Iulii Caesaris Cordarae e Societate Iesu de profectione Pii 6. p. m. ad aulam Viennensem eiusque causis atque exitu commentarii nunc primum in lucem editi a Iosepho Boero eiusdem Societatis

발행: 1855년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

M DE PROFECTIONE PII VI P. H.

in dc mus luteriora introluxit. Quicunque Ponti siem nonnulla propinquitate attingebant, adsuere Statim ad praestandum obsequium. Omnes humanissime excepti atque ad pedis osculum admissi sunt. Idem honor episcopis, magistratibus, omni denique civium honestiorum ordini indultus. Et quia eirea domum magna hominum multitudo plaudent umae benedictionem succlamantium perpetuo perstabat, se Subinde Pontifex e podio conspiciendum praebebat, ac populum apostolica benedictione donatum dimittebat Ad uit inter haec a Bononia comes Zambeccarius, cui erat iviunetum ab rege Hispaniae, ut in Germaniam proseiscenti summo christiani gregis pastori praestaret obsequium, ac faustum itineris exitum comprecaretur. Legationem pergrato aecepit animo Pius, ac debitas regi gratias reddi suis verbis ivisit Ceterum eo die pedem domo non extulit. Secuta est dies martii mensis sexta, qua die saeris operari cum vellet, id sibi praestandum eensuit in aede urbis primaria quae vulgo dicitur cathedralis, atque in eo prorsus sacello ubi imago colitur Virginis antiquo cultu ae religionis

celebris, cui a populo est nomen. Exundabat promiscua populi multitudine amplum alioqui templum. Intra sacellum non sunt reeepti nisi episcopi et consanguinei, praeter pra sules quos secum Pontifex adducebat. Re peracta Pius omno sacrificale instrumentum quo erat usus, eidem aedi perpetuo habendum reliquit. Et erat in eo calix aureus eximii operis quem secum ab urbe attulerat. Secessit inde in sacrarium. ibique ad pedis Oseulum tum ea nonicos turn seminas illustriores admisit. Nec vero fraudanda sibi censuit vota virginum sacratarum, quae idem sibi concedi cupidissime postu-

Iabetnt. Quare monasterium adiit primo S. Clarae, deinde S

42쪽

co IMENTARI

Catharinae ubi eius ex sorore neptis ossicio fungebatur antistitae, et pedis exoscuIandi copiam mira omnibus eomitate secit. Denique ad publicum civitatis palatium transgressus, e solio eum in usum erecto solemni ritu populo benedixit. Sic transactum ea die, recte existimante Pontifice plus aliquid suae patriae quam ceteris urbibus tribuendum. Quod vacui tu rat temporis inter suos perquam familiariter duxit. Postero deinde die, adulto iam sola cum sacrum praesente se fieri iussisset, ad Forum Cornelii iter intendit. Iter erat per viam aemiliam quae ut notum est, ab Arimino Plaeentiam usque protenditur. Crebrae intercurrunt modico intervallo urbes plus minusve opulentae, quae toto eo tractu commodissimum viatoribus reddunt iter. Ab Caesena venient primum occurrebat Forum Livii urbs nobilis ci antiqua. Sed quamvis estus i in oeeursum Pontificis universa civitas, aeclamatione et obsequio sestinantem demorari eonaretur, nihil amplius profecit, quam ut ibi paulum dum mutantur equi subsisteret, atque elata subinde dextra signum bene precantis p pulo Deereti Pertransiit post paulo Faventiam, urbem abundo elaram atque a vasis fictilibus quae faventina dicuntur maxime celebrem. Nec ibi tamen acclamatione et obsequio amplius est retardatus, quam ut parumper diverteret in domum comitis Zannelli consanguinei sui, ibique ad osculum pedis episcopum laventinum et elerum et magistratum ac totam denique nobilitatem admitteret. Quo factum ut ad Forum Cornelii nisi primis se intendentibus tenebris non per Vene rit. Et nihilominus templum urbis primarium primo aeeeMupetiit. Aderat ad fores templi in amictu purpureo epiSeopus Corneliensis cardinalis Bandus, Pontificis ut supra dietum est avunculus, eum eoque clerus ae nobilitas unixersa. His e

