusserunt, nec scio an non etiam absolvendi saeuitalem quam Pontifex ademerat, sacerdotibus restituerent. Grave id sane et adhuc inter eatholicos inauditum. Illud nihilo levius. In eouellio oecumenico tridentino, in augusto illo Maetis-

13쪽

12 DE PRO GTIONE PII VI P. H.

simoque totius terrarum orbis conMMu quaesitum fuerat, quae maxime aetas dicendo religiosae professionis sacramento videretur idonea. Post longam et aceuratam disceptationem placuit eam definire ad annum vitae decimum sextum, eum videlicet sui satis potentes arbitrii adolescentes sunt et adhue mens docilis atque sexibilis, neque dum humanae cupiditates ultra modum invaluere. Consentit divinum illud oraculum bonum est viro, eum portaverit iussum ab adolescentia sua. Aliter tamen visum aulicis hominibus: protrahi hoc spatium voluerunt in posterum ad annum usque aetatis quartum supra vicesimum. Ante edi usque ae recipi solemnes votorum nuncupationes vetuerunt. Frustra edicto inte cessit archiepiscopus cardinalis MigazZius, et gravissima obtestatione monuit, saeram eam rese rem, nec laicis viris attin- .gendam. Frustra Ximenius summus tarmelitarum praeses. idemque gravissimus doctrina vir, scripto Iuculento ob oculos posuit, quanta ex eo edicto malorum Iabes tum in ordines religiosos, tum in christianam rem univeream esset tonseculura. Perstiterunt nihilo secius in sententia, nee ab inrepto dimoveri ulla ratione potuerunt. His itaque Rensim assu scebat Iosephus, apud eumque insita austriaeae genti reel si ae veneratio sensim vilescebat. Leviusculum fortasse videatur quod adiicio, at si rem in trospicias magnam habet pontificii nominis contumeliam, quove essent administri viennenses animo erga Romam ex

hac una re facile intelliges. Unus quidam religiosae pro sessionis vir, Natalis nomine, haud ille quidem indoctus, sed nihil minus quam theologus, materiam nescio quam theologicam Romae attrectare ausus, foedique erroris postula-wS atque eonvictus, eo nomine pulsus in exilium fuerat

14쪽

cOMMENTARII

clementis XIII. iussu. Erat ergo ut minimum hominis suspecta doctrina. Eum tamen Hennensis aulae proceres ac min stri continuo in tutelam accepere, ac velut in contemptum romanae tensurae pontificiique decreti, theologicae disciplinae anteeessorem in ticinensi athenaeo constituendum curavere. Neque id satis. Natalis aulae patrocinio arrogantior factus multa contra communiorem theologorum doctrinam palam et

impune disseminare coepit, eo progressus audaciae, ut quiddam velut minus theologice dictum carpere non dubitaverit in eo Bellarmini libello, quo praeceptioneA doctrinae christianae pueris tradebantur. Nec morat ad eius placitum IibesIus tota exulare iubetur Insubria, poena hibliopolis proposita, si usquam apud eos venalis inveniretur. Erat alioqui liber docti

simi sanctissimique cardinalis manu compositus, Clementis VIII. Pontificis iussu evulgatus, et quod magis est diuturno omnium sere ecclesiarum usu comprobatus. Sed nihil tanti visum ut hominis unius quem Roma damnasset, sa-mam tueri, existimationem ae decus amplificare. Ecee autem ad extremum res nam omnia persequi longum esset qua una cetera quae eiusdem argumenti sunt contineri videantur. Iam inde ab anno saeculi huius sexagesimo tertio quidam per Germaniam dispergi coepti erant re-eonditioris ac novae doctrinae libri, qui ad deprimendam Pontificis Maximi potestatem, ut ad summam rerum Spectare Videbantur. Iustini Febronii quod supra memoravi nomen ii praeserebant libri, at eo se tegebat nomine Ioannes Nicolaus Η0ntem ius episcopus myrtophitanus, trevirensis ecclesiae ut loquimur suffraganeus. Et erat scriptor non solum apprime doctus, verum etiam religionis studiosissimus, sed qui suo praesidens ingenio, qua via unitatem Getesiae scindebat, ea