43쪽

ram preces usitatas fudit ante sacram hostiam in altari propositam, atque inde tu palatium episcopale se contulit. με-que hie tamen licet in consortio earissimi capitis, nisi noctem unam se detineri est passus, paulo longiorem laeturus moram eum e Germania reverteret. Postridie rediit in templum tum ut inemento sacristio assisteret, tum etiam ut vastam illam templi molem, quam ipse Bandus a landa mentis magnifieo opera excitaverat paulo euriosius tontemplaretur. Atque hina nononiam, eodem ad duo sere passuum millia assectante ea dinali diseessit. Bononiam urbem inter italicas spectatissimam ac pontificias ditionis Deile primam, inter oppletas populo vias inu vit adulta adhue die, utque parari sibi hospitium iusserat

apud Dominicanos, illuc itinere eontinenti devectus est. V nientem excepere ad lares tempIi duo cardinales Boneompagnus et Ioannetius, quorum alter legati, alter arehiepiscopi bono utensis personam sustinebat. Ille senatum et senatus priueipem quem gonsalonerium vocant atque e nobilitate pra eipuos, hie delectam ex ordine sacerdotali manum Secum adduxerat. Pius per medium vadens, templum introiit cumque paulo ante sacram hostiam supplex ut erat solitus eonstitisset, hine in eoenobii interiora se intulit. Ibi tum vacuum suppeteret tempus, iam hunc iam illum e cardinalibus ad coli quium vocavit ae vario sermone detinuit, reliquos vero proteres ad pedis osculum perquam clementer excepit. Commune votum civitatis erat, ut Bononiae paulo longiorem quam L squam alibi moram traheret, idque multi suae urbis opes et amplitudinem metientes sperabant. Verum ipse Viennam ut

ad metam Iongi itineris properans. deliberatum habebat s queati dia pervenira Ferrariam. Negans proinde fas sibi essa

44쪽

cOMMENTARII

de tempore quiddam demere, ac damnum in reditu se tompensaturum promittens, noctem dumta Iat unam ut perme alse hi latit Bononias. At magnam sequenti die et quantam alibi nusquam animo voluptatem cepit, cum in cubiculum salutatorium egrediens. oecurrentem sibi ac veneranti similem reperit Ferdii andum Borbonium parmensium Ducem eximia pietate principem, qui ob id ipsum Bononiam ei ato cursu Fenerat, et tu eodem Dominicanorum coenobio hospitium sumpserat, ut praetereunti Christi vicario suum per se deserret obsequium. Talem atque ita allectum erga se principem maguo eum honore verb0rum Pius accepit atque arcte complexus est. Eo deinde ad latus assumpto descendit in templum, atque in saeello ubi sacrum Dominici orpus quiescit, divino adstitit saerificio. Transgressus inde in Merarium n

bilibus seminis bene multis quae id impense cupiebant, pedem obtulit osculandum. Postremo ne civitatem pontificiae benedictionis eupidissimam pio voto fraudaret, perrexiι in ρο- Iatium legati, atque inde populo consertissimo qui peramplum larum in genua provolutus implebat, solemni ritu benedieti nem impertiit. Qui tum aeris eampani urbe tota pulsus, qui fragor hombardarum suerit, referre nihil attinet: illud not bilius ad Iaius Pontifieis haesissa fere perpetuo parmensium Dueem, ut ab eo divelli vix posse videretur. Atque his peractis rebus Pius ut iam omni delanctus ossicio, inter effusas populi acclamationes exivit urbe ae Ferrariam iter direxit. M dium est Centum nobile oppidum provinciae serrariensis, in eoque domus archiepiseopi bouoniensis erat non incommoda.uie Ioannetti invit4tu paulam ad vires resiuiendas eonsedit, eodemque ad vesperam x argente die Ferrariam lormentorum aeneorum ictibus centum quinquaginta salutatus intravit..

45쪽

DE PROPELTIONE PII VI P. M.

Ferrariae ut sema alibi paratum illi fuerat hospitium

apud Dominicanos, eaque propter huc et Iegatus eardinalis Franciscus cara . et archiepiscopus serrariensis Alexander Matthaeus, et armorum praesectus comes Laurentius Soderinus, et praesectus arcis Iulius Mancisorius, et provinciae qua stor Antonius Gnudus inovi ego homines eosque amicitiae causa libenter nomino , et clerus et magistratus et demum nobilissimi quique convenerant ad excipiendum Pripeipem. Gratum habuit Pius obsequium amplissimae ae fidelissimae civitatis, non prius tamen quam venerabile sacramentum intemplo expositum adorasset, in coenobium subiit. Vix subi rat, cum ademe nuntiatur tabellarius qui litteras serret ca saris ipsi tradendas in manus Pontifici. Is ille erat nobilis egente hungarica excubitor, quem triduo post discessum Pontificis Romam supervenisse supra demonstravimus. Intro igitur duellur, litteras tradit. His Pius acceptis resignatisque litteris plurimum exhilaratus apparuiti Nimirum hac mente discesserat ab urbe Roma, ut quamdiu Viennae subsisteret, habitare vellet in sua domo quae nunetis apostolicis habitanda permittitur. At rei eertior laetus Caesar minus dignam pontificia maiestate habitationem putans, his modo litteris imperiale palatium Pontifici offerebat, eum quin etiam rogabat seeum ut habitare sub eodem tecto ne gravaretur. Id aiebat magis e dignitate eius fore, sibi etiam ad congrediendum eo loquendumque commodius. Nam tum sorte Caesar oeulis laborabat, atque ad avertendum maligni humoris a Iuxum curationem molestam subierat, cuius causa pedem efferre domoae Nuneii domum frequentare vix posset. Hoc ergo urbanitatis ossicium grato accepit animo Pius, atque inde in spem rerum meliorum ereelus, e vestigio in secretius conclave s

46쪽

psit. Tum litteris traditis tabellarium dimisit; quod vero reliquum fuit diei, partim audiendis seorsum legato et archiepiseopo, partim ceteris ad pedis osculum exeipiendis qua solebat comitate dediti

Luce nova quae dies erat martii mensis decima, eum esua ditione transiturus esset in venetam, ae viam longiorem navi confieere cogeretur, surrexit paulo temperius ac nullam sibi moram ad discedendum inserens, eontinuo post Sacrum quod in sacello privato celebratum est, secum assumptis Carasa legato ac Matthaeo archiepiscopo se dedit in viam. Abeuntem ut ante advenientem dera campana e turribus, lormenta bellica e propugnaculis Salutavere. Est quarto ab umbe lapide ad padi ripam locus spontem lacus obscuri voeanti.

qui portum essicit. Bie naves actuariae plures erant ac prae ceteris una eminentior, in qua duo conspiciebantur cubicula probe conteeta, intus serico eonvestita, laris egregie depicta, specularibus etiam hine inde instructa, quam in usum Pontificis construendam euraverat marchio Camillus Bevit aqua, vir inter paucos nobilis ac rerum prudens; erant et robustissimi remiges simili omnes atque eleganti vestitu. Huc ubi ventum est, Pontifex Carasam et Matthaeum et Gaudum et alios quosdam e patriciis qui una venerant, pleno benignitatis alloquio allatus, paratam navim cum Marcuccio ae Contessitio conscendit. Ecce autem momento eodem supervenit e Bononia vir nobilis Comes Blancus, obsequia et laustas comprecationes serens regis Sardiniae cuius legatione langebatur. Hominem humanissime excepit Pontifex et cum magna gratiarum actione dimisit. Tum secundo amne velis remisque vehi. simulque ad augendam celeritatem trahi remuleo coepit,

47쪽

parva sequente classe quae partem comitatus reliquam sar ei nasque gestabati Hie vero si usquam alibi, perspiore licuit, quantum in omnes partes apud mortales religio valeat. Vulgato Pontifieis maximi per eum Padi traelum itinere, ad oram utramque fluminis tanta hominum multitudo consuxerat, ut speetaeuli instar habereti Undique clamores lausis preeantium ae sibi henedici poscentium exaudiebautur. E pagis interea cireumpositis aera campana ut in sestis solemnioribus personabant. Scires transire vicarium Christi. Pius aegre lacrimas eontinebat. seque identidem videndum praebere, sere perpetuo osserre dexteram cogebatur. Dum ita per Padum progreditur, eo cum devenisset unde per canalem desseetendum erat ad portum Brundolum, qui Ioeus ditionem veneram a pontificia distermina sibi in occursum venientes diversis lintribus videt episeopos 1driensem et clodiensem; mox Vincentium Ranutium apostolicae sedis apud venetos nun-eium : p treaeo Barptolemaeum Gradenigum urbis Clodiae praetorem, hisque omnibus suam in navim benigne receptis porro ire perrexit, donec ad Clodiam sole oceideute appulit, horis haud plus decem navigando consectis. Clodiae quae prima occurrebat venetorum urbs, paratum illi fuerat hospitium sumptu publieo in amplis aedibus viri nobilis Barptolemaei Grassi, et erat domus regalem ad luxumae magnificentiam iustructa. Ad fores inventi duo legati reipublicae, primi ordinis viri, procuratores quos Vocant S. Ma ei, Moisius Contarenus et Ludovicus Maninius, qui huc praecesserant eum mandatis, ut Pontificem senatus nomine v nerarentur, eique deinceps tota ditione veneta ad austriorum usque eonfinia subservirent, ac rebus omnibus praesto essent.

Hi Pontisseem in terram egredientem venerabundi excepere,

48쪽

eOMMENTARII

ae per viam tapete instratam in eam quam dixi domum introduxere. Secuti sunt episeopi praeter elodiensem et adriensem de quibus supra dictum est, paraYinus, Brixiensis, sel- triensis, sam augustanus, caprulensis, tremensis et eum his abbas asolanus idemque epi Seopus ei doniensis, quos uim rum visendi venerandique Ponti seis studium liue e suis transvexerat sedibus. Aderant et patricii veneti plures hue itidem ab eodem studio progressi. Pius eum paulum apud se qui visset, duos primum legatos, deinde episcopos in colIoquium admisit. Viris demum cunctis nobilibus ae sacerdotibus quibus collibuisset, pontificium exoseulari haud gravate pedem porrexit. His autem consectis rebus mensae accubuit apparatissimae, cuius omne instrumentum ex auro erat. Separatis in aulis comites eius et administri discubuere. Reliquam episcoporum ac nobilium advenarum turbam, lauto epulo in palatio praetorio Gradenigus excepit. At enim populo qui tum erat Clodiae frequentissimus, satis non erat semel transmutem vidisse Pontificem, sed praeterea benedictionem apostoli eam cupidissime deposcebat. Sensit urbis episeopus, eaque de re Pontificem reverenter admonuit, qui ut erat facili ingenio et hominibus demerendis natus, se vero facturum promisit. Mane igitur postero eum de more sacrae adstitisset rei, pr cessit in podium ornatissimum domus, seque conspiciendum obtulit. Eo adspeetu innumerabilis hominum multitudo procubuit in genua. Ut vero solemnes proferre preces et signum erueis ter ducta manu coepit essingere, tantus exstitit religi uis ac pietatis sensus, ut omnes corpus totum atque adeo frontem ad terram usque delicerent, quae spee es magnam in tuentibus admirationem atque animi commotionem peperiti

49쪽

Nulla inde mora interposita secum assumptis ut ante suam in actuaram Ranueeio nuncio apostolico, Marcuceio et Con- tresino, ac praeter hos legatis reipublieae Contareno ac Maninio, e portu clodiensi Solvit. Sequebantur alia duo navigia splendidissima iussu reipublieae in usum Pontificis missa. Iter hinc suit per emissarium quod eum med eo amne iungitur, ac deinceps per medoacum ipsum donec influat in aestuarium adriati maris, in quo medio sita urbs Venetiarum est. Hunc per amnem qui angusti est alvei plura occurrunt ad aquam sustentandam repagula lignea portas appellant Veneti J, quae dum removentur, aliquantulum navigatio retardetur necesse est. Ad unum ex his ventum cum esset Miraernomen est loco , dum porta reducitur, sese Pontifici venera-hundum obtulit Fridericus Ioannetius Ve. retiarum patriarcha. Hominem sibi satis cognitum, nec virtute minus quam dignitate speetabilem, Pius petam anter excepit suam in nz- im, quin secretius in conclave seduetum longo ae familiari 'sermone detinuit usque ad Coriarum, quo Ioeo alia ex portis de quibus dicebam oecurrit. Paratum ibi fuerat Pontisci epulum sumptuosissimum, quod ille tamen cum gratiarum actione reculavit, nam ut aiebat navigantem operimeret in lacuna. At prohibere non potuit ne Petrus Barbaricus, nobilis inprimis piusque vir atque unus e deeem patriciis iuri dicundo praepositis, cuius in aedibus instructum convivium suerat, ad eius pedes se abiiceret erissus lacrimis iisque osculum pro insita religione figeret, id quod aliis quoque piis e veneta nobilitate viris ae seminis eo loco permissum est. Sic omnia ea repagula continenti itinere praetervectus ad Fusinam pervenit, ubi medoacus se se in aestuarium exonerati Hic e Sua navi migrandum si hi censuit in unam ex iis, quas duo quos

50쪽

CDUMENTARIi 4s dixi legali secum adduxerant, hisque una s cum praeter Ra-uutium, Marcu celum et contessinium receptis, vehi per Iacunam coepit Mestram versus, ubi pernoctandum erat. Propositum illi erat ad exitandas turbas absistere ab urbe longius, unum tamen eius latus radere propter subsidentiam aquae coactus est, quae res eum omni venetorum civitati, tum praesertim sacr s quibusdam virginibus quae videre Pontificem percupiebant, commodissime accidit. Nam eum secus earum coenobia transiret navis pontiseia, ea vix conspecta suas certatim pulsare campanulas coepere seque e seneStris xistisque eouspicuas praebuere: cuius admonitus rei Pius prolato tantisper vultu ac sublata dextera iisdem ineredibili earum gaudio benedixit. Ceterum videndi e proximo summi ecclesiae Pastoris magna omnes cupido tenebat. Vix proinde vulgato eius adventu tota sere civitas e suis exierat sedibus, seque per lacunam effuderat tanto navicularum coneursu, ut tota naviculis instrata superficies videretur, nee usquam aquae tantulum apparere'. Et undique clamosae voces benedicti nem implorantium personabant, quam ille elata hinc atque hine dextera liberaliter largiebatur. Hunc tantum populi concursum praeviderant senatores, et veriti si in angustum adigeretur, ne quid inde oriretur adversi l nec enim erat dubitandum quin certatim urgerent propellerentque se naviculariit, ita res composuerant, ut opportuno loco tu terram Pou-tifex egrederetur, ae viae reliquum non per canalem, sed ter restri itinere Mestram usque consceret. Itaque ad Malgheram id laeo noment, amplam parari scalam iusserant qua ri-Pam supervaderet. Tapetibus instrata ea erat, at desuper amylo tentorio si res posceret, eooperta ad areendam pluviam.

Nee ibi nisi episeopis ae patrietis Ioeus, qui quidem udVi

SEARCH

MENU NAVIGATION