15쪽

BE PROFECTIONE PII VI P. M.

dem restitui posse existimabat. In eam enim devenerat opinionem ac spem, Semel deiecta romani pontificis auctoritate, facilius heterodoxos ad concordiam unitatemque catholi eam reducendos. Eos confestim libros proscripserat, ut dignumerat, Boma, atque e fidelium manibus eripiendos curaverat. Contra tanquam e caelo missos Viennenses proceres acceperant, ac tantum eorum auctoritati tribuebant, ut sua sereeonsilia ad Febronii praescriptum accommodare ut supra docuimus non dubitarent. At ecce tibi annis ab eo quindecim praeterlapsis, Hontemius sua se spe insigniter saIsum sentiens non enim ad ovile reducebantur oves deviae, sed magis transversae agebantur morigeraeὶ subigente mali laeti conscientia, tum etiam hortatu impulsuque sui antistitis archiepiseopi trevirensis Clemens erat is piissimus e saxoniae familia princeps , novo repente eoepto consilio plenas demissionis et obsequii litteras ad Pium Pontificem mittit, in quibus erat, se quae pridem antea sub ementito Febronii nomine bono quidem proposito sed malo concilio, perperam inepteque scripsisset, ea iam ex animo reprobare, damnare, indicta penitus et expuncta velle. Quo vero testatior esset dictis sdes, summam nullique obnoxiam esse Pontificis potestatem in regendis, administrandis ordinandisque omnibus ecclesiae rebus diserte assirmabat, idque argumentis invictis a prima usque antiquitate repetitis, tum etiam patrum consensu et conciliorum testimonio ad liquidum demonstrabat. Ad extremum male insipienterque facti veniam rogabat, ae recipi in sinum reelesiae, a qua Se misere abstraxisset, suppliciter postulabat. Hontemii litteris suas addiderat archiepiscopus treu,rensis, deprecator accedens apud Pium pro suo ut aiebat eo piscopo, quem ut sincera mente conversum ad meliora, et di-

16쪽

gnnm testabatur, quem Pontifex paterna earitate eompleti retur, atque in gratiam condonato errore reciperet. His ae-eeptis nee opinato litteris Pius, pro eo ut dignum erat laetus quae perierat ove reperta, eontinuo e tum cardinalium ad Se voeat, remque omnem ita ut a nobis narrata est gratulabundus nunciat. Quo deinde Iatius manaret tam insperatae conversionis laetitia, litteras ipsas eonversionis testes typis imprimi ae quaquaversum dispergi iubet. Quid vero ad hascauliei homines' vix dietu credibile, verumtamen stat nihi-1ominus Febronium eiusque duetrinam obfirmate sequi. Iustino Febronio furtim seribenti ac nomen mentienti, credendum est: episcopo myrtophitano se palam prodenti, nullasdes habenda. Rumorem malignum spargunt, bonum senem de mentis potestate deiectum esse, et dolo malo fuisse

ad eanendam palinodiam adductum. Quid plura quidquid illud est litterarum iussu Pii Pontificis typis impressum, illa

inquam romani consistorii acta, recipi usquam legique vetant, qua re nescio equidem quid apostolicae sedi eontumeliosius fieri posset. Per eiusmodi exempla ad imperium Iosephus pervenit, quae eum ederentur vivente matre, quae piissimae seminae opinionem habebat, magni haud dubie apud eum ponderis momentique erant. Adde his exempla aliorum prineipum, qui post obitum Benedicti XIV. minus iam vereri romana eonsulta ae iura Melesiae videbantur. Vt enim eos ad saniora consilia adduceret, non pauca sua sponte indulserat Benedictus. Huie assueti indulgentiae Principes offendebantur postea, si quid a successore Pontifice non impetrassent: donee multa demum sibi contra omne fas suo velut iure

arrogare eoeperunt. Accessere conquestioues multae gra es-

17쪽

DE PROFECTIONE PII VI P. M.

que per causam imuitarum exortae, in quihus eum clemens XIII. iesui as impense tueretur, esserati aliqui regum seu verius eorum administri ad atrocia prorupere, ut tantum non apertam ab apostolica sede Secessionem sacerent. Nam tum

sorte aliqui regum plus nimio sortasse boni, suis administris omnia permittebant, ad eorumque arbitrium rem publicam administrabant; hi vero ad deprimendam proculcandamque Pontificis potestatem, quodammodo ex composito compira erant. Adde ad extremum libellos specie utiles re pestilentissimos, qui medio hoc tempore prodire in lucem ae totam prope Europam pessimo publico pervagari eoeperunt, quibus lectitandis nihil dubito, quin Iosephus parum aequa de pontificia potestate iudicia conceperit. Sed de his tenebri nibus qui se dicunt philosophos, nullius religionis hominibus, nec indoctis minus quam ineptis et arrogantibus, quidum principibus adulari libellis seriptitandis student, eadem

opera Christi regnum subvertere a landamentis conantur, erit fortasse infra opportunior dicendi locus. Inde factum interea ut Iosephus sinistris opinionibus oecupatus quae sensim a teneris annis conceperat, summam potestatem adeptus, rem exsequi maturaret. Ae prima quidem eius edicta de haereticis ac iudaeis mirabantur magis homines . quam reprehenderent, spectabantque ea catholici partim metu partim admiratione defixi. Ast alia cum successere quibus aut sacratas Deo virgines e suis coenobiis, ne consulto quidem Pontifice, nullo votorum respectu exire iubebat, ut episcopis ius relaxandi nuptiarum impedimenta, quod sibi Pontifices reservaverant, sua auctoritate tribuebat, eorumque iurisdictioni ordines religilaxos quos Pontifices exemerant subiiciebat ; eum videretur id arrogare sibi quod solus Pontifex Diuiligod by Corale

18쪽

divina sua auetoritate potest, quasi vero Christus Deus regni sui claves et pascendi gregis procurationem non Petro ac successoribus, sed romanorum imperatori dedisset, tum vero magna inter ea tholicos obmurmuratio. Alii Caesarem, ut avitae pietatis desertorem aperte damnabant, prudentiores vero iudicia sustinebant. E eoenobilis tamen quosdam provinciae mediolanensis, quod Caesaris edicto temere subseripsissent , reos manifesti sehismatis secit vir doetissimus Ios phus Ludovicus de Andular episcopus derisnensis, scriptis in id litteris nervosissimis , quibus prompte sed male r spondit magnus ille de quo supra dicebam theologus BHIarmini corruptor Natalis. Ceterum episcopi, unum Si d mas maut uanum Ioannem B ptistam de Pergen, qui statim litteras pastorales seeundum Caesaris decreta circummisit,

ceteri inquam episeopi ne quo piaculo se illigarent, nihil

praecipiti consilio movebant, sed intentis in urbem oculis vocem supremi pastoris exspectabanti Ut enim verissime dictum sit rem est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit Deo resistit, at illud etiam considerabant, an non ineonllictu utriusque potestatis Deo magis obedire deberent quam hominibus Apostolorum exemplo. Pius interea nec opinato turhino perturbatus, atque inquies , eum nec in his convivere posset sine stagilio, nec vo-eem efferre sine periculo, quam in partem se verteret ne- seiebat. Nam inter eos quorum maxime intererat ut illaesa manerent apostolicae sedis iura , alii alia sentiebant. Et quidam metu, ne a gratia Caesaris exciderent, Iibere aperteque senteutiam dicere, licet perrogati, non audebant. Erant deinde Romae ut sere semper homines romanae aulae inimicissimi nequissimique princ*um instigatores, quibus ne quid

19쪽

suboleret ad rei summam pertinebat. Caute igitur Pius sua regens consilia nullamque voeem neque dolentis neque indignantis indieem mittens, rem dissimulanter agere instituit per suum Viennae legatum, inuneium apostoli eum vocant si quo modo posset Caesarem hortando suadendoque, quadam etiam eoneordiae eonditiones proponendo, a propositis dimovere. Εa tum legatione langebatur singulari integritate prudentiaque vir et divini humanique iuris apprime sciens Iosephus Garampus montis salisei episeopus, sed quamvis mandata Pontiseis summa simul fide ae sedulitate eraequeretur, nihil admodum proficiebat. Non tam enim eum Ca Sare, quam eum prineipe Cauniuio primario Caesaris administro res erat, atque is ad omnia perstabat immotus, nullam concordiae eonditionem admittebat, quae demum eumqu Pontifieis nomine proponerentur praecise reiiciebat. Pertinaciorem elatioremque essiciebat, quod Garampo erat sorte ab epistolis, ut postea tomperium est, vir insigni perfidia Are stus nomine, qui pretio corruptus arcani fidem prodebat, quaeque scripserat Pontifex notis licet involuta ad eum clanculum submittebat. Et super haee rumor fuit quosdam per idem tempus theologos elari nominis eardinali ab Hersan se adiunxisse, eique sua seripto eousignata dedisse su fragia, quibus Caesaris ineepta prolixe eomprobabant, eaque similiter ad Caunitatum transmissa diectantur. Quod quidem ego non ausim pro teris tradere, sed vero valde simile ex stimo. Et siquidem verum sit, hominem stulteum tam ad omnia inllexibilem se praebuisse non miror. Quod porro alienus ab omni eompositione Cauniuitis esset, ex ipsis eius litteris quae per manus hominum volitarunt atque ad uos pervenerunt, evidenter apparet. Nimirum G

20쪽

rampus scripto rem mendam ratus codicillos ad eum miserat, quibus multa praefatus de prona in concordiam Ponti fieis voluntate, quem aiebat eo esse animo, ut nihil esset recusaturus quod Caesari indulgere salvo omio posset, querebatur tamen sola Caesaris auctoritate multa passim fieri, supprimi sexus utriusque eoenobia, aliosque in usus quam quos pii fundatores praeseripsissent, proventus eorum destinari. Esse id novi prorsus exempli praesertim inter principes augustae domus austriacae, atque in perniciem ordinum religiosorum vergere: esse contra consuetudines inveteratas ubique gentium ac nominatim in Germania receptas: esse contra Ieges ecclesiae: esse eontra iura Pontifieis Maximi qui unus de personis ae rebus Deo saeratis derernere tanquam Christi vicarius et supremus in terris divini iuris interpres posseti Ad extremum rogabat vehementer Caunitatum, ut pro eo quanti valerent eius omela, Caesarem ab eiusmodi inceptis removere conaretur. Ad ea seripto itidem Caunitatus respondit, atque ita quidem ut nullam spem honestae eon ventionis reliquam saceret. Totam enim rem per plura capita exseeutus duo prae aliis tanquam teris ae fixa statuebat. Alterum Pontifici ius nullum esse in ecclesia universali, nisi si agantur res dogmaticae aut mere spirituales. Exteri

rem omuem diseiplinam et quidquid demum non divinae sed humanae institutionis est, in potestate esSe principis. Principes subiungebat ultro libenterque Christi fidem in suis ditionibus ob doetrinae sanetitatem admisisse, sua tamen incolumi potestate, nunquam admissuros, si qua parte huic d trahendum existimassent. Id quale sit, quam pium ac vitam

Beternam credenti consentaneum nemo non videt: quasi vero selicitas sempiterna quam suis sectatoribus Christus pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